initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<58. Iohannis evangelium**>

Capitulum 9

Numérotation du verset Io. 9,1 
Et preteriens
marg.|   Et preteriens . Non stans in via peccatorum sed secus viam nostre mortalitatis.
Iesus vidit
interl.|  id est misertus est

Iesus Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
hominem cecum a nativitate.
marg.|   Cecum . Cecus significat ‘humanum genus’ in quo cecitas naturalis, quia peccante primo homine vitium propter naturam inolevit. Unde secundum mentem omnis homo cecus natus est.
Numérotation du verset Io. 9,2 
Et interrogaverunt eum discipuli eius : Rabbi,
interl.|  magistrum appellant, quia scire desiderant

eius Li449@ Li449 Rusch ] sui Weber
quis peccavit ? Hic aut parentes eius ut cecus nasceretur ?

aut Rusch Weber ] an Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,3 
Respondit Iesus : Neque hic peccavit,
marg.|   Neque hic peccavit . Peccaverunt quidem sed non illo peccato factum est, ut cecus nasceretur sed hec est causa : U  t manifestentur opera Dei in illo.
neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
marg.|   Sed ut manifestentur . Ut eum illuminando et per eum quid in cecitate humani generis facturus sit significando Filius Dei manifestetur, unde subdit :   Me oportet operari .

manifestentur Rusch ] manifestarentur Li449@ , manifestetur Weber
Numérotation du verset Io. 9,4 
Me
interl.|  enim
oportet operari
interl.|  predicare, illuminare cecos
opera eius
interl.|  quia Filius de illo, ipse de nullo, unde gloriam dat illi
qui misit me
interl.|  ecce ille missus in quo cecus oculos lavit
donec
interl.|  id est dum sum in mundo
dies est.
interl.|  quare dum dies est ?
interl.|  quia
Venit nox quando nemo potest operari.
interl.|  id est persecutio apostolorum vel persecutio Antichristi
Numérotation du verset Io. 9,5 
Quamdiu sum in mundo lux sum mundi.
interl.|  ecce quis est dies in eo cecus lavat oculos et videt diem
marg.|   Quamdiu sum . Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et super usque ad consummationem seculi per fidem est cum electis et est tempus operandi. Nox illa est infernalis in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tamen est tempus recipiendi.

sum-in mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 9,6 
Hec cum dixisset
interl.|  monens bonos et terrens malos
expuit in terram et fecit lutum
marg.|   Et fecit lutum . Sicut primum hominem de limo terre formavit ita per idem genus luti genus humanum reformavit.
marg.|  De saliva lutum fecit quia : « Verbum caro factum est ». Saliva est : « Sapientia que ex ore altissimi prodiit ». Terra est caro Christi. ‘Unxit oculos’, id est catechuminum fecit qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt sed mittitur ut lavet, id est baptizetur in misso, id est in Christo, propter quod nomen ‘piscine’ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.

Io. 1, 14.
Sap. 24, 5.
ex sputo
interl.|  ecce collyrium quo unguitur genus humanum
et linivit lutum super
interl.|  nonndum intus

linivit Li449@ Li449 Rusch ] linuit Weber
oculos eius.
Numérotation du verset Io. 9,7 
Et dixit ei : Vade et lava
marg.|   Vade et lava . Siloa fons est ad radicem montis Sion qui non iugibus {t. 4 : Erfurt, f. 1044va ; facsim., p. 248a} [Rusch, f. 1044va ] aquis, sed incertis horis ebulit per concava terrarum, ubi cecus lota facie lumen recepit, quia cecitas Iudeorum vel quorumcumque infidelium non potest sanari, nisi doctrina aquarum Christi que sine strepitu et clamore verborum leviter fluit. Unde Isaias : « Aque Siloe que vadunt cum silentio ».

Is. 8, 6.

et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
in natatoria Siloe
interl.|  id est in piscina qua dicitur Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit {t. 4  : Erfurt, f. 1044va  ; facsim., p. 248a} [Rusch, f. 1044va  ] ergo et lavit et venit videns.
marg.|   Et venit videns . Queritur quomodo istum sine fide salvaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiori exterius sanasse ? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur, iste non propter peccatum sed propter gloriam Dei languebat.
Numérotation du verset Io. 9,8 
Itaque vicini et qui viderant eum prius, quia mendicus erat. Dicebant : Nonne hic est qui sedebat et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

viderant Li449@ Rusch ] videbant Weber
Numérotation du verset Io. 9,9 
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
interl.|  quia aperti oculi vultum mutaverant
Ille vero dicebat : Quia ego sum.
interl.|  vox grata ne damnaretur ingratus

vero Rusch ] autem Li449@ Li449 , om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,10 
Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi10   ?

10  tibi oculi Rusch ] inv. Weber | oculi] + tui Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,11 
Respondit :
interl.|  videns evangelizat gratiam
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit11  oculos meos et dixit mihi : Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video12  .

11  unxit Rusch Weber ] linivit Li449@ Li449 12  video Rusch ] vidi Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,12 
Et13  dixerunt ei :
interl.|  qui non habebant in corde quod ipse in facie

13  Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Ubi est ille ? Ait : Nescio.
Numérotation du verset Io. 9,13 
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset Io. 9,14 
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset Io. 9,15 
Iterum ergo interrogabant14  eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
interl.|  ut similis inuncto loquitur predicat et nescit quem predicat

14  interrogabant Rusch Weber ] interrogaverunt Li449@
Numérotation du verset Io. 9,16 
Dicebant ergo ex Phariseis quidam :
interl.|  non omnes quia iam quidam inungebantur, isti nec videntes nec inuncti
Non est hic homo
marg.|   Non est homo hic 15  . Ille spiritaliter custodit sabbatum qui est sine peccato illi non qui servi sunt peccati.
15  sic Rusch
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16 
interl.|  iam inucti

16  autem Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
dicebant : Quomodo potest homo peccator hec signa facere ? Et schisma erat inter eos17  .
interl.|  dies ille diviserat inter lucem et tenebras

17  inter eos Li449@ Li449 Rusch ] in eis Weber
Numérotation du verset Io. 9,17 
Dicunt
interl.|  dixerunt
ergo ceco iterum : Tu quid dicis
interl.|  estimas
marg.|   Tu quid dicis . Querunt calumniam ut ille de synagoga pelleretur sed a Christo inveniretur.
de illo18  qui aperuit oculos tuos19  ? Ille autem dixit :
marg.|   Ille autem dixit . Adhuc inunctus in corde qui nondum Filium Dei confitetur non tamen mentitur.

18  illo Li449@ Li449 Rusch ] eo Weber 19  oculos tuos Rusch Weber ] tibi oculos Li449@ Li449
quia propheta est.
interl.|  constanter exprimit quod sentit
Numérotation du verset Io. 9,18 
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20  vocaverunt parentes eius
interl.|  id est eius qui cecus fuerat et viderat
marg.|   Donec vocaverunt parentes . Mystice   : parentes, id est diabolus vel vitia qui dicunt etatem habet ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum.

20  donec] donce cacogr . Rusch
qui viderat.
Numérotation du verset Io. 9,19 
Et interrogaverunt eos dicentes : Hic est filius vester quem vos21  dicitis quia cecus natus est22  ? quomodo ergo nunc videt ?

21  vos Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 22  cecus - natus est Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,20 
Responderunt23  eis parentes eius et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24  .

23  Responderunt Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449 24  est natus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,21 
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
interl.|  ut instruamini. Quid vobis calumniamini ?
etatem habet.
interl.|  non est opus nobis loqui pro infante
Numérotation du verset Io. 9,22 
Hec dixerunt parentes eius quoniam25  timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
interl.|  quod iam non est malum expulsos enim Christus suscipit

25  quoniam Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,23 
Propterea parentes eius dixerunt : Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset Io. 9,24 
Vocaverunt ergo rursus26  hominem qui fuerat cecus27  et dixerunt ei : Da gloriam Deo.
interl.|  quasi nega quod accepisti
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1044vb ; facsim., p. 248b} [Rusch, f. 1044vb ] da gloriam Deo . Dare gloriam Deo est veritatem de aliquo quasi presente Deo dicere, hoc est confitere istum non esse Deum sicut nos sed peccatorem.

26  rursus Li449 Rusch ] rursum Li449@ Weber 27  fuerat cecus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Nos scimus quia hic homo peccator est.
interl.|  quod est blasphemare non Deo gloriam dare
Numérotation du verset Io. 9,25 
Dicit28  ergo ille : Si peccator est nescio.
interl.|  non paret calumnie nec veritatem celat

28  dicit Rusch ] dixit Li449@ Li449 Weber
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset Io. 9,26 
Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? Quomodo aperuit tibi oculos ?
Numérotation du verset Io. 9,27 
Respondit eis : Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire ?
marg.|   Quid iterum vultis . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Stomachatur contra duritiam eorum, de ceco factus videns et cecos iam non ferens.
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri ?
interl.|  sicut ego iam video et non invideo
Numérotation du verset Io. 9,28 
Maledixerunt ergo29  ei
marg.|   Maledixerunt . Secundum cor eorum maledictio est, sed quod dicitur optabile est omnibus ut discipuli Christi sunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De stulta maledictione eos redarguens dicit. Maledictio ista veniat super nos, ac si diceret : utinam talia opera facere possemus ut discipuli eius fieri mereremur.

29  ergo Li449 Rusch ] om. Li449@ Weber
et dixerunt : Tu discipulus illius sis30  . Nos autem Moysi discipuli sumus.
interl.|  quod si essent Christo crederent quem Moyses nuntiavit
interl.|  quia

30  illius sis Rusch ] eius sis Li449@ Li449 , illius es Weber
Numérotation du verset Io. 9,29 
Nos scimus quia Moysi
interl.|  servum Deo preferunt
locutus est Deus.
interl.|  quod Moyses docuit a Deo accepit
Hunc autem nescimus
interl.|  nesciebant autem eius divinitatem
marg.|   Hunc autem nescimus . Superius dixerant :   Hunc scimus, unde hic dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus que abiicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute. Nescitur unde sit et ut Deus cecos illuminat.
unde sit.
interl.|  unde hoc accepit
Numérotation du verset Io. 9,30 
Respondit ille homo et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31  .

31  meos oculos Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,31 
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
interl.|  adhuc inunctus quia peccatores Deus audit ut publicanum confidentem
Numérotation du verset Io. 9,32 
A seculo non est auditum
interl.|  magna res est
quia quis aperuit32  oculos ceci nati ?

32  quis aperuit Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 9,33 
Nisi esset hic a Deo
marg.|   Nisi esset hic a deo . Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hec enim non nisi a Domino nec a discipulis fierent nisi Deus in eis.
non poterat33  facere quicquam.

33  poterat Li449 Rusch Weber ] non posset Li449@
Numérotation du verset Io. 9,34 
Responderunt et dixerunt ei : In peccatis natus es totus
marg.|   In peccatis natus es , id est cum clausis oculis quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat extra oculos intus cor aperit.
et tu doces nos ? Et eiecerunt eum foras.
marg.|   Et tu doces etc. Totiens interrogando ut discerent magistrum fecerant, sed ingrati docentem proiecerunt foras. Sed quia expulsus magis factus est christianus.
Numérotation du verset Io. 9,35 
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
Numérotation du verset Io. 9,36 
Respondit ille et dixit : Quis est,
marg.|   Quis est . Adhuc inunctus his verbis ostendit se iamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat ignorasse.
Domine, ut credam in eum ?
Numérotation du verset Io. 9,37 
Et dixit ei Iesus : Et vidisti eum
interl.|  corporaliter
marg.|   Et vidisti . Iam Dominus lavat faciem inuncti, iam cordis oculos illuminat et non tantum Filium hominis sed etiam confitetur Filium Dei
et qui loquitur tecum ipse est.
interl.|  ecce missus in quo lota facie iam Filium Dei agnoscit in filio hominis
Numérotation du verset Io. 9,38 
At ille ait : Credo, Domine. Et procidens
interl.|  qualem credit indicat34 
34  indicat] nidicat cacogr . Rusch
adoravit eum.
interl.|  ut Deum
Numérotation du verset Io. 9,39 
interl.|  discretionis non ultime retributionis
interl.|  ecce dies inter lucem et tenebras discernit

35  et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
interl.|  humiles ceci
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1045ra ; facsim., p. 249a} [Rusch, f. 1045ra ] Ut qui non vident. Id est qui se non videre putant et querunt ut videant et qui vident, id est qui se videre putant et medicum non querunt et hoc est iudicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Iudicium enim damnationis non modo sed in fine faciet. Unde :   Ego non iudico quemquam .
videant
interl.|  per me lumen
et qui vident ceci fiant.
interl.|  superbi sapientes ut Pharisei ex istis verbis commoti
Numérotation du verset Io. 9,40 
Et audierunt quidam36  ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei : Numquid et nos ceci sumus ?

36  quidam Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,41 
Dixit37  eis Iesus : Si ceci essetis
interl.|  id est si cecos vos existimaretis ad medicum curreretis

37  Dixit Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449
non haberetis peccatum.
interl.|  quia ego veni tollere peccata
Nunc vero dicitis quia38  videmus
interl.|  propter quod medicum non queritis

38  dicitis quia Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
peccatum vestrum manet.
interl.|  et ita ceci permanetis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Io. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber58.xml&chapitre=58_9)