initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 
Ut ergo
marg.| marg.| Ut ergo. Sciebat Iesus scientiam eorum et invidiam quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur et ideo fugit docens suos cedere malis non timens vel evadere eos impotens.||
cognovit Iesus quia audierunt
interl.| interl.| quorum consilio Iohannes est captus||
Pharisei
interl.| interl.| id est discipuli Iohanis qui maxime fuerunt de Phariseis||
quod Iesus plures discipulos facit
interl.| interl.| unde magis invidebant||

quod Rusch] quia Li449@ Li449 Weber
et baptizat quam Iohannes,
marg.| marg.| Et baptizat. Quod vere dicitur. Ipse enim semper mundat in Spiritu invisibiliter et dono, sed eius baptismus fit etiam in corpore qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vite. Unde Paulus : ‘Mundans eam lavacro aque et verbo vite’.||

Cf. Eph. 5, 26 : « Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».
Numérotation du verset Io. 4,2 
quamquam Iesus non baptizaret
interl.| interl.| id est intingeret||
sed discipuli eius.
marg.| marg.| Sed discipuli eius. In quorum baptismo dabatur Spiritus, licet non ita manifeste ut post ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.||
Numérotation du verset Io. 4,3 
Reliquit Iudeam
interl.| interl.| significat transitum de Iudeis ad gentes||
marg.| marg.| Reliquit Iudeam. Id est Phariseos incredulos qui cogitabant eum persequi propter baptisma ipsius quod crescebat et quia per doctrinam eius legem evacuari intelligebant.||
et abiit
marg.| marg.| Et abiit. Postquam paucos de iudaico populo suscepit reliquit incredulos legis litteram sequentes que neminem ad perfectum ducit.  Et abiit in Galileam, id est in spiritalem ipsius littere intelligentiam.||
iterum in Galileam.
interl.| interl.| quia de Galilea venit in Iudeam||
marg.| marg.| In Galileam. In Galilea transformatio Domini creditur facta per quam significatur transmutatio humane nature in pristinam gloriam. In Galilea dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.||
Numérotation du verset Io. 4,4 
Oportebat autem eum transire per mediam Samariam.
interl.| interl.| ostendit quod sicut predicavit Iudeis predicavit et gentibus||
marg.| marg.| Oportebat. Inter Iudeam et Galileam Samaria est, id est inter legem littere que per Iudeam et divinas leges circa Deum revolutas quarum figura est Galilea, est lex naturalis in medio constituta. Quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesie oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege nature ut cum utrisque in Galileam eterne beatitudinis rediret.||

mediam Rusch] om. Li449@ Li449Weber
Numérotation du verset Io. 4,5 
Venit ergo in civitatem Samarie
interl.| interl.| id est in collectionem fidelium ex gentibus||
marg.| marg.| Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani vendicantes sibi hereditatem patriarche Israel.||
interl.| interl.| id est agrum||
marg.| marg.| Que dicitur Sichar. Sichar, id est ‘conclusio’ vel ‘ramus’, id est gentilis populus conclusus {t. 4 : Erfurt, f. 1036vb ; facsim., p. 232b} [Rusch, f. 1036vb ] sub peccato qui est ramus de oleastro excisus et olive insertus.||

Cf. Rm. 11, 24 : « Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olive ? ».
quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
interl.| interl.| in figura Christi qui est legitimus heres patriarche habens hereditatem in gentibus||
Numérotation du verset Io. 4,6 
Erat autem ibi fons Iacob.
interl.| interl.| naturalis intellectus||
marg.| marg.| Erat autem etc.Quia naturalis ratio non aliunde surgit, nisi a causa omnium bonorum. Ideo pulchre dicitur ibi fons esse Iacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens.||
Iesus ergo fatigatus
interl.| interl.| suscepit enim omnia que sunt nostre infirmitatis sine peccato||
marg.| marg.| IESUS  ERGO. Alleg<orice>. Iter Iesu ‘carnis est assumptio’ in qua est fatigatio, id est infirmitas relevans hominem quem creavit potentia. Sessio est ‘humilitas’. Sexta hora : ‘sexta etas’ qua venit puteus profunditatis huius seculi. Samaritana : ‘Ecclesia venit non iam iusta sed iustificanda’. Aqua putei : ‘voluntas huius seculi’ que quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus premissa cupiditate quasi hydria.||

ergo Li449Rusch Weber] autem Li449@
ex itinere
interl.| interl.| iter Christi incarnatio||
sedebat
marg.| marg.| Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo iudicatur magister docturus accedentes et possessurus.||
sic supra fontem.
marg.| marg.| Supra fontem. Fons dicitur ubicumque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum si in profundo etiam dicitur puteus.||

supra Rusch] super Li449@ Weber
Hora autem erat quasi sexta.
interl.| interl.| per quam fervens fides Samaritanorum||

autem Rusch] om. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 4,7 
Venit autem mulier samaritana haurire aquam.
marg.| marg.| Venit autem. In figura Ecclesie de gentibus que prius hauriebat aquam, id est voluntatem de profundo seculi cuius fidem sitit Iesus et petit ab ea potari.||
marg.| marg.| Gregorius MagnusGREGORIUS. Vel mulier, id est Synagoga que venit haurire aquam, id est discere historiam littere legis cuius fidem petit Iesus. Puteus altus : ‘profunditas mysteriorum legis’ vel ‘viri’ vel ‘libri Moysi’ quem nunc habes, id est librum Iosue. Reliquit hydriam, id est pristinam conversationem abiit in civitatem, id est primitivam Ecclesiam.||

autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber samaritana Rusch] de Samaria Li449@ Li449 Weber
Dicit ei Iesus : Da mihi bibere.
marg.| marg.| Da mihi bibere. Iesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei qua in eum credatur, petit a natura potum rationis qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum emere spiritales escas, id est fidem et actionem et cognitionem quibus magistri satiantur Ecclesie.||
marg.| marg.| Da mihi bibere. Licet Iesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit sed ut cor Ecclesie gentium pro laboris eius cognitione potus ei efficiatur desiderat.||
Numérotation du verset Io. 4,8 
Discipuli enim
marg.| marg.| Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Iudeos qui legis valle muniti et prophetie telis sunt armati ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda predicatione fidei Deo preparantes.||

enim Rusch Weber] autem Li449@ Li449
eius abierant in civitatem ut cibos emerent.
Numérotation du verset Io. 4,9 
Dicit ei10  mulier illa samaritana :
marg.| marg.| Dicit ei mulier. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis quorum etiam conversatione non utuntur Iudei, sed Iesus qui fidem petebat ei Spiritum dare cupiebat et eam admonet ut petat Spiritus est autem et donum Dei et viva aqua.||

dicit Rusch] + ergo Li449@ Li449 Weber 10  ei Li449 Rusch Weber] illi Li449@
Quomodo tu cum Iudeus11  sis,
interl.| interl.| ex habitu eum cognovit||

11  cum Iudeus Li449@ Li449 Rusch] inv. Weber
bibere a me poscis que sum mulier samaritana ?
interl.| interl.| cur hoc dixit ?||
Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
interl.| interl.| quia de loco orationis discrepabant||
marg.| marg.| Non enim coutuntur. Samaritanos Iudei execrant et supplantatores vocant, quia eos hereditate prius sui Iacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.||
Numérotation du verset Io. 4,10 
Respondit Iesus
marg.| marg.| Respondit Iesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit ut tandem donum Dei, id est Spiritum possit accipere.||
et dixit ei : Si scires donum Dei
interl.| interl.| quod est Spiritus Dei||
et quis est
interl.| interl.| dator Spiritus||
qui dicit tibi : Da mihi bibere,
interl.| interl.| id est petit a te fidem||
tu forsitan petisses ab eo
interl.| interl.| subaudis : aquam vivam, id est Spiritum per quem daretur etiam fides||
et dedisset tibi aquam vivam.
interl.| interl.| merito fidei||
Numérotation du verset Io. 4,11 
Dicit ei mulier :
marg.| marg.| Dicit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia nisi que ubi oritur, excipitur de qua mulier carnaliter sapiens dixit : Cum hauritorium non habeas et puteus altus sit quomodo habes aquam vivam ? Sed ne forte alium fontem promittere videretur subdit : Numquid tu melior es ? Id est potes melior esse Iacob qui cum suis usus est isto ? {t. 4 : Erfurt, f. 1037ra ; facsim., p. 233a} [Rusch, f. 1037ra ] Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter sed spiritaliter loqui dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.||
Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est,
interl.| interl.| id est profundus||
interl.| interl.| que nisi hauriatur de imo putei haberi non poterit||
Numérotation du verset Io. 4,12 
Numquid tu
marg.| marg.| Numquid tu. Alienigena Iacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat et predium quod Iacob filio suo dederat possidebat.||
maior es patre nostro Iacob
interl.| interl.| maius aliquid nobis dando||
qui dedit nobis puteum
interl.| interl.| hunc||
et ipse ex eo bibit
interl.| interl.| hauritorio aquam extrahens||
marg.| marg.| Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora similiter de ratione que quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur. Bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur ut sancti quidam ut pecora qui utuntur ea ad malum, ut philosophi.||
et filii eius
interl.| interl.| per quos perfectiores in Ecclesia||
et pecora eius12   ?
interl.| interl.| minores vel prorsus ignorantes||

12  eius Li449 Rusch Weber] sua Li449@
Numérotation du verset Io. 4,13 
Respondit Iesus et dixit ei : Omnis qui bibit13  ex hac aqua14 
interl.| interl.| figurali||

13  bibit Rusch Weber] biberit Li449@ Li449 14  hac aqua Li449@ Rusch] inv. Li449 Weber
sitiet15  iterum.
interl.| interl.| scilicet voluptatem seculi quam talis aqua significat||

15  sitiet Rusch Weber] sciciet Li449@ Li449
Qui autem biberit
marg.| marg.| Qui autem biberit. Quicumque mee predicationi cor accommodaverit et gratie donum cognoverit, fides que per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit eternam.||
ex aqua quam ego dabo ei non sitiet16  in eternum
interl.| interl.| promittit satietatem Spiritus que fiet in resurrectione, quia apud eum est fons vite quo inebriabuntur||

16  sitiet Rusch Weber] sciciet Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,14 
sed aqua quam ego17  dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
marg.| marg.| Aque salientis. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritalis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in eternam gloriam subvehit.||

17  ego Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,15 
Dicit ad eum mulier :
marg.| marg.| Dicit ad eum mulier. Delectata promissione Domini volens non sitire ut exoneraretur his laboribus, adhuc carnaliter putat promitti sibi, sicut Elie datum est quadraginta diebus non esurire neque sitire, sed volens Iesus ut illa iam intelligat dicit :  Vade voca virum tuum et veni huc, ut eo duce ad contemplationem spiritalis intelligentie ascendas.||
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam18  neque veniam huc haurire.

18  sitiam Li449 Rusch Weber] sciciam Li449@
Numérotation du verset Io. 4,16 
Dicit ei Iesus : Vade, voca virum tuum
interl.| interl.| id est rationalem intellectum||
marg.| marg.| Vade voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum quo ut viro regaris, tu que modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi : hec que dico non carnaliter ut tu animalis facis sed spiritaliter sunt intelligenda, et ductu rationis accipienda et ideo tu para intellectum mihi  et veni intelligendo hec spiritalia que dico.||
et veni huc.
Numérotation du verset Io. 4,17 
Respondit mulier et dixit :
marg.| marg.| Respondit mulier. Revera hec mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodam non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens qui nondum vocaverat virum, id est intellectum.||
Non habeo virum. Dicit ei Iesus : Bene dixisti
interl.| interl.| quia vere dixisti||
marg.| marg.| Dicit ei Iesus  : Bene. Paulatim eam attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.||
quia non habeo virum.
Numérotation du verset Io. 4,18 
Quinque enim viros habuisti.
interl.| interl.| dum dicit aliquid quod ab ea non audivit, probat se non ab ea didicisse quod virum non habet sed ex divinitate scisse||
marg.| marg.| Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humane nature date. Prima in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda post prevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humane propaginis. Tertia Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta post diluvium de divisionibus gentium. Quinta Abraham de circumcisione et immolatione filii. His vel legibus quasi vel viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subiecta fuit. Post data est lex littere que nullam salutem contulit, unde dicitur :  Quem nunc habes non est tuus vir. Dimitte litteram vade ad spiritum littere ad novum Testamentum a quo spiritalem virtutum prolem concipias.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quinque viri, id est vel sensus corporis terexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientie sed adulter, id est error corrumpit {t. 4 : Erfurt, f. 1037rb ; facsim., p. 233b} [Rusch, f. 1037rb ] dum carnaliter que dico accipis et ideo : V oca virum ut, sicut dico, spiritaliter intelligas. Ideo quinque sensus in minori etate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis ex decreto Dei naturaliter regitur illa etas, non ad eterna sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.||
Et nunc19  quem habes
interl.| interl.| modo||

19  nunc Rusch Weber] hunc Li449@ Li449
non est tuus vir. Hoc vere dixisti.
Numérotation du verset Io. 4,19 
Dicit ei mulier : Domine, video quia
interl.| interl.| quod||
propheta es tu.
interl.| interl.| vere es propheta quia omnia nosti||
marg.| marg.| Quia propheta es tu. Mulier exauditis proficiens iam ceperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat sed non plenum quia non credit venisse Christum.||
Numérotation du verset Io. 4,20 
Patres nostri
interl.| interl.| Iacob et filii eius||
marg.| marg.| Patres nostri.  Propheta es tu et ideo iudica de hac contentione que me movet. Iudei se preferebant Samaritanis pro templo quod edificavit Salomon in quo adorabant. E contra Samaritani adversum Iudeos pro monte in quo et non in templo patres adoraverunt qui Deo placuerunt. Et sic patriarche in montibus Iudei in templo adoraverunt prefigurantes modum bene orandi.||
interl.| interl.| Iudei||
dicitis quia Hierosolymis est locus
interl.| interl.| templum||
ubi20  adorare oportet.
interl.| interl.| quasi alibi nemo possit placere Deo||

20  ubi Li449 Rusch Weber] in quo Li449@
Numérotation du verset Io. 4,21 
Dicit ei Iesus :
interl.| interl.| quia iam cepit intelligere superaddit||
Mulier,
interl.| interl.| cum ablata umbra, lux veritatis irradiaverit ut appareat in locis non esse Deum sed in puris mentibus||
marg.| marg.| Mulier. In hoc loco Dominus iactantiam Samaritanorum reprimit qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Iudeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt. Unde ait :  Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur sed nos scimus Filium et per Filium Patrem. Unde sequitur :  Quia salus ex Iudeis est, id est quia Christus, qui est salus, ex Iudeis est non solum origine carnis sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia.||
crede mihi
marg.| marg.| Crede mihi. Quia iam est in te vir qui potest credere, et ideo crede quia nisi credideris non intelliges.||

Cf. Is. 7, 9 (Vetus latina, p. 232, versio X) : « Nisi credideritis nec intelligetis ».
quia veniet hora
interl.| interl.| quia iam est in te vir qui potest credere et ideo : ‘Crede quia’||
quando neque in monte hoc
marg.| marg.| Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Iudeorum reprobabitur sed in hoc estis impares quod vos Samaritani :  Adoratis quod nescitis sed nos Iudei - non omnes sed electi - adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum prophetia promissa de nobis Christus et hoc est quia : S alus ex Iudeis est, sed quamvis ita simus differentes tamen non prefero locum Iudeorum loco Samaritanorum et hoc est : Sed  venit hora et nunc.||
neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
Numérotation du verset Io. 4,22 
Vos adoratis quod nescitis.
interl.| interl.| quia veri Iudei non estis||
Nos
interl.| interl.| quorum patribus promissus est Christus||
adoramus quod scimus
interl.| interl.| per legem et prophetas||
quia salus ex Iudeis est.
Numérotation du verset Io. 4,23 
Sed venit hora
interl.| interl.| cum Spiritus post resurrectionem meam dabitur||
et nunc est
interl.| interl.| cum aliqui mihi firma fide adherent||
quando veri adoratores
marg.| marg.| Quando veri adoratores. Priusquam venirem in carne nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, preter patriarchas et prophetas quibus mea incarnatio revelata fuit sed per meam presentiam in carne fient veri adoratores.||
adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
interl.| interl.| non de vanis||
marg.| marg.| In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem est adorandum.||
Nam et Pater tales querit
interl.| interl.| adorantes in spiritu et veritate agnitionis||
qui adorent eum.
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Io. 4,24 
Spiritus est Deus
marg.| marg.| Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus non querit corporeum locum, montem vel templum, in quo oretur. Sed spiritus purus est eius templum in quo oretur non de visibilibus que transeunt sed de eternis que veritas sunt.||
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare.
Numérotation du verset Io. 4,25 
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit
interl.| interl.| quasi : ‘veniet’||
marg.| marg.| Scio quia. Iam per verba docentis amplius provecta scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia.||
qui dicitur Christus.
interl.| interl.| finis legis et prophetarum||
Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia.
interl.| interl.| que ad cultum suum et Patris pertinent||
marg.| marg.| Ille annuntiabit. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abiectis umbris veritate illustremur.||
Numérotation du verset Io. 4,26 
Dicit ei Iesus : Ego sum qui loquor tecum.
marg.| marg.| Ego sum qui loquor. Quem venturum expectas, venisse cognosce et adducto {t. 4 : Erfurt, f. 1037va ; facsim., p. 234a} [Rusch, f. 1037va ] tecum viro qui te regat que fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat iam quis eam posset docere cum eum iam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret unde dicit : « Ego sum Messias » qua manifestatione accepta non habet quid ultra querat unde sequitur :  Reliquit ergo hydriam etc. Sed evangelista interserit de discipulis.||
Numérotation du verset Io. 4,27 
Et continuo venerunt discipuli eius {t. 4 : Erfurt, f. 1037va ; facsim., p. 234a} [Rusch, f. 1037va ] et mirabantur
marg.| marg.| Et mirabantur. Non mirantur quod cum muliere loquitur cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesie de gentibus future. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit querere quod perierat.||

Cf. Lc. 19, 10 : « Venit enim Filius hominis querere, et salvum facere quod perierat ».
quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit21   : Quid queris ? Aut : Quid loqueris cum ea ?

21  dixit Rusch Weber] + ei Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,28 
Reliquit ergo hydriam suam
interl.| interl.| hydor grece, aqua latine, inde : hydria||
marg.| marg.| Reliquit ergo. Audito  ego sum, iam habens in intellectu mulier Christum caput viri. R eliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam et onus huius seculi.||
mulier et abiit in civitatem et dixit22  illis hominibus :

22  dixit Rusch] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 4,29 
Venite et23  videte
marg.| marg.| Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes, nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.||

23  et Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci. Numquid ipse est Christus ?
Numérotation du verset Io. 4,30 
Exierunt
interl.| interl.| exitur a civitate cum exitur a mundanis||
de civitate
interl.| interl.| ignorantie||
et veniebant ad eum.
interl.| interl.| nota facilitatem gentium ad fidem et duritiam Iudeorum||
Numérotation du verset Io. 4,31 
Interea rogabant
interl.| interl.| vel : interrogabant||
eum discipuli24 
interl.| interl.| qui attulerant cibos||

24  discipuli Rusch Weber] + eius Li449@ Li449
Dicentes : Rabbi, manduca.
Numérotation du verset Io. 4,32 
Ille autem dixit eis : Ego cibum
interl.| interl.| conversionem Samaritanorum||
habeo manducare quem vos nescitis.
Numérotation du verset Io. 4,33 
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
marg.| marg.| Numquid attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur si incaute interrogaverint.||
Numérotation du verset Io. 4,34 
Dicit eis Iesus : Meus est cibus25 
marg.| marg.| Meus est cibus. Non intellexerant escam, sicut mulier supra non intellexit aquam. Unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed iam aperte dicens :  Meus est cibus ut faciam voluntatem eius qui misit me. ||

25  est cibus Rusch] inv. Li449@ Li449 Weber
ut faciam voluntatem
interl.| interl.| id est istos credere||
marg.| marg.| Voluntatem Patris : Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit opus Patri est nostra salus. Christi ergo cibus nostra, fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se. Facit opus maturando mysterium redemptionis.||
eius qui misit me ut perficiam opus eius.
interl.| interl.| per mortem et passionem||
Numérotation du verset Io. 4,35 
Nonne vos dicitis
marg.| marg.| Nonne vos dicitis. Cum querat fidem et salutem populorum fervet in opus et operarios mittere disponit.||
quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros
interl.| interl.| mentis||
marg.| marg.| Levate oculos. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda ut opera iustitie ex eis colligatis, quasi diceret : iuvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis quia « parata est messis », id est videte gentes facile credentes.||

Os. 6, 11.
et videte regiones
interl.| interl.| corda hominum||
quia albe sunt iam ad messem
interl.| interl.| quasi sicut iam vicina est messis terre ita et messis hominum||
Numérotation du verset Io. 4,36 
et qui metit mercedem accipit
marg.| marg.| Et qui metit. Putatis quattuor menses esse usque ad messem, sed ego aliam messem ostendo vobis albam et paratam, unde et eos quos mittit exhortatur et hoc est :  Et qui metit mercedem accipit. ||
et congregat fructum in vitam eternam ut26  et qui seminat
interl.| interl.| id est prophete||
marg.| marg.| Ut et qui seminat. Utroque opus erat seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile Verbum quia alius seminat, alius metit, nisi enim parati essent per {t. 4 : Erfurt, f. 1037vb ; facsim., p. 233b} [Rusch, f. 1037vb ] prophetas, non audirent apostolos.||

26  ut Li449 Rusch Weber] om. Li449@
simul gaudeat et qui metit.
interl.| interl.| apostoli qui etsi dispares temporis labores, tamen eandem mercedem habuerunt||
Numérotation du verset Io. 4,37 
In hoc enim verbum est27 
interl.| interl.| evangelii||

27  verbum est Rusch] inv. Li449@ Li449 Weber
verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit.
interl.| interl.| prophete qui preparaverunt. Unde et ista mulier iam preparata dixit : Scio quia messias venit ||
Numérotation du verset Io. 4,38 
marg.| marg.| Ego misi. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Iudea, ubi prima seges collecta est. Unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis, quasi de granis, surgit colligenda in fine seculi messoribus angelis.||
metere quod vos non laborastis. Alii vero28  laboraverunt
interl.| interl.| ad fidem Christi invitando||
marg.| marg.| Laboraverunt. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.||

28  vero Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
et vos in laborem eorum introistis.
interl.| interl.| invitatos Iudeos ad fidem congregatis||
Numérotation du verset Io. 4,39 
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quecumque feci.
Numérotation du verset Io. 4,40 
Cum venissent ergo
marg.| marg.| Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt presentem nec satis est eis sed apud se manere faciunt ut ipsius verbis instruerentur que preferunt verbis mulieris. In quibus omnibus e contrario arguitur duritia Iudeorum qui nec miraculis credunt.||
ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret
interl.| interl.| gratiam eis impertiendo||
et mansit ibi duos dies.
interl.| interl.| duo precepta caritatis||
marg.| marg.| Et mansit ibi.  Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis ut lux eorum duobus preceptis caritatis instruatur.||
Numérotation du verset Io. 4,41 
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
Numérotation du verset Io. 4,42 
Et mulieri dicebant :
marg.| marg.| Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis presentia Iudeis spiritaliter edoctis gratiam sue cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant iam non propter tuam loquelam credimus.||
Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
Numérotation du verset Io. 4,43 
Post duos autem dies29 
interl.| interl.| quibus moratus est in Samaria||

29  duos autem dies Li449 Rusch Weber] dies autem duos Li449@
exiit inde et abiit in Galileam.
interl.| interl.| in patriam suam ubi nutritus fuerat||
interl.| interl.| cur ?||
Numérotation du verset Io. 4,44 
Ipse enim
marg.| marg.| Ipse enim. Quasi : quia ibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt. Unde supra viso signo crediderunt in eum discipuli eius non alii. Et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt revertitur ad istos ut qui per priora non crediderunt modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis in fine seculi revertetur ad Iudeos qui sunt sua patria quia prius in eis honorem non habuerat.||
Iesus testimonium perhibuit
interl.| interl.| affirmavit||
quia propheta in sua patria honorem non habet.
marg.| marg.| Quia propheta. Alleg<orice>. Patria Christi est populus Iudeorum ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galileis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis. Et hi multi solo verbo predicationis illi per miracula et pauci. Ecce cur venit ideo revertitur quia testatus est, quod propheta non habet honorem in patria alioquin videtur non debuisse ad hos reverti ubi honorem non habet sed manere apud illos ubi bene receptus est.||
Numérotation du verset Io. 4,45 
Cum ergo venisset in Galileam exceperunt eum Galilei cum omnia vidissent
interl.| interl.| quasi propter miracula alioquin non curarent eum recipere||
que fecerat Hierosolymis in die festo. Etenim30  ipsi enim venerant ad31  diem festum.
interl.| interl.| curiositate miraculorum non voluntate audiendi predicationem||

30  etenim Rusch] et Li449@ Li449 Weber 31  ad Li449@ Li449 Rusch] in Weber
Numérotation du verset Io. 4,46 
Venit ergo
interl.| interl.| ut nunc credant||
iterum in Cana Galilee ubi fecit aquam vinum
interl.| interl.| nec tamen ibi crediderunt ei nisi pauci discipuli||
et erat quidam regulus
interl.| interl.| propter parvitatem vel regni vel fidei||
marg.| marg.| Et erat quidam regulus. Iste regulus potest figurare aliquem gentis iudaice doctorem qui tandem post plenam Ecclesie gentium conversionem ad quam Dominus a Iudeis expulsus per discipulos transmigravit. Pro filio, id est Iudaico populo quem non nisi in fine seculi fidem accepturum congnoscit orat ut de longa {t. 4 : Erfurt, f. 1038ra ; facsim., p. 235a} [Rusch, f. 1038ra ] perfidie infirmitate sanetur.||
cuius filius infirmabatur Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 4,47 
Hic
interl.| interl.| iste regulus est figura Iudeorum difficile ad fidem venientium||
cum audisset quia32  Iesus adveniret {t. 4 : Erfurt, f. 1038ra ; facsim., p. 235a} [Rusch, f. 1038ra ] a Iudea in Galileam, abiit ad eum et rogabat eum
marg.| marg.| Et rogabat eum. Iam credens quod posset sanare filium eius sed quia per deitatem que ubique est non credit filio adesse rogat ut descenderet et presens corpore sanaret unde infidelitatis arguitur :  Nisi signa et prodigia videritis non creditis. E contrario centurio laudatur qui dicit : « Dic verbo et sanabitur puer meus ». Unde : ‘Non inveni tantam fidem in Israel’ vel forsitan cupiebat temptare qualis esset Christus. Unde arguitur :  Nisi signa et prodigia. Postea autem propter salutem filii credidit ipse et domus eius tota.||

Lc. 7, 7.
Cf. Lc. 7, 9 : « Quo audito Iesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni ».

32  quia Rusch Weber] quod Li449@ Li449
ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori.
Numérotation du verset Io. 4,48 
Dixit ergo Iesus ad eum : Nisi signa
marg.| marg.| Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate quod non ubique credebat eum esse et per huius duritiam significatur duritia Iudeorum qui nec visis miraculis credunt. Vere e contra per Samariam significatur fides gentium que solo verbo credidit. Hoc autem quantum ad allegoriam a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Iudeis durabit.||
et prodigia
marg.| marg.| Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum quasi quod aliquid significat. Vel prodigium quasi ‘procul a digito’, quia prefigurat aliquid remotum et futurum.||
videritis non creditis.
interl.| interl.| quibus signis et prodigiis crediderunt Samaritani||
Numérotation du verset Io. 4,49 
Dicit ad eum regulus : Domine, descende
marg.| marg.| Descende. Quasi aliter non posset sanare nisi presens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur solo iussu sanat unde : V ade filius tuus vivit. ||
priusquam moriatur filius meus.
interl.| interl.| ne cadat in desperationem||
Numérotation du verset Io. 4,50 
Dicit ei Iesus : Vade. Filius tuus vivit.
marg.| marg.| Vade filius tuus. Ad filium reguli non vadit ne divitias honorare videatur. Ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit. In quo superbiam destruit que in hominibus non pensat naturam sed que extra patent.||
Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat.
interl.| interl.| iam incipit credere quod sermone sanet et sic meruit salutem filio et sibi||
Numérotation du verset Io. 4,51 
Iam autem eo descendente
interl.| interl.| credendo||
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt33  dicentes quia filius eius viveret.

33  nuntiaverunt Rusch Weber] + ei Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,52 
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit34 
interl.| interl.| non diffidit de misericordia Domini sed desiderat ut virtus divina servorum confessione plurimis innotescat||

34  habuerit Rusch Weber] habuerat Li449@ Li449
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
interl.| interl.| in figura sancti Spiritus septiformis in quo omnis salus||
Numérotation du verset Io. 4,53 
Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus : Filius tuus vivit.
interl.| interl.| comparavit horam nuntiantium hore pronuntiantis, scilicet Christi||
Et credidit ipse et domus eius tota.
marg.| marg.| Credidit ipse. Non alii cives in quo paucitas fidei Iudeorum signatur quamvis signa viderint unde infert :  Hoc iterum secundum signum facit. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.||
Numérotation du verset Io. 4,54 
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus
marg.| marg.| Hoc iterum secundum. De omnibus miraculis que fecit Iesus in anno ante mortem Iohannis non facit Iohannes mentionem nisi de istis et de disputatione Christi cum Iudeis que supra ponitur. Ceteri enim evangeliste que hic reticet dixerunt plane.||
cum venisset a Iudaea in Galileam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_4)