initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<57. Lucae evangelium**>

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 
Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento
interl.| interl.| a simulatione||
marg.| marg.| ATTENDITE. Ad hoc fermentum pertinent omnia que superius in domo Pharisei disputavit. Unde et Apostolus : « Non in fermento veteri, neque in fermento malitie et nequitie ».||
marg.| marg.| Attendite a fermento. Pulcher locus tenende simplicitatis et emulande fidei, ne more Iudeorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die iudicii non posse esse latebram fraudis.||

a 1Cor. 5, 8.
Phariseorum quod est hypocrisis.
Numérotation du verset Lc. 12,2 
Nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod {t. 4 : Erfurt, f. 1013ra ; facsim., p. 185a} [Rusch, f. 1013ra ] non sciatur.
interl.| interl.| nequitia discooperietur et vestra intentio soli Deo modo cognita ab omnibus scietur||
marg.| marg.| Neque absconditum. Ideo ne emulemini simulatores quia profecto veniet tempus in die iudicii, in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur. {t. 4 : Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} [Rusch, f. 1013rb ] Unde sequitur :  Quoniam que in tenebris dixistis. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in presenti tempore in tota Ecclesia per orbem terre publice predicabuntur que in tenebris, id est in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis.||
Numérotation du verset Lc. 12,3 
Quoniam que in tenebris
interl.| interl.| in mysterio||
marg.| marg.| QUONIAM  QUE IN TE. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. 'Quod in tenebris', id est in timore dixistis, 'dicetur in lumine', id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. 'Et quod in aure', id est secreto locuti, 'super tecta', id est calcato carnis domicilio predicabitur.||
dixistis in lumine
interl.| interl.| aperte||
dicentur et quod in aure
interl.| interl.| privatim||

aure Li448@ Rusch] aurem Weber
locuti estis in cubiculis predicabitur in tectis.
interl.| interl.| publice||

cubiculis Li448 Rusch Weber] cubili Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,4 
Dico autem vobis amicis meis :
interl.| interl.| qui nihil terrenum cupitis||
marg.| marg.| DICO  AUTEM  VOBIS. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Cum gemina sit causa perfidie que vel ex inolita malitia vel ex accidenti metu nascitur, ne quis Deum quem corde cognoscit metu negare cogatur, dicit mortem corporis non esse timendam. Preclare autem et fidem acuendo intexuit et ipsi fidei virtutum fundamenta subiecit. Nam sicut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei fundamentum est fortitudo.||
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
interl.| interl.| propter multitudinem vel ferocitatem eorum||
et post hoc non habent amplius quid faciant.
interl.| interl.| non possunt efficere quin animam Deus reddat corpori quin et ipsum corpus resuscitet||

hoc Rusch] haec Li448@ Li448 Weber quid Li448@ Li448 Rusch] quod Weber
Numérotation du verset Lc. 12,5 
Ostendam autem vobis quem timeatis.
marg.| marg.| OSTENDAM  AUTEM  VOBIS. Quia duo sunt genera persecutorum unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices.||
marg.| marg.| Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem, vel contemptu mortis, vel spe premii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.||
Timete eum
interl.| interl.| ei servite in timore||
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam.
interl.| interl.| mittendo in eterna supplicia||
Ita dico vobis hunc timete.
interl.| interl.| nolite timere mortem corporis qui mori non potestis sine nutu Dei quod in minoribus liquet||
Numérotation du verset Lc. 12,6 
Nonne quinque passeres
marg.| marg.| NONNE  QUINQUE. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Quinque passeres 'quinque corporis sensus', vel duo secundum Mattheum"corpus et anima quibus dedit natura gratiam ad eterna subvolandi", quia etiam caro si consentiat legi Dei in naturam spiritalem transit. Sed dum ex in occultis et fetidis locis, scilicet cibum querunt, delictorum laqueis capti, ad supernorum operum fructus revolare nequeunt, sed dipondio, id est vili terrene cupiditatis pretio venundantur sub peccato, ita ut etiam anima malorum escis gravata inclinetur in corporis naturam. Sed si Deus etiam infidelibus hominibus vel in oriundo sole et terre fecunditate prospexerit et misericordie munus impertit, non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram.||
sic Rusch
veneunt dipondio
marg.| marg.| Veneunt dipondio etc. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as. Quod duo, hoc dipondius est.||
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
interl.| interl.| sed sunt omnia sub providentia Dei, quanto magis vos ad imaginem Dei facti||
marg.| marg.| Et unus ex. Simplicitatis affectum inspiraverat virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat.||
marg.| marg.| Quomodo dicit Apostolus : « Numquid de bobus cura est Deo ? » Sed aliud est cura, aliud est scientia.||

1Cor. 9, 9.
Numérotation du verset Lc. 12,7 
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
interl.| interl.| ut de massa corporis taceam, nam et minime particule Dei providentia conservantur||
marg.| marg.| Sed et capilli etc. Non actu computationis, sed facultate cognitionis a similitudine pecunie que numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei quod nec parva, nec otiosa dicta eum lateant.||
Nolite ergo timere,
interl.| interl.| omnem curam in eum proicite apud quem capillus non peribit||
multis passeribus pluris estis.
interl.| interl.| maioris pretii quia rationales quia eterni||
Numérotation du verset Lc. 12,8 
Dico autem vobis omnis quicumque
marg.| marg.| Omnis quicumque etc. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit  : Omnis quicumque confessus.||
confessus fuerit me coram hominibus
interl.| interl.| ore fit confessio ad salutem||
marg.| marg.| Confessus fuerit etc. Confitetur quis Iesum ea caritate que per {t. 4 : Erfurt, f. 1013rb ; facsim., p. 185b} [Rusch, f. 1013rb ] dilectionem operatur, negat qui preceptis non obedit.||

fuerit Li448@ Li448 Rusch] + in Weber
et Filius hominis
marg.| marg.| Filius hominis. Confitetur filius apud patrem illum qui per filium habet accessum ad patrem. Negatur a filio apud patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una condicio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit :  Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur etc.||
interl.| interl.| «Venite benedicti Patris mei» ||
marg.| marg.| CORAM  ANGELIS. Quia dixerat aperta et abscondita esse revelanda, hanc revelationem non in vili conciliabulo, sed in conspectu angelorum dicit agendam.||

Mt. 25, 34.

eum Rusch] illum Li448@ Li448, in illo Weber
Numérotation du verset Lc. 12,9 
Qui autem negaverit
interl.| interl.| timore||
me
interl.| interl.| Deum vel hominem esse||
coram hominibus
interl.| interl.| ubi prodesse debet mei nominis confessio||
denegabitur coram angelis Dei.
interl.| interl.| non perducetur ad visionem Patris qua perfruuntur sancti||
Numérotation du verset Lc. 12,10 
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
marg.| marg.| ET OMNIS  QUI  DICIT etc. Spiritus sancti blasphemia est, cum quis manifeste opera Dei intelligit et cum de virtute negare non possit stimulatus invidia calumniatur et dicit talia esse Beelzebub huic non dimittetur, non quod ei negetur remissio si peniteat, sed quia hic blasphemus exigentibus malis meritis sicut numquam ad remissionem, ita nec ad penitentiam perventurus est. Unde Iohannes evangelista : « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : « Excecavit oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde et convertantur et sanem eos ». Qui Spiritum sanctum humana ignorantia minorem Patre credunt vel dicunt, irremissibili crimine non tenentur, quia non diabolica invidia hoc agunt. Sed qui similitudine diaboli contra suam conscientiam Dei maiestatem oppugnat, non habet remissionem in eternum, sicut Marcus aperte declarat, qui posito hoc testimonio Domini subiungit : « Quoniam dicebant spiritum immundum habet ».||

Io. 12, 39-40.
Mc. 3, 30.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
marg.| marg.| EI AUTEM  QUI. Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti qua penitentia inspiratur et ad congregationem reditur non cognoscens impenitenti corde permanserit, cum hoc iam non sit humanum, sed diabolicum irremissibile erit.||
Numérotation du verset Lc. 12,11 
Cum autem
interl.| interl.| contra terrores consolatio||
inducent vos
interl.| interl.| ut me negetis||
marg.| marg.| CUM  AUTEM  INDUCENT. Terror talium conventuum, solet auferre libertatem loquendi.||
in synagogas
interl.| interl.| publicos conventus||
et ad magistratus
interl.| interl.| principes Synagoge||
et potestates
interl.| interl.| regiam potestatem||
nolite solliciti esse qualiter
interl.| interl.| de modo proferendi||
aut quid*
interl.| interl.| de modo inveniendi||

aut quid Li448@ Li448 Weber] om. Rusch
respondeatis
interl.| interl.| interrogantibus||
aut quid dicatis.
interl.| interl.| discere volentibus||
marg.| marg.| NOLITE  SOLLICITI. Voluntatem vestram pro Christo offerte, Christus viro loquetur pro se.||
Numérotation du verset Lc. 12,12 
Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos10  dicere.
interl.| interl.| quia non ex ingenio vel arte vestra verba procedent sed ex Spiritus sancti gratia||

quid Rusch] que Li448@ Li448 Weber 10  vos Li448 Rusch] om. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 12,13 
Ait autem ei quidam11  de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
marg.| marg.| MAGISTER. Commendanti gratiam superne pacis et unitatis vult iste ingerere molestiam terrene divisionis. Unde et 'homo' dicitur, id est terrenus. Inter quos enim huiusmodi zelus et contentio est homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres patrimonium, non iudex medius sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.||

11  ei quidam Li448@ Li448 Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,14 
At ille dixit ei : Homo quis me constituit iudicem
interl.| interl.| litium||
marg.| marg.| QUIS ME  CONSTITUIT. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.||
marg.| marg.| Quia avaritia plerumque solet temptare virtutem patientie quam commendabat et exemplum et preceptum huius abolende subicitur, dicente Domino : Quis me constituit iudicem. Non dignatur iudex esse litium, nec arbiter facultatum qui vivorum et mortuorum habet iudicium et meritorum arbitrium.||
aut divisorem
interl.| interl.| facultatum||
super12  vos ?

12  super Rusch Weber] supra Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 12,15 
Dixitque ad illos :
interl.| interl.| tam ad turbas quam ad discipulos||
Videte et cavete ab omni avaritia
interl.| interl.| rationem providete contra quam, si caro suggerit, cavete||
marg.| marg.| AB OMNI  AVARITIA. Nemo putaret crimen esse hereditatem dividere {t. 4 : Erfurt, f. 1013va ; facsim., p. 186a} [Rusch, f. 1013va ] fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus iudex. Unde et subiungit :  Hominis cuiusdam divitis.||
marg.| marg.| Sicut supra contra Phariseos et hypocritas, ita hic occasione stulte petitionis contra avaritiam disputat.||
quia {t. 4 : Erfurt, f. 1013va ; facsim., p. 186a} [Rusch, f. 1013va ] non in abundantia cuiusquam vita eius est
interl.| interl.| scilicet||
marg.| marg.| NON IN  ABUNDANTIA. 'Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei', sed nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.||

Cf. Mt. 3, 4 : « Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei ».
ex his que possidet.
Numérotation du verset Lc. 12,16 
Dixit autem similitudinem ad illos dicens :
interl.| interl.| DIXIT AUTEM etc. Post preceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium.||
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
interl.| interl.| plus solito||
interl.| interl.| HOMINIS CUIUSDAM etc. Non reprehenditur dives quod terram coluerit vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vite posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in eternis tabernaculis.||
Numérotation du verset Lc. 12,17 
Et cogitabat intra se dicens : Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos ?
interl.| interl.| ecce nimia sollicitudo ex avaritia||
marg.| marg.| QUID  FACIAM. Fructus suos et sua bona esse computans, non erogat pauperibus que supersunt, sed sue luxurie reservare in futurum studet, ignarus quis congregatis sit usurus.||
Numérotation du verset Lc. 12,18 
Et dixit : Hoc faciam destruam horrea mea et faciam maiora13 
interl.| interl.| ex sollicitudine deliberatio||

13  faciam maiora Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
interl.| interl.| meo labore vel propter me solum||
marg.| marg.| BONA  MEA etc. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Non sunt hominis bona que secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum.||
Numérotation du verset Lc. 12,19 
et dicam anime mee : anima, habes multa bona posita in annos plurimos. Requiesce
interl.| interl.| a labore||
marg.| marg.| REQUIESCE. Ecce cum peste avaritie iungitur pestis desidie, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.||
comede, bibe
interl.| interl.| esuriem et sitim pelle||
et14  epulare.
interl.| interl.| magno paratu||

14  et Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,20 
Dixit autem illi Deus :
marg.| marg.| DIXIT  AUTEM. Dicere Dei est ad hominem pravas eius machinationes subita animadversione compescere.||
Stulte,
marg.| marg.| STULTE. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte prereptus aliis congregata relinques.||
hac nocte repetunt
interl.| interl.| exacta res||
animam tuam15  a te
marg.| marg.| REPETUNT  ANIMAM etc. In nocte aufertur anima que in obscuritate cordis quod poterat pati previdere noluit.||

15  repetunt -animam tuam Rusch] inv. Li448@ Li448 Weber
que autem parasti cuius erunt ?
Numérotation du verset Lc. 12,21 
Sic est
interl.| interl.| stultus et in nocte rapiendus||
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.
marg.| marg.| ET NON  EST IN  DEUM  DIVES. Est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cuius expectatio Dominus est, cuius substantia, id est conscientie possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum non in sacculis terre.||
Numérotation du verset Lc. 12,22 
Dixitque ad discipulos suos :
interl.| interl.| quos specialiter ad contemptum mundi invitat||
marg.| marg.| DIXIT AD etc. Apostolos per fidem in spe eternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor presentium et desperatio futurorum.||
Ideo dico vobis : Nolite solliciti esse anime vestre16  ,
interl.| interl.| ideo temporalium sollicitudinem veto ne cum divitibus seculi vobis thesaurizare convincamini||
marg.| marg.| NOLITE  SOLLICITI. Perfectius esset pauperibus omnia dare et de mammona iniquitatis amicos facere, sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam per quam in sudore vultus panis preparatur, sed vetat sollicitudinem que mentem perturbat et ab eternis revocat.||

16  vestre Li448@ Li448 Rusch] om. Weber
quid manducetis
interl.| interl.| vite que cibo sustentatur||
marg.| marg.| QUID  MANDUCETIS. Indecorum est homini curare de cibo vel veste qui militat in Dei regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat.||
neque corpori quid induamini17  .
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1013vb ; facsim., p. 186b} [Rusch, f. 1013vb ] MORALITER. Ad fidem instruit omnia credentibus a Deo posse conferri qui ipsos ex anima et corpore composuit. Cum enim anima indumento corporis vestiatur et vigore anime sine nostro labore corpus animetur, absurdum est ut victus copiam nobis defecturam putemus qui vivendi iugem substantiam a Deo consequimur.||

17  induamini Rusch] vestiamini Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,23 
Anima plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum.
Numérotation du verset Lc. 12,24 
Considerate
interl.| interl.| hoc ad escam||
marg.| marg.| CONSIDERATE. Sancti merito avibus comparantur qui nihil in mundo habentes nec laborantes, sola contemplatione eterna petunt, iam similes angelis.||
corvos
interl.| interl.| Mattheus : 'volatilia'. Hic ergo species pro genere||
interl.| interl.| quorum anima mortalis||

Cf. Mt. 6, 26.
quia non seminant neque metunt. {t. 4 : Erfurt, f. 1013vb ; facsim., p. 186b} [Rusch, f. 1013vb ] Quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris18  illis ?
interl.| interl.| propter rationem, propter immortalitatem que vobis promittitur plus valetis||
interl.| interl.| hoc de vestimento||
marg.| marg.| QUANTO  MAGIS. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vendicantibus providentia Dei necessaria largiuntur, verum est causam inopie nostre avaritiam iudicare qui communia quasi propria vendicamus et aliis invidemus.||

18  pluris Rusch] + estis Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,25 
Quis autem vestrum cogitando
interl.| interl.| sua sollicitudine et sagacitate||
potest adiicere ad staturam
interl.| interl.| illi ergo curam tegendi corpus relinquite qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire||
suam cubitum unum ?
interl.| interl.| quasi nullus||
Numérotation du verset Lc. 12,26 
Si ergo neque
marg.| marg.| SI ERGO  NEQUE. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, que operatio est Deo minima ad comparationem spiritalis creature, quid solliciti estis de ceteris maioribus, id est de anime conservatione.||
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis ?
Numérotation du verset Lc. 12,27 
Considerate lilia19  quomodo crescunt,
interl.| interl.| non sunt allegorica ista sed ut de minoribus persuadeantur maiora||
marg.| marg.| CONSIDERATE  LILIA etc. Aperta comparatio. Lilia non sicut ceteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium 'celestis beatitudo' significari ad quam nos invitat Dominus. Lilia non in silvis, sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nascere debemus.||

19  lilia Rusch Weber] + agri Li448@ Li448
non laborant
interl.| interl.| coloribus se ornando||
neque20  nent.
interl.| interl.| ut faciant sibi indumenta||

20  neque Li448@ Li448 Rusch] non Weber
Dico autem vobis21  nec Salomon in omni gloria sua
marg.| marg.| NEC  SALOMON. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Salomon et hic vestitus et alibi coopertus gloria dicitur qui infirmitatem corporee nature veluti quadam virtute mentis adopertam operum gloria vestiebat.||

21  vobis Rusch Weber] + quia Li448@ Li448
vestiebatur sicut unum ex istis.
Numérotation du verset Lc. 12,28 
Si autem
interl.| interl.| si ista que ad usum tantum corporis sunt et cito decidua igne cremabuntur Deus tam venuste adornat, quanto magis||
marg.| marg.| VESTIEBATUR  SICUT  UNUM. Que purpura regum, que pictura textricum potest floribus comparari ? Ipse color dicitur 'vestimentum floris', sicut dicitur : operuit istum rubor.||
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
interl.| interl.| id est in acervum qui habet speciem clibani||
marg.| marg.| CRAS IN  CLIBANUM. Cras in Scripturis pro futuro ponitur dicente Iacob : « Exaudiet me cras iustitia mea ».||

Gn. 30, 36.
Deus sic vestit
interl.| interl.| id est vestiet||
quanto magis vos pusille fidei ?
interl.| interl.| qui ad imaginem Dei facti estis ad eterna vocati||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset Lc. 12,29 
Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
interl.| interl.| si enim de his diffiditis quomodo eterna speretis ?||
marg.| marg.| NOLITE  QUERERE. Non ait : Nolite querere vel solliciti esse de cibo, vel vestimento, sed expressius :  quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora pre his cum quibus vivunt alimenta vel indumenta requirunt.||
et nolite in sublime tolli.
interl.| interl.| etsi hec abundaverint ne inde superbiatis||
marg.| marg.| NOLITE IN  SUBLIME. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus que sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam que solet de istis superabundantibus consequi. Ideo hec ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.||
Numérotation du verset Lc. 12,30 
Hec enim omnia gentes mundi querunt.
interl.| interl.| quibus nulla cura est de futuris sed filiorum est querere regnum Dei||
Pater autem vester
interl.| interl.| ne dubites de voluntate Patris||
scit quoniam his indigetis.
interl.| interl.| providet hec omnia in sua via nobis esse necessaria||
Numérotation du verset Lc. 12,31 
Verumtamen
interl.| interl.| sed tamen non est in his finis ponendus sed in regno propter quod et ista||
querite
interl.| interl.| omnibus preponite, hoc sit finis, propter hoc omnia agite||
interl.| interl.| bona eterna||

22  primum Li448 Rusch] om. Li448@ Weber
et iustitia eius23  et hec omnia adiicientur vobis.
interl.| interl.| non dabuntur quasi propter se sed superadduntur quasi necessaria ad aliud||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1014ra ; facsim., p. 187a} [Rusch, f. 1014ra ] ET HEC  OMNIA. Quia omnia sunt filiorum, ideo hec omnia adiicientur vobis, etiam non querentibus, ut nec in presenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hec subtrahuntur ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia « omnia cooperantur in bonum » bonis.||

Rm. 8, 28 : « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti ».

23  et iustitia eius Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,32 
Nolite timere
marg.| marg.| NOLITE  TIMERE. Regnum querite et de regno ne diffidatis, quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum non vestris meritis.||
pusillus grex
marg.| marg.| PUSILLUS. Vel ob comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.||
quia24  complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
interl.| interl.| qui etiam propter regnum adiecit temporalia||

24  quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,33 
Vendite que possidetis
interl.| interl.| sed etiam possessa vendite propter eleemosynam que est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur.||
marg.| marg.| Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini unde vivatis vel eleemosynam faciatis.||
marg.| marg.| VENDITE. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vite necessaria desint,||
et date eleemosynam, facite vobis
interl.| interl.| operando eleemosynas||
marg.| marg.| DATE  ELEEMOSYNAM etc. Qui pro celo omnia mundana spernit vendat que habet et distribuat. Qui non est tante virtutis de his que habet eleemosynam det.||
marg.| marg.| Non prohibetur ut nihil pecunie ad usus necessarios a sanctis reservetur cum ipse Dominus loculos habuisse legatur, sed ne Deo propter ista serviatur et ne timore inopie iustitia deseratur.||
sacculos qui non veterascunt25  ,
interl.| interl.| repositiones quarum merces duret in eternum||

25  veterascunt Li448@ Li448 Rusch] veterescunt Weber
thesaurum non deficientem in celis
interl.| interl.| in spiritalibus et eternis||
marg.| marg.| NON  DEFICIENTEM. Temporalia vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo eternum fructum conferunt in celis.||
quo fur non appropiat
interl.| interl.| quia ibi adversus electos Dei nulla fraus diaboli prevalebit||
neque tinea corrumpit.
interl.| interl.| quia divitie sanctorum future incorruptibiles sunt||
marg.| marg.| QUO  FUR. Fures sunt heretici et demones qui ad hoc intenti sunt, ut spiritalibus nos spolient.  Tinea que latenter vestes rodit invidia est que studium vel fructum bonum lacerat et compactionem unitatis dissipat.||
Numérotation du verset Lc. 12,34 
Ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit.
marg.| marg.| UBI  ENIM. Universaliter et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra cor est deorsum. Si in celestibus est in Christo fixum. Necesse est enim ut quo precesserit dilectionis thesaurus illic et cogitationis sequatur affectus.||
marg.| marg.| MYSTICE. Si thesaurus boni operis causa temporalis commodi congeratur facile corruit, quia si exterius fit ad favorem hominum diabolus rapit. Unde : « Receperunt mercedem suam ». Si intus fit ad inanem gloriam  tinea scindit, cum in se confidentem et sibi placentem fragilitas humane condicionis deserit.||

Mt. 6, 2.
Numérotation du verset Lc. 12,35 
Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris26 
interl.| interl.| contra noctem huius vite||
marg.| marg.| SINT  LUMBI etc. Deo non placet unum sine altero, cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri et bona que agitis simplici intentione eternorum agatis, 'cingite lumbos', id est motus carnalium desideriorum refrenate et 'habete lucernas ardentes', ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum prebeatis.||

26  in... vestris Rusch] om. Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,36 
et vos similes
interl.| interl.| sitis||
hominibus expectantibus dominum suum
marg.| marg.| EXPECTANTIBUS. Sive vitatis mala, sive facitis bona nihil mundamini, sed solum adventum redemptoris expectetis.||
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
interl.| interl.| properando ad iudicium||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1014rb ; facsim., p. 187b} [Rusch, f. 1014rb ] QUANDO  REVERTATUR. Ad nuptias Dominus ivit cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit. A quibus revertitur, cum nobis per iudicium manifestatur. Unde et bene de expectantibus subdit :  Ut cum venerit.||
et pulsaverit
interl.| interl.| per egritudines mortem propinquam designando||
confestim aperiant ei.
interl.| interl.| leti eum suscipiendo||
marg.| marg.| CONFESTIM  APERIANT. Non vult aperire iudici pulsanti qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui iudicem letus et securus sustinet et de propinqua morte gaudet. Unde subditur :  Beati servi illi quos cum venerit etc.||
Numérotation du verset Lc. 12,37 
Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes.
interl.| interl.| vere beati quia||
marg.| marg.| VIGILANTES etc. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentie evitet qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit :  Amen dico vobis. ||
Amen dico vobis, quod precinget se
interl.| interl.| preparans se ad retributionem||
interl.| interl.| in eterna beatitudine refoveri||
interl.| interl.| nostrum recumbere est in regno quiescere||
et transiens ministrabit illis.
marg.| marg.| TRANSIENS. Transiens ministrat cum de iudicio ad regnum rediens sua claritate fideles satiabit. Vel post iudicium transibit, cum a cognitione humanitatis que in iudicio videbitur ad cognitionem divinitatis post iudicium suos illuminabit.||
Numérotation du verset Lc. 12,38 
Et si venerit in secunda vigilia
interl.| interl.| adolescentia||
marg.| marg.| ET SI VENERIT. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte huius mundi semper debemus esse contra hostem solliciti et expectare lucem venturam, id est adventum iudicis. Prima ergo vigilia custodia pueritie est, secunda iuuentutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexit non tamen desperet, sed etiam in iuventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius iudex moras nostras patienter expectat. Qui ad excuciendam mentis desidiam exteriorum damnorum simulitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde :  hoc autem scitote.||
et si in tertia vigilia
interl.| interl.| senectute||
venerit
interl.| interl.| id est non in una sola sed in quacumque etate possumus promereri||
et ita
interl.| interl.| saltem tunc||
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 
Hoc autem scitote
interl.| interl.| per simile probat quod debent vigilare||
quoniam27  si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
interl.| interl.| illa hora que sibi suspecta esset||
marg.| marg.| QUONIAM SI  SCIRET. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum iudicis occulte venientem precavens penitendo occurreret.||

27  quoniam Rusch] quia Li448@ Li448 Weber
et non sineret perfodi domum suam.
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset Lc. 12,40 
Et vos
interl.| interl.| post similitudinem supponit exortationem||
estote parati
interl.| interl.| sine macula et ruga| ||

Cf. Eph. 5, 27.
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet28  .
marg.| marg.| QUA  HORA  NON  PUTATIS. Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta et ad eam semper preparetur.||

28  veniet Li448@ Li448 Rusch] venit Weber
Numérotation du verset Lc. 12,41 
Ait autem ei Petrus :
marg.| marg.| AIT  AUTEM EI. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum et illos expectando peratos esse debere, querit Petrus si illa sublimia instituta celestis vite que sunt necessaria se preperantibus ad apostolos solum et simules eorum, an ad omnes salvandos pertineant.||
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et29  ad omnes ?
interl.| interl.| vendite, facite sacculos qui non veterascunt. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes vigilate||

29  et Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Numérotation du verset Lc. 12,42 
Dixit autem Dominus :
marg.| marg.| DIXIT  AUTEM  DOMINUS. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum iudicium cunctis affuturum et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde quod maxime quesierat supponit, scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi : « Ignem veni mittere in terram ».||

Lc. 12, 49.
Quis putas
interl.| interl.| difficultatem notat per Quis etc., non impossibilitatem virtutis||
marg.| marg.| QUIS  PUTAS. Quasi dicat : vobis qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et preparatione, ut et vos et alios preparetis in adventum iudicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem.||
est fidelis dispensator
interl.| interl.| pecuniam Domini sui bene erogando||
et prudens
interl.| interl.| discernens capacitatem singulorum||
marg.| marg.| ET PRUDENS. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum sed amore Christi pascens, prudens in futuro sibi providens quem constituit, id est quam rarus qui sit vocatus a Deo tamquam Aaron et non magis se ingesserit et qui non magis se pascat quam oves.||
quem constituit30  Dominus
interl.| interl.| Christus||

30  constituit Li448@ Rusch] constituet Weber
super31  familiam suam
interl.| interl.| Ecclesiam||

31  super Li448 Rusch Weber] supra Li448@
ut det illis in tempore tritici mensuram ?
interl.| interl.| pro qualitate auditorum mensuratum cibum divini Verbi vel exempli||
Numérotation du verset Lc. 12,43 
Beatus ille servus
marg.| marg.| BEATUS. Quasi dicat : pauci sunt fideles. Ille autem qui repertus fuerit {t. 4 : Erfurt, f. 1014va ; facsim., p. 188a} [Rusch, f. 1014va ] fideliter annonam verbi ministrans et in curam gregis vigilans, eterna beatitudine glorificabitur.||
quem cum venerit Dominus, inveniet32  ita facientem.

32  inveniet Rusch] invenerit Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,44 
interl.| interl.| celestis regni gaudia||
marg.| marg.| SUPER  OMNIA. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et premiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia que possidet, non ut soli sed ut pre ceteris habeant eterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.||
que possidet constituet illum.
Numérotation du verset Lc. 12,45 
Quod si dixerit servus ille in corde suo :
marg.| marg.| QUOD SI  DIXERIT  SERVUS. Nota inter vitia servi ascriptum quod tardum putat Domini reditum. In virtutibus boni non annumeratur, quod hunc cito speraverit sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur.||
Moram facit Dominus meus venire
interl.| interl.| e contra si dissimulaverit iudicium in proximo venturum securitatem sibi faciens||
et ceperit percutere
interl.| interl.| ad vitia incitare vel conscientias infimorum pravo verbo vel exemplo laniare||
servos33  et ancillas
interl.| interl.| quorum etas vel sexus quanto infirmior tanto est ad ruinam facilior||

33  servos Li448@ Rusch] pueros Li448 Weber
et edere et bibere et inebriari,
marg.| marg.| Et edere, id est cunctis sceleribus et illecebris seculi que mentem errare faciunt occupari. Vel ad litteram si sit deditus gule et ebrietati.||
Numérotation du verset Lc. 12,46 
veniet dominus servi illius
interl.| interl.| in quo omnes mali prepositi intelliguntur||
in die
interl.| interl.| iudicii vel mortis||
qua non sperat et hora qua nescit et dividet illum34  partemque eius cum infidelibus ponet.
interl.| interl.| a consortio fidelium segregando et eis qui nec fidem habuerant sociando quia qui non habet curam suorum negat fidem et est infideli deterior||
marg.| marg.| PARTEMQUE. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant gravius punientur, minus graviter qui peccant ex ignorantia. Et inter iniustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.||

34  illum Rusch] eum Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,47 
Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se35  preparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multis36  ,

35  se Rusch] om. Li448@ Weber | et non se preparavit om. Li448 36  multis Li448@ Li448 Rusch] multas Weber
Numérotation du verset Lc. 12,48 
qui autem non cognovit
interl.| interl.| non cognoscere dicendus est qui apprehendere vult sed non valet||
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
marg.| marg.| PAUCIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mitissima omnium pena est eorum qui preter originale nullum insuper addiderunt delictum.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant quid operari debeant avertunt ne audiant veritatem. Sed cum possent scire si vellent studium adhibere non nescientes, sed contemptores iudicantur.||
Omni autem cui multum datum est37  multum queritur38  ab eo et cui commendaverunt multum
interl.| interl.| scilicet divina iudicia||
marg.| marg.| OMNI  AUTEM. Merito malus cognoscens plus et non cognoscens minus vapulat, quia illi plus, illi minus commissum est. Et ab omni cui plus committitur plus exigitur.||
marg.| marg.| Utrumque ordinem et prelatorum et subditorum innuit, multis subiectis sepe datur cognitio dominice voluntatis et facultas implendi. Prelatis committitur cum sua salute cura pascende gregis.||

37  multum - datum est Li448 Rusch Weber] inv. Li448@ 38  queritur Rusch] queretur Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,49 
Ignem veni mittere in terram
interl.| interl.| fervorem Spiritus sancti qui corda illuminans, ad superiora provocat, vitia consumit, vasa domus probat qui etiam accendit lucernas quas superius ardere monebat||
marg.| marg.| IGNEM  VENI  MITTERE IN  TERRAM. Quasi dicat : tu querebas an omnes moneam accinctis lumbis. Ardentibus lucernis aduentum domini prestolari ? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum, ut a cupiditatibus mundi ad celestia homines accenderem, nihil aliud volo, nisi ut incendii huius iubar usque ad finem seculi cunctas mundi partes illustret et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum extinguatur.||
marg.| marg.| IGNEM. Quasi dicat : invito vos ad preparationem vestri et ad custodiam gregis, incutiens timorem ex adventu iudicis qui malos servos damnabit. Sed quia exiguus est profectus et parva meritorum gratia, metu supplicii ab errore revocari vos ex amore caritatis ad promerendam gratiam, studium vestrum acuite et dum aliquid facitis, illo igne accendamini, quem veni mittere in terram id est in omnes credentes.||
marg.| marg.| Ideo Dominus fortasse in igne venturus est, ut in resurrectionis tempore vitia universa consumat, suoque conspectu desideria compleat singulorum meritorumque et mysteriorum lumen accendat.||
et quid
interl.| interl.| aliud||
volo nisi ut39  accendatur ?
interl.| interl.| in cordibus fidelium||

39  nisi ut Li448@ Li448 Rusch] si Weber
Numérotation du verset Lc. 12,50 
Baptisma40 
interl.| interl.| vel : baptismo ||
marg.| marg.| BAPTISMA etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut {t. 4 : Erfurt, f. 1014vb ; facsim., p. 188b} [Rusch, f. 1014vb ] omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius  habeo baptisma baptizari, hoc est unctione proprii sanguins perfundi. Non enim daretur spiritus, nisi Iesus primum glorificaretur.||

40  baptisma] baptismo Cor3 (vel)
autem habeo baptizari et quomodo
interl.| interl.| quasi : multum||
marg.| marg.| ET QUOMODO. Tanta est dignatio Domini, ut infundende nobis devotionis et consummande perfectionis in nobis et maturande pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nihil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur erumnis et tempore mortis mestitiam pretendebat, quam non ex metu mortis sue, sed mora redemptionis nostre assumpserat.||
coartor
interl.| interl.| vel angor||
usque dum perficiatur ?
interl.| interl.| ipsa passio||
marg.| marg.| USQUE  DUM  PERFICIATUR. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.||
Numérotation du verset Lc. 12,51 
Putatis quia pacem veni dare in terram ?
marg.| marg.| PUTATIS  QUIA. Quomodo post baptisma passionis et post adventum ignis terra sit arsura dicit. Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaqueque domus habuit fideles et infideles his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.||
Non dico vobis, sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 
Erunt enim ex hoc quinque in domo una,
marg.| marg.| IN DOMO  UNA. Unusquisque homo domus una est vel Dei vel diaboli. Itaque homo spiritalis domus spiritalis est.||
divisi
marg.| marg.| DIVISI. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana post habeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus preferendus. Et enim nature pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur quam Deus a quo beneficium acceptum servatur.||
tres in duo
interl.| interl.| e contra||
marg.| marg.| Tres in duo, id est filius et filia et nurus in patrem et matrem, et duo in tres, id est pater et mater. Ubi etiam socrus intelligitur in filium et filiam et nurum.||
et duo in tres.
marg.| marg.| Allego<rice>. Per tres significantur qui fidem Trinitatis habent. Per duo 'infideles qui in terra remanent'. Boni ergo contraria malis et mala contraria bonis sentiendo atque agendo. ab invicem dividentur.||
Numérotation du verset Lc. 12,53 
Dividentur pater in filium et filius in patrem suum,
marg.| marg.| PATER IN  FILIUM. Quomodo quinque cum sex personas numeret patris et filii, matris et filie et socrus et nurus ? Sed que mater est filii, ipsa est et socrus uxoris ipsius filii. Et sic eadem et in filiam suam et in nurum dicitur divisa.||
marg.| marg.| PATER IN  FILIUM. Pater noster erat diabolus quia eum imitabamur, sed venit ignis qui nos ab illo separavit et ostendit alterum patrem qui est in celis.  Mater : Synagoga, cuius filia primitiva Ecclesia que eam de qua genus duxit pro fide contradicentem et persecutricem sustinuit et ipsa ei contradicit.  Socrus : Synagoga,  nurus : ecclesia de gentibus, quia Christus Ecclesie sponsus, secundum carnem Synagoge filius est. Synagoga ergo in nurum et filiam est divisa, quia credentes de utroque populo persequitur. Sed et ille in matrem et socrum sunt divise, quia nolunt carnalem circumcisionem suscipere.||
mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
Numérotation du verset Lc. 12,54 
Dicebat autem et ad turbas41   :
marg.| marg.| DICEBAT  AUTEM. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit et de futuro qualiter eum expectare debeant admonuisset. Vertit sermonem ad turbas in quibus Pharisei erant ut Mattheus indicat : quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte expectantes, signum de celo querebant temptantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium.||

41  Dicebat ... turbas Rusch Weber] om. Li448@ Li448
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis :
marg.| marg.| CUM  VIDERITIS  NUBEM. Mystice. Nubes ab occasu oriens 'carnem Christi a morte resurgentem' significant. Ex quo tempore imbre evangelice predicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante estum, leviores tribulationes ante iudicium significat.||
Nimbus venit et ita fiet42  .
marg.| marg.| NIMBUS  VENIT. Ad litteram manifestus est sensus. Qui ex elementorum {t. 4 : Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189a} [Rusch, f. 1015ra ] immutatione aurarum statum possunt prenoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.||

42  fiet Rusch] fit Li448@ Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 12,55 
Et cum Austrum flantem {t. 4 : Erfurt, f. 1015ra ; facsim., p. 189a} [Rusch, f. 1015ra ] dicitis : quia estus erit et fit.
Numérotation du verset Lc. 12,56 
Hypocrite,
marg.| marg.| HYPOCRITE. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit que nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse, vel post tot seculi iniustitias iustum creatoris iudicium esse venturum.||
faciem celi et terre43  nostis probare, hoc autem tempus
interl.| interl.| mei adventus||

43  celi et terre Li448@ Rusch] inv. Weber
quomodo non probatis ?
interl.| interl.| certis argumentis Scripturarum et operum||
Numérotation du verset Lc. 12,57 
Quid autem et a vobisipsis
interl.| interl.| ex naturali ratione||
non iudicatis quod iustum est ?
interl.| interl.| me esse Deum et iudicium venturum||
Numérotation du verset Lc. 12,58 
Cum autem vadis
marg.| marg.| CUM  AUTEM  VADIS. Cum in hac vita preparas te ad placatam faciem iudicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tue carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset.||
marg.| marg.| Hoc et Mattheus ponit, sed ille specialiter de reconcilianda pace dissidentium fratrum. Hic generaliter et de penitentia omnim et de emendatione delictorum.||
cum adversario tuo ad principem in via,
marg.| marg.| CUM  ADVERSARIO. Adversarius noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in presenti vita a quo liberatur qui preceptis eius humiliter subditur. Alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine iudicis tenebitur peccator, quem iudex exactori, id est diabolo tradet, quia permittet ut diabolus animam eius ad penam trahat et ipse exactor qui penam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam.||
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad44  iudicem
interl.| interl.| Deum||
marg.| marg.| DA OPERAM etc. Hec etiam ad calcandas mundi illecebras et ad iudicis adventum prestolandum pertinent. Quasi dicat : quandoquidem constat districtum iudicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo iudicio damnemini.||

44  ad Rusch] apud Li448@ Li448 Weber
et iudex tradat te exactori
interl.| interl.| diabolo qui penam exigit pro reatu quem suggessit||
et exactor mittat te in carcerem.
interl.| interl.| inferni||
Numérotation du verset Lc. 12,59 
Dico tibi non exies inde
interl.| interl.| id est numquam sicut : « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».||

Ps. 109, 1.
donec etiam novissimum minutum reddas.
interl.| interl.| id est pro minimis peccatis puniaris||
marg.| marg.| REDDAS. Reddit semper penas pro peccatis patiendo, sed numquam veniam consequendo.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber57.xml&chapitre=57_12)