|
<56. Marci evangelium**><56.2 Prothemata in Marcum>prol.|
{t. 4 : Erfurt, f. 965ra ; facsim., p. 89a}
[Rusch, f. 965ra ]
Hieronymus HIERONYMUS.
1
Quattuor sunt qualitates de quibus sancta evangelia contexuntur : precepta, mandata, testimonia, exempla. In preceptis iustitia, in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio. Precepta huiusmodia
: « In viam gentium ne abieritis », hoc est divertere a malo. Mandata ut hocb
: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem2
», hoc est facere bonum et caritatem implere. Testimonia que in ore duorum vel trium testium ut hocc
: “Iohannes testimonium perhibet de” me sed habeo «testimonium maius Iohanne »d
: “est enim Pater qui3
testimonium perhibet de me”e
. Exempla ut hoc f
: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde » etg
: « Estote perfecti sicut et Pater vester » etc., et alibih
: « Exemplum enim dedi vobis ut et vos ita faciatis ». De his enim4
Davidi
: « Preceptum Domini lucidum illuminans ». Historiam maxime precepta continent. Et alibij
: « Latum mandatum tuum nimis », quiak
: « Qui diligit proximum totam legem implevit ». Iteml
: « Testimonia tua intellexi » et alibim
: « Testimonium Domini fidele » quia plus fide animi quam oculis carnis testimonium indiget. Quarton
: « Iudicia Domini vera iustificata in semetipsa ». Ut sic scilicet sint iudiciorum nostrorum exempla iustificata, sicut in iudiciis Dei comparata habemus. Unde idem alibio
: « A iudiciis enim tuis timui ». In quo enim iudicio iudicaverimus iudicabitur de nobisp
. In his quattuor qualitatibus sunt timor, fides, spes, caritas. Timore namque incipimus, fide servamus que5
incipimus, spe erigimur, caritate consummamurq
: « Finis enim precepti est caritas ». Hi sunt quattuor menses quos Christus ante messem predixit dicensr
: “Nonne quattuor menses sunt usque ad mensem ?”6
. Ut et nos per precepta Domini7
atque mandata, ac testimonia, et exempla maturos post iudicium metamus fructus cum gaudio qui8
in lacrimis timoris semina9
penitentie iactavimus in terra nostros10
portantes caritatis manipulos cum gaudio metamus in celos
.11
a Mt. 10, 5. b Io. 13, 34. c Cf. Io. 1, 15 : « Iohannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat ». Io. 5, 33 : « Vos misistis ad Iohannem, et testimonium perhibuit veritati ». d Io. 5, 36. e Cf. Io. 5, 37 : « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis ». Io. 8, 18 : « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater ». f Mt. 11, 29. g Mt. 5, 48. h Io. 13, 15. i Ps. 18, 9. j Ps. 118, 96. k Rm. 13, 8. l Ps. 118, 95. m Ps. 18, 8. n Ps. 18, 10. o Ps. 118, 120. p Cf. Mt. 7, 2 : « In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis ». q 1Tim. 1, 5. r Cf. Io. 4, 35 : « Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem ». s Cf. Ps. 125, 5 : « Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent ». 1 Hieronymus]
om.
Som40
|
2 ut… invicem]
om.
Som40
|
3 est enim pater qui] id est pater ipse qui in me manet
Som40
|
4 his enim] hiis dicit
Som40
|
5 que] quod
Som40
|
6 quattuor menses sunt… ad mensem] adhuc quatuor menses sunt et messis venit
Som40
|
7 Domini] Dei
Som40
|
8 qui] et
praem.
Som40
|
9 semina] semen
Som40
|
10 nostros] al. m.
Som40
|
prol.|
Hieronymus HIERONYMUS. Marcus evangelista Dei12
, Petri discipulus, leviticus genere et sacerdos, in Italia hoc scripsit evangelium ; primus Alexandrie episcopus cuius per singula opus13
evangelii dicta scire et in se disponere et14
disciplinam in se legis agnoscere15
et divinam Domini in carne intelligere naturam. Qui seminat post Mattheum, qui fremit ut leo, qui volat ut aquila, qui discit ut homo, qui immolat ut sacerdos, qui irrigat ut flumen, qui florescit ut ager, qui fervet ut vinum, {t. 4 : Erfurt, f. 965rb ; facsim., p. 89b}
[Rusch, f. 965rb ] Christus enim de quo loquitur ut16
homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo 17
prol.|
Hieronymus HIERONYMUS. Marcum pene intactum, maiores nostri pretereunt, quia pene eadem que Mattheus narrat, licet quibusdam distinctis18
testimoniis, ut alterius ala alam alterius tangat animalis, et rota rotam eadem via sequatur, et versis ad invicem vultibus sese animalia contueantur19
. In primo canone Marcus cum Mattheo Lucaque comitatur et Iohanne ; in secundo cum Mattheo et Luca ; in quarto cum Mattheo et Iohanne ; in sexto canone comitatur semper cum Mattheo, ut duo annuli in uno vecte, id est20
in quadraginta21
novem capitulis. In octavo canone cum Luca comitatur in tredecim capitulis22
. In propriis veroque maxime utcumque explanare dispono, decem et octo incedit spatiatim capitulis, que simul omnia ducenta triginta tria sunt capitula.23
prol.|
Marcus : excelsus mandato. Lucas : iste24
consurgens vel ipse elevans25
.26
prol.|
Beda VenerabilisBEDA.
27
Marcus, Petri discipulus, rogatu Romanorum, evangelium scripsit ut, quod Petrus verbo predicaverat, conservaretur28
in perpetuum litterarum memoria.29
prol.|
Primo30
: expulsio demonis in synagoga ab homine, secundo : liberatio socrus Simonis a febre, tertio : leprosum mundavit, quarto : paralyticum curavit, quinto : in synagoga manum aridam curavit31
, sexto : demoniacum a legione possessum liberavit, septimo : fluxum sanguinis tactus a muliere restrinxit32
, octavo : filiam Iairi in domo suscitavit, nono : quinque panibus millia33
hominum satiavit, decimo a filia Syrophenisse demonium expulit, undecimo : surdi et muti hominis aures et linguam aperuit, duodecimo : cecum extra vicum Bethsaide illuminavit, tredecimo : quattuor millia septem34
panibus saturavit, quarto decimo : hominem a surdo et muto spiritu quod discipuli nequibant liberavit.35
prol.|
In primo Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes ; in secundo Mattheus, Marcus, Lucas ; in tertio Mattheus, Lucas, Iohannes ; in quarto Mattheus, Marcus, Iohannes ; in quinto Mattheus, Lucas ; in sexto Mattheus, Marcus ; in septimo Mattheus, Iohannes ; in octavo, Marcus, Lucas ; in nono Lucas, Iohannes ; in decimo quilibet solus.36
prol.|
Mattheus, Lucas, Iohannes, nullum ternarium ; Marcus, Iohannes, nullum binarium habet. 37
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. Prol.2 Prothemata in Marcum), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/04/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_Prol.2 Prothemata in Marcum) |