initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Rm. 1,1 
interl.| hebraice, quietus : grece, modicus : latine||
marg.| PAULUS. Beda VenerabilisBEDA. Super actus apostolicos Paulum anno passionis et resurrectionis {t. 4 : Erfurt, f. 1057rb ; facsim., p. 273b} [Rusch, f. 1057rb ] Christi ad fidem venisse dicit. Tertio vero decimo anno post Christi passionem apostolatum gentium cum Barnaba et Pauli vocabulum accepisse. Prius enim Saulus a Saule persecutore vocabatur quia sicut ille David, hic Ecclesiam persecutus est. Quarto decimo autem anno iuxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ob aliud hoc sibi nomen elegit, nisi ut se parvum ostenderet tamquam minimum apostolorum. Non iactantia aliqua, sed et Saulo factus est Paulus, id est ex superbo modicus. Paulus enim 'modicus' et 'quietus', Saulus 'inquietudo' et 'temptatio' interpretatur.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut Cephas et filii tonitrui.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Paulus a primo spolio quod Ecclesie contulit, scilicet a Sergio Paulo procunsule quem apud Cyprum convertit hoc sibi nomen assumpsit.||
marg.| OrigenesORIGENES. In Scripturis alios binomios, alios trinomios invenimus, sicut Salomon qui Ecclesiaste et Idida, Mattheus qui et Levi. Secundum hanc ergo consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici vocitatus vocabulo, sicut in Actibus ubi scribitur : « Saulus qui et Paulus » evidenter ostenditur.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Paulus mirabilis sive electus. Quem et Dominus ipse « vas electionis » vocavit, et tam vita quam doctrina mirabilem fecit.||

a Cf. 1Rg. (1Sm.) 23, 19-28.
b Act. 13, 9.
c Act. 9, 15.
servus
interl.| nomen humilitatis ut ad eam provocet||
marg.| Servus . Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis : « Qui enim se humiliat exaltabitur ».||
marg.| HAYMO. ORIGENES. Servus amore filiationis et humilitatis non timoris : « Non enim accepistis spiritum servitutis » etc. Item : 'Itaque iam non est servus sed liber'. Et iterum : « Iam non dicam vos servos sed amicos ».||

Lc. 14, 12.
Rm. 8, 15.
Cf. Gal. 4, 7 : « Itaque iam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum ».
Io. 14, 15.
Iesu
interl.| salvatoris cui merito omnes servi cui servire regnare||
Christi
interl.| a regis et sacerdotis||
marg.| Iesu Christi . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Christus : grece, Messias : hebraice, latine : Unctus. Christus quidem unctus rex et sacerdos invisibili oleo, plenitudine gratie spiritualis, unde : « Unxit te Deus Deus tuus » etc.||
marg.| AUGUSTINUS. HAYMO. Utrumque ponendo unam Dei et hominis personam esse testatur.||
marg.| Alterum pro Iudeis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim hoc nomen Iudeis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus et si alium predicaret, non crederent gentibus vero, quia in aliquo non legerant, premittit salvatorem, id est Iesum.||
marg.| Christus . Quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti sicut propheta et sacerdos. Iudeis tamen cognitum recte proponitur. Etsi pluribus indita hec nomina tamen sola figura, hic enim solus verus rex et sacerdos.||

Ps. 2, 8.

Iesu Christi] inv . Weber
vocatus
interl.| eterna electione et temporali missione||
apostolus,
interl.| 'missus', 'legatus' vel 'nuntius'||
marg.| Apostolus . Ecce de humili altus.   Vocatus . Non a se sed a Deo, vel vocatus ab hominibus dictus privilegio nominis.   segregatus a doctrina scribarum et Phariseorum hoc contra Iudeos. Vel ab aliis apostolis corpore et non mente unde : « Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos ».||

Act. 13, 2.
segregatus
interl.| ab utero Synagoge in qua quasi mortuus fuit||
in evangelium Dei,
interl.| predicandum||
interl.| ecce officum||
interl.| commendatio evangelii a quattuor||
marg.| evangelium . HAYMO. Bona annuntiatio est que ad salutem. Ea vero est de his que ad fidem et mores. Dei. non ab homine inventum.||
Numérotation du verset Rm. 1,2 
quod ante
interl.| a tempore||
interl.| completionem||
QUOD ANTE. Completionem non venit ut subitum sed longe ante promissum. Unde in hoc verbum verum est quia : « Alius est qui seminat et alius qui metit ».
Io. 4, 37.
promiserat,
interl.| ab auctore||
interl.| Deus Pater||
interl.| gratis||
interl.| ut rem utilem et necessariam||
per prophetas suos
interl.| a testibus com<mendatis>||
interl.| qui ex Deo non ex se magni||
marg.| Per prophetas . HAYMO. Unde Ieremias : « Ecce dies veniunt et consummabo testamentum novum super domum Israel et super domum Iuda ». Et item : « Feriam vobiscum pactum sempiternum ». Idem et alii.||

Ier. 31, 31.
Is. 55, 3.
in Scripturis sanctis
interl.| ne darent oblivioni||
interl.| non modo verbis||
marg.| marg. |   Sanctis. Non ethnicis. Sancte quia vitia damnant et sacramentis unius Dei et incarnationem Filii Dei continent.
Numérotation du verset Rm. 1,3 
de
interl.| factis||
Filio
suo
interl.| proprio. Commendatio evangelii a materia||
marg.| Suo . proprio sibi consubstantiali coeterno coequali. F  actus . tantum secundum carnem.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si infectus secundum divinam. Tanta est unio utriusque nature, ut totum dicatur Deus, totum homo, et vicissim homo Deus, Deus homo, quod non in substantiis hominis.||
qui factus est ei
interl.| ad honorem eius||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1057va ; facsim., p. 274a} [Rusch, f. 1057va ]Q ui factus est ei . Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de Virgine, id est natus. Impietati hereticorum occurritur qui, obtuso corde, capitulum hoc intelligentes Christum tantum hominem accipiunt. Addendo enim secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia.||
marg.| OrigenesORIGENES. Factus est secundum carnem humanatus Deus qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit, inconvertibilis manens, assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens hominis assumpta natura.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui erat factus est Verbum erat Filius Dei erat, filius hominis factus est. Suscepit humanitatem non amisit divinitatem. Natus secundum veritatem nature ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem nature ex homine hominis filius ut non adoptione, vel appellatione, sed vere in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet.||
marg.| IDEM. Est ergo Dei Filius Deo Patri in natura equalis habitu minor in forma Dei Verbum ex Deo genitum. In forma servi factus est ex muliere. In forma Dei hominem fecit. In forma servi factus est homo in utroque utrumque Deus utrumque homo.||
marg.| IDEM. Verbum caro factum est, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum sed carne, ut carnabibus congruerenter appareret indutum.||
marg.| IOHANNES DAMASCENUS. Utraque in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia. Inconverse enim et inalterabiliter unite sunt ad invicem nature, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non existentiam, neque ex duabus una facta est composita natura.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus ergo una persona est gemine substantie, nec tamen Deus et homo pars huius persone dici potest. Alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homovdivinitati eius accessit.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Non semper factum esse, ad creationem refertur, sicut ibi : « Domine refugium factus es nobis ». Non enim creationis diffinitio vel editio hic declaratur, sed nobis refugium esse dicitur quod prius non erat.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Q ui factus est etc. Aliquid significat hec dictio. Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus sancti, ideo Apostolus dicit factum non natum.||
marg.| IDEM. Etsi non intercessit semen hominis in conceptione virginis. Quia tamen ex ea carne Christus formatus est, que constat ex semine recte dicitur factus ex semine. Neque tamen ideo creatura. Unde : « Et omnia per ipsum facta sunt ». Non dicit omnia nisi que facta sunt, id est omnem creaturam unde liquido apparet ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia.||
marg.| HILARIUS. Hic enim verus et proprius est Filius origine non adoptione, veritate non nuncupatione, nativitate non creatione.||

Ps. 89, 1.
Io. 1, 3.

ei] om. Weber
ex semine David
interl.| commendatio auctoris a quattuor, primo ab origine||
marg.| Ex semine David . AUGUSTINUS. HAYMO. Quia Maria de David. Facta est promissio Abrae et David, sed maluit hic dicere David qui et criminosus non Abrae iusti, ut non pro merito sed gratia natus de eo putetur, et ut ex rege secundum carnem natus ostendatur, sicut rex ex Deo ante secula natus est.||
secundum
interl.| factus ne putetur homo tantum et non secundum divinitatem||
carnem,
interl.| quia : « Verbum caro factum » etc.||

Io. 1, 14.
Numérotation du verset Rm. 1,4 
qui predestinatus est Filius Dei
interl.| secundum quod homo gratia sola preelectus ut sit Filius Dei in eadem potentia et virtute divinitatis cum Patre per unionem Verbi.||
interl.| commendatio a virtute||
marg.| Q ui predestinatus est . Predestinatio est gratie preparatio qua ab eterno Deus homini Christo et cunctis quos prescivit conformes fieri imaginis Filii sui bona sine meritis preparavit.||
marg.| Prescientia de bonis et de malis, predestinatio est solummodo de iustis.||
marg.| Predestinatio est non prescientia que equaliter ad bonos et ad malos pertinet. Sed ordinatio et preparatio adiuvandi illos quos providentia divina dignos invenit, de bonis tantum proprie dicitur.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Qui predestinatus, qui latebat in carne quid esset predestinatus est, id est prescitus ab eterno manifestari Filius Dei in virtute resurgendi sed cum resurgunt. Nec dicit ex resurrectione Christi sed mortuorum, quod maior virtus est, quia sua resurrectio generalem facit resurrectionem. Unde videtur mortem destruxisse ut nos redimeret, quare et Dominum nostrum vocat qui talem et gratiam dedit et {t. 4 : Erfurt, f. 1057vb ; facsim. p. 274b} [Rusch, f. 1057vb ] potestatem apostolatus sua vice.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Predestinata est ista humane nature tanta et tam excelsam summa subnectio, ut quo attolleretur ulterius non haberet, sicut pro nobis ipsa divinitas quousque se deponeret humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.||
marg.| HAYMO. Non de Verbo loquitur hic Apostolus, sed de homine qui non erat antequam factus esset. Humanitas enim que non erat ante illa predestinata est.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Preclarissimum enim lumen predestinationis et gratie est ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Ille enim homo ut a Verbo Patri coeterno in unitatem persone assumptus Filius Dei unigenitus esset unde hoc meruit ? Quod eius bonum qualecumque precessit ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Dei Verbo. Ipse homo ex quo esse cepit Filius Dei unicus esse cepit. Femina illa gratia plena concepit de Spiritu sancto, ex Virgine Maria Deus unicus natus est, non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo homine voluntas erat, et tanto magis quanto magis peccare non poterat.||
marg.| IDEM. Recte quippe dicitur Filius Dei predestinatus, non secundum illud quod est Verbum Dei Deus apud Deum. Ut quid enim predestinaretur cum iam esset qui iam erat sine initio et sine termino sempiternus. Illud autem predestinandum erat, quod nondum erat ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante tempora predestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Filium Dei predestinatum negat, hunc eundem Filium hominis negat, predestinatus est ergo Iesus ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei.||
in virtute
interl.| quod potest videri ex hoc quod ex Spiritu sancto conceptus||
secundum
interl.| robatur etiam||
Spiritum sanctificationis
interl.| commendatio a gratia||
marg.| Secundum Spiritum sanctificationis . Iungatur sic : « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem». Factus quidem   secundum Spiritum sanctificationis , id est secundum operationem Spiritus sancti qui sanctificat homines et qui santificavit Christum hominem in utero virginali.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel probatur Filius Dei, quia Spiritum suis dedit sanctificationis, incepte a resurrectione anime, id est remissione peccatorum mortuorum Christi, in peccatis sed quos nullus alius curare potuit. Est enim duplex resurrectio anime et corporis. De resurrectione anime in sequenti ait Apostolus : « Surge qui dormis et exsurge a mortuis et illuminabit tibi Christus ».||

Rm. 1, 3.
Eph. 5, 14.
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
interl.| quia mortuos secum fecit resurgere qui fuerunt eius, id est ab eo suscitandi||
interl.| unde multa corpora eorum que dormierant surrexerunt cum eo||
marg.| Mortuorum Christi. Christi pro eius vel suorum proprium nomen pro pronomine posuit more hebraico, que locutio in Scripturis precipue veteribus est usitatissima ut : 'Fecit Moyses sicut precepit Dominus Moysi'.||

Cf. Ex. 40, 14 : « Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus ».
Numérotation du verset Rm. 1,5 
per quem
interl.| ecce quid auctor ei||
interl.| commendatio a liberalitate||
accepimus gratiam
interl.| remissionem peccatorum tolerantiam laborum||
interl.| et dona alia
et apostolatum
interl.| auctoritatem vel legationem predicandi||
interl.| ut faciam obedire fidei||
in omnibus gentibus
interl.| Iudei cohabitatione sunt in gentibus||
marg.| I n omnibus gentibus . Non solum Iudeis in quibus, quia sine lege vocati non debent sub lege agere.||
pro nomine eius,
interl.| vice eius vel pro nomine eius dilatando||
marg.| P ro nomine eius . Pro eius gloria non nostra sicut vos facitis.||
Numérotation du verset Rm. 1,6 
in quibus estis
interl.| ut familiarius admoneat convertit se ad eos||
interl.| inter quas gentes||
et vos
interl.| Romani||
vocati Iesu Christi,
interl.| per gratiam ab eo per interiorem vocationem vel ut sitis eius per exteriorem vocationem||
marg.| Vocati Iesu Christi . Id est ab eo sed Iesu Christo : genitivus pro ablativo more greco.||
Numérotation du verset Rm. 1,7 
omnibus
interl.| scribit||
qui sunt Rome dilectis Dei
interl.| non aliis||
marg.| D ilectis Dei . Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos eum dilecti diligeremus.||
vocatis sanctis,
interl.| id est illis quos dilexit ut vocaret ad sanctitatem||
marg.| Vocatis sanctis . Non ideo vocati quia sancti sed ideo sancti effecti, quia vocati et ideo vocati quia dilecti.||
gratia vobis
interl.| prius salutat||
interl.| remissio peccatorum||
et pax
interl.| reconciliatio et tranquillitas mentis||
marg.| gratia vobis et pax . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In ista salutatione ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas cognoscitur. Unitas per hoc quod ait a Deo.||
marg.| HAYMO. Spiritus sancti nomen non posuit, quoniam in donis suis eum comprehendit, id est in gratia et pietate.||
a Deo
interl.| ad Deum||
Patre nostro et Domino nostro
interl.| ab eo qui vult et potest||

nostro] om. Weber
Iesu Christo.
interl.| sine quo nulla bona sunt nobis||
Numérotation du verset Rm. 1,8 
Primum quidem
interl.| prius lenit, post graviter increpaturus||
gratias ago
marg.| Gratias ago . Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde voce et opere.||
Deo meo
interl.| quem meum facio quod non vos||
marg.| Deo meo. Non otiose. Non enim vox ista esse potest, nisi sanctorum quorum Deus dicitur sicut Deus Abraaam, Isaac et Iacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et iustitie eius cultores esse probantur.||
interl.| mediatorem Dei et hominum||
interl.| non per legem non per prophetiam||
Christum
interl.| quia ipse est minister beneficiorum Dei||
pro omnibus vobis
interl.| quod et vos ipsi faciatis||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1058ra ; facsim., p. 275a} [Rusch, f. 1058ra ] Pro omnibus vobis . Cum pro aliis, primum pro vobis de quibus magna utilitas venit, per Christum mediatorem per quem vobis Deus dedit bona omnia.||
quia fides vestra annuntiatur
interl.| non laudat fidem illorum tamquam perfectam sed facilitatem et votum erga Christum||
interl.| et si non perfecta||
marg.| Quia fides . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Congaudet de bono incepto eorum per quod caritatem erga illos ostendit et hortatur ad profectum. Hec ante omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.||
in universo mundo.
interl.| quia Roma caput mundi unde proficerent multi||
Numérotation du verset Rm. 1,9 
Testis enim mihi est Deus
interl.| premissa auctoritas||
interl.| et ideo non est tutum mentiri||
marg.| Testis quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo. Vel exponit quando gratias agat in orationibus, scilicet et quomodo sine intermissione.||
marg.| Testis. Iuramentum est faciendum in necessariis cum pigri sunt homines credere quod eis est utile. Non est iuratio in se bona non tamen mala cum est necessaria, licet a malo infirmitatis eorum quibus aliquid dicitur procedat.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. SUPER IEREMIAM. In secundo <capitulo>. Animadvertendum quod iusiurandum hos habet comites veritatem, iudicium et iustitiam, sed si ista defecerint, nequaquam erit iuramentum sed periurum.||
cui servio in spiritu meo
interl.| id est voluntate vel spiritualibus fide scilicet et caritate||
interl.| non in carne, id est carnalibus observantiis||
in evangelio
interl.| in quo||
interl.| predicando non in lege non in circumcisione non in eo quod Moyses servus tradidit sed||
Filii eius
interl.| quod Filius tradidit non scribendo sed inspirando mentibus||
quod sine intermissione
interl.| vestri||
memoriam vestri facio
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Deus memor est cum dat oblitus cum cessat||
marg.| MEMORIAM  VESTRI etc. Hoc dicit ut eum ament et desiderent audire.||
Numérotation du verset Rm. 1,10 
semper
interl.| habitis horis constitutis ad orandum||
in orationibus meis,
interl.| que pro me et aliis||
obsecrans
interl.| non solum oro sed etiam obsecro||
interl.| temptans||
marg.| i n orationibus meis obsecrans . Oratio pro bonis habendis. Obsecratio pro necessitate districta oratio. Et est per sacra ad Deum adiuratio ut per passionem per mortem vel nativitatem, et similia.||
si quo modo
interl.| prospero vel adverso||
interl.| quacumque ex causa facili vel difficile||
tandem
interl.| post longa desideria||
aliquando
interl.| hieme vel estate||
prosperum iter habeam
interl.| quasi : quod esse non reputo nisi perveniam ad vos||
in voluntate Dei veniendi ad vos.
interl.| non ut mali in suo malo||
interl.| quia tunc utilis adventus||
Numérotation du verset Rm. 1,11 
Desidero enim
interl.| ideo obsecro||
marg.| D esidero enim . Ut que verbis suadere non poterat, presens suaderet virtute miraculorum.||
vos videre
interl.| quia que scribit et perverse possunt accipi et virtutem suadere||

vos videre] inv . Weber
ut aliquid impartiar
marg.| id est vos participes faciam||

impartiar] impertiar Weber
vobis gratie spiritalis
interl.| gratuiti beneficii Dei||
interl.| doctrine||

vobis gratie] inv . Weber
ad confirmandos vos,
interl.| quia iam aliquid habetis||
Numérotation du verset Rm. 1,12 
id est
interl.| qua confirmatio adeo est grata quasi||
interl.| scilicet vos confirmari||
simul
interl.| quasi : mea consolatio fiet||
consolari in vobis
interl.| quia dolet de non recta fide||
interl.| vel : 'id est ut consolemur vobiscum' alia littera||
marg.| Consolari . Modo ego sum desolatus, sic et vos et si non sentitis, sed sic consolaremur.||
interl.| vel <vestr>a||
atque meam.
interl.| vel <me>a||
interl.| non novam sed meam et vestram qua est invicem communis, id est si unius et eiusdem fidei sumus in Christo, vel que per dilectionem operatur||
Numérotation du verset Rm. 1,13 
Nolo autem vos ignorare fratres
interl.| HAYMO. Cur ergo non venis ? Quia prohibitus sum quod volo ut sciatis et putetis culpa vestra fieri ut modo dignos vos paretis||
interl.| de fide quia proposui||
marg.| Fratres . Quia renati et aliqui recti. Unde supra vocatis sanctis.||
quia sepe proposui venire ad vos
interl.| non solum volui||
et
interl.| aliquibus impedimentis Deo id agente||
prohibitus sum
interl.| venire||
usque adhuc
interl.| usque in presens||
ut aliquem fructum habeam in vobis,
interl.| id est ut fructificetis vos per meam predicationem vel ut ego premium pro vobis acquiram. Quasi : ideo desidero venire||

habeam] + et Weber
sicut et in ceteris gentibus
interl.| horum exemplo provocat eos||
Numérotation du verset Rm. 1,14 
Grecis ac barbaris,
interl.| quod ideo volo quia debitor sum omnibus gentibus||
marg.| marg. |   Grecis Ac Barbaris. De Iudeis tacet quia magister gentium.||
marg.| Grecis. Grecos preponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit.||
marg.| Barbaris . Barbaros dicit qui sunt quasi ex leges qui scilicet nec Hebrei, nec Greci, nec Latini sunt.||
sapientibus
interl.| ut nemo de utroque populo excludatur||
interl.| HAYMO. Mundanis rationibus eruditis||
et insipientibus
interl.| illarum rationum imperitis||
debitor sum,
interl.| evangelizare||
interl.| et sicut aliis debeo ita et vobis quia omnibus debitor sum||
Numérotation du verset Rm. 1,15 
ita quod in me
interl.| et sicut aliis debeo ita et vobis quia omnibus debitor sum||
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
interl.| quasi : et si ego ad hec paratus ergo alterius culpa remansit||
Numérotation du verset Rm. 1,16 
Non enim erubesco evangelium.
interl.| in me promptum||
interl.| tangit eos qui non recta tradiderant||
marg.| N on enim erubesco evangelium . Sicut illi qui falsa predicant. Vel qui crucem Christi putant ignominiam, ideo non erubesco evangelium, quia virtus est, id est quia virtutem Dei annuntiat non infirmitatem, sapientiam non insipientiam. Quod enim infirmum Dei est fortius est hominibus, et quod stultum Dei est sapientius est hominibus. Vel virtus est credenti per quam peccatum dimittitur et cum res exigit, fiunt miracula quibus commendatur doctrina.||
Virtus enim Dei est
interl.| nobis non aliis||
interl.| innectat ad fidem dat salutem omni credenti peccata remittit iustificat a secunda morte preservat||
marg.| marg. |   Virtus enim Dei. Quia signis firmatur incredibilis predicatio quod non est in falsis preconibus.||
in salutem
interl.| valens||
omni credenti :
interl.| quod dicit omni determinat||
Iudeo primum
interl.| credenti||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1058rb ; facsim., p. 275b} [Rusch, f. 1058rb ] Iudeo primum . HESYCHIUS. Quasi : maxime et omnibus Iudeo. Iudeum proponit causa patrum tamen et hic indiget evangelio. Quid ergo opus est lege ?||
et Greco.
interl.| gentilibus omnibus||
Numérotation du verset Rm. 1,17 
Iustitia enim Dei
interl.| credenti est in salutem quia est ei in iustitiam quod clare ostenditur in ipso evangelio||
marg.| Iustitia enim Dei. HAYMO. AMBROSIUS. Est qua gratis iustificat impium per fidem sine operibus legis, ut alibi inveniar in illo non habens iustitiam meam que ex lege est, sed illam que ex fide, quam revelat evangelium dum dat fidem homini per quam iustificatur qui credit Deum iustum et veracem in promissis. Hoc contra Iudeos qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus.||

Dei] + in eo Weber
revelatur
marg.| Revelatur . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, quia iactabant bonam naturam et excusabant turpitudines per ignorantiam. Contra autem Apostolus dicit et prius habuisse notitiam, et perdidisse per culpam, et bonam naturam sibi ipsis adeo relictam in omnia mala precipitatam. Commendata pietate fidei qua iustificati Deo grati esse debemus, contrarium detestando subinfert, quod inflati per se in idola ceciderunt.||
ex fide in fidem
interl.| ex fide est iustitia et ita salus sicut Abacuc dicit non ex lege||
marg.| marg. |   Ex fide. Dei promittentis in fidem hominis qui credit ei. Vel ex fide in fidem propter omnes partes fidei ex fide veteris Testamenti ubi unus Deus in fidem novi, ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ex fide primi adventus in fidem secundi. Ex fide prime resurrectionis in fidem secunde. Ex fide promissionis in fidem redditionis. Ex fide predicatorum in fidem populorum. Ex fide seminantium in fidem metentium. Ei est iustitia qui transit de fide in fidem ut transeat Iudeus et quicumque alius de fide veteris in fidem novi Testamenti, et de fide verborum et spei in fidem rerum et speciei.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fides est qua creduntur ea que non videntur. Etiam est fides quando non verbis sed rebus presentibus credit quod erit cum Deus se videndum dederit. Dicit ergo ex fide verborum, quibus credimus quod non videmus in fidem rerum qua credita obtinebimus.||
sicut scriptum est : iustus ex fide vivit.
interl.| Augustinus. Iustus est ex fide et ita vivit eterna vita qua est merces fidei||
marg.| Sicut scriptum est . In Abacuc ita est : « Iustus autem ex sua fide vivet ». Sed hoc et alia plura testimonia que ponit ab hebraice veritatis translatione, qua nunc utimur, videtur discordare, quia aliquando sumit a Septuaginta interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophete sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.||

Hab. 2, 5.

iustus] + autem Weber
Numérotation du verset Rm. 1,18 
Revelatur enim ira Dei de celo
interl.| venturi ad iudicium||
marg.| Revelatur etc. Ex fide est iustitia, et inde salus, quia ex impietate iniustitia et inde ira, id est pena et hoc idem revelatur in evangelio. Vel revelatur de celo, quod accusat eos quia indicavit creatorem eis vel salvatorem. Ex ipsa enim celi fabrica iratus illis Deus ostenditur, qui ideo tam pulchra astra condidit ut ex eis quantus et quam admirabilis creator eorum sit possit agnosci et sic solus adorari.||
super omnem impietatem et iniustitiam
interl.| non omnes impios sed omnes impietatis et iniustitie partes||
interl.| idolatras||
marg.| Super omnem impietatem . Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines. Vel impius infidelis sicut idolatra. Iniquus qui pravitate operis {t. 4 : Erfurt, f. 1058va ; facsim., p. 276a} [Rusch, f. 1058va ] ab equitate discordat.||
eorum qui veritatem Dei10 
interl.| veram de Deo cognitionem habent||
marg.| Eorum qui veritatem . Quasi : cur eis ira de impietate cum non cognoverint Deum ? Ad quod poterant quidem cognoscere, sed sibi tollunt malentes morari iniuste in sua voluptate.||

10  Dei] om. Weber
in iniustitia11  detinent,
interl.| manentes in malo opere||
interl.| cum sponte eis se offerat||
marg.| Veritatem Dei detinent . Quia hoc dicitur, quod est Deo noscibile est in illis. Quasi : in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem.||
marg.| In iniustitia detinent . Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent. Veritatem enim tenent sed in iniquitate. Invenisti Deum, invenisti veritatem et ipsum detines in iniustitia et quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Totum considerasti rei ordinem et non vis attendere quod mundus opus Dei idolum opus fabri. Si faber idolo sicut dedit figuram daret et cor ab ipso idolo faber adoraretur quis ergo Deus tuus ? Numquid qui te fecit ?||

11  iustitia] iustitiam Weber
Numérotation du verset Rm. 1,19 
quia quod notum est Dei
interl.| multa enim sunt que de Deo per naturam sciri non possunt ut de mysterio redemptionis et incarnationis||
interl.| id est Deo noscibile||
marg.| Notum Dei . Gregorius MagnusGREGORIUS. Est quod ex huius mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei quod omnem latet creaturam, ut ratio substantie eius vel nature et mysterium humane liberationis.||
manifestum est in illis.
interl.| ductu rationis||
marg.| M anifestum est in illis . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adiuvit ne sola natura sufficere videretur.||
Deus enim illis manifestavit.
interl.| per opus suum non per doctrinam vel inspirationem||
Numérotation du verset Rm. 1,20 
Invisibilia enim ipsius
interl.| Pater||
interl.| quod notum est Dei manifestum est in illis quia||
marg.| Invisibilia. HAYMO. Ostendit quid de Deo scire potuerit pluraliter dicit, quia pluribus modis cognoscitur, scilicet quod eternus, omnipotens, et huiusmodi. Intellecta ipsa invisibilia per facta, quia per celum et terram et alias creaturas quas immensas et perpetuas esse intellexerunt, ipsum conditorem, incomparabilem, immensum eternum, mente conspexerunt.||
a creatura mundi
interl.| vel a constitutione mundi||
interl.| ab homine non solum ab angelis||
marg.| A creatura . Ab homine per excellentia, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis. Est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis. Unde : « Predicate evangelium omni creature ».||

Mc. 16, 15.
per ea que facta sunt
interl.| per ea etsi non per legem||
intellecta conspiciuntur,
interl.| non corporea vel imaginaria visione sed intellectuali||
sempiterna quoque
interl.| que omnia gubernat||
eius virtus
interl.| Filius||
interl.| conspicitur||
et divinitas
interl.| Spiritus sanctus||
interl.| bonitas que omnia replet||
ita12  ut sint inexcusabiles.
interl.| de hoc||

12  ita] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 1,21 
Quia cum cognovissent
interl.| per naturalem rationem et creature revelationem||
marg.| C um cognovissent etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Viderunt quo veniendum esset, sed ingrati ei qui illis prestitit ut viderent, sibi voluerunt tribuere quod videbant, et facti superbi amiserunt etiam quod videbant. Quod enim curiositate invenerunt per superbiam perdiderunt. Quod enim Deus dederat gratis tulit ingratis.||
Deum,
interl.| adeo ut unum confiterentur principium omnium||
non sicut Deum glorificaverunt,
interl.| bene vivendo et colendo||
aut gratias egerunt,
interl.| de cognitione sed sibi attribuerunt in quo vani et falsi fuerunt||
sed evanuerunt
interl.| putantes se aliquid esse cum nihil sunt||
in cogitationibus suis
interl.| que a se non a Deo||
et
interl.| ideo||
obscuratum est insipiens
interl.| paulatim usque ad insipientiam cor eorum deductum est||
interl.| tumore superbie obumbrante||
marg.| Obscuratum. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nebula enim erroris contexit cor illorum, quia cum creatorem ex creaturis cognovissent, nec sicut Deum glorificassent amplius obtusi sunt.||
cor eorum.
interl.| id est ratio quia ab eis credita est esse||
Numérotation du verset Rm. 1,22 
Dicentes enim
interl.| ore vel corde||
se esse
interl.| ecce quomodo evanuerunt||
sapientes,
interl.| a se non a Deo||
stulti facti sunt.
interl.| ecce quomodo obscuratum est cor||
interl.| in Deum||
marg.| S tulti facti sunt . Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta, sapientes in naturis rerum stulti in Deo.||
Numérotation du verset Rm. 1,23 
Et mutaverunt
interl.| non solum sensu peccaverunt sed etiam opere||
interl.| quantum ad se||
interl.| culturam Deo incorruptibili debitam||
marg.| Et mutaverunt etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic damnat simulacra impiorum, alii terram, alii solem et huiusmodi venerabantur.||
in similitudinem imaginis corruptibilis
interl.| in imaginem ei cuius erat assimilatam||
interl.| prius||
marg.| In similitudinem imaginis . Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum.||
hominis et
interl.| post||
interl.| maior hebetudo||
volucrum et
interl.| inde||
quadrupedum et
interl.| deinde||
marg.| H ominis et volucrum et quadrupedum . Mos fuit ab antiquo Romanis ad orare simulacra hominum, ut Romuli, Iovis, et aliorum, maxime ab adventu Enee in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab {t. 4 : Erfurt, f. 1058vb ; facsim., p. 276b} [Rusch, f. 1058vb ] Augusto victa est et Rome subiugata.||
serpentium.
Numérotation du verset Rm. 1,24 
Propter quod
interl.| idolatriam scilicet||
tradidit illos Deus
interl.| subtrahendo gratiam tradi permisit||
marg.| Tradidit . Quia nihil absque eius permissione fit. Prius in desideria cordis, quos eorum erat a Deo sibi relictum post in immunditiam actu tantam ut corpora naturaliter repugnantia quadam vi applicarent, et vitio aptiora facerent.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. 13  Manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates14  , sive ad bona pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum iudicio, utique suo aliquando occulto, aliquando aperto15  , semper autem iusto. | 16  ||

Cf. Augustinus Hipponensis , De gratia et libero arbitrio, PL 44, 909 : « His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, sive ad bona pro sua misericordia, siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto ». [Cf.   Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (Rm.), loc. cit., PL 191, 1332A : « Manifestum est enim Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum quocunque voluerit, sive ad bona pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum ; iudicio utique suo, aliquando aperto, aliquando occulto semper autem iusto ».]

16  Codd. : P312 , f. 7rc ; Rusch
13  Augustinus] + De gratia et libero arbitrio P312 | 14  voluntates] + quocumque voluerit P312 | 15  occulto...aperto] inv. P312 |
in desideria
interl.| ecce vindicta||
cordis eorum
interl.| id est a se sic parati non a Deo||
in immunditiam,
interl.| postea in actum||
ut contumeliis
interl.| quantum ad naturam||
Afficiant corpora
interl.| item vindicta||
marg.| Afficiant . Gregorius MagnusGREGORIUS. Peccatum quippe quod penitentia non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum fit sed et causa peccati. Ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum sed et pena peccati est, quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut precedentis peccati merito etiam in alia cadat.||
sua in semetipsis,
interl.| non aliunde sed a se habentes vel in suo sexu||
quia17 
interl.| illi afficiunt etc. repetitio||

17  quia] qui Weber
commutaverunt veritatem Dei in mendacium18  ,
interl.| hoc est quod superius vocavit gloriam Dei||
interl.| quod de Deo verum est dederunt idolo scilicet quod sit Deus||
marg.| Quia contaminaverunt 19    . Exequitur latius per partes culpam et penam ut comparet. Qui commutaverunt, ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt qui non erat et coluerunt et servierunt reature potius quam creatori. Et exequitur partes immunditie, quod femine in femines, masculi in masculos in quibus comparat penam culpe, ut sicut contra natura creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur. Unde concludit : Et mercedem est.||
marg.| C ommutaverunt veritatem in mendacium . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Dum nomen Dei qui est verus dederunt his qui non sunt dii.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Veritas creature a Deo est sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt creaturas tamquam creatorem colentes.||

18  mendacium] mendacio Weber
19  contaminaverunt] sic Rusch
et coluerunt
interl.| diligenter ornando||
marg.| E t coluerunt . Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum ut solem addit :   et coluerunt etc.||
et servierunt creature
interl.| actibus||
marg.| S ervierunt creature . Hic damnat que in simulacris intelligebant.||
potius quam creatori
interl.| quasi illud esset melius||
qui est
interl.| quamvis ab illis privetur suo honore||
interl.| tamen||
benedictus
interl.| exaltatus super omnia||
in secula.
interl.| sine fine||
Amen.
marg.| Amen . Quasi : hoc verum est quod Deo vero benedictio est in secula, diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt est falsitas.||
Numérotation du verset Rm. 1,26 
Propterea
interl.| quasi : quia ita peccaverunt in naturam creantem||
interl.| iterum vindicta repetitur sicut ante culpa||
tradidit
interl.| tradi permisit||
illos Deus in passiones ignominie.
interl.| prius in ardorem libidinis que est passio nature nec nominanda post in actum||
marg.| Passiones . Id est voluptates que et si delectent sunt passiones tamen nature non nominande.||
marg.| Ignominia 20  . HAYMO. Dicitur quasi sine nomine dignitatis. Ignominiosus qui desinit habere dignitatis nomen, dum in aliquo crimine deprehenditur.||
Nam
interl.| et vere||
femine eorum immutaverunt
interl.| vel commutaverunt ||
naturalem usum
interl.| viri legitimi||
marg.| Naturalem usum . Putas Iuliane apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum femine dixit esse naturalem. Omnem profecto usum femine laudare compelleris ac per hoc et ea que committuntur cum feminis stupra laudabis, quia et illic utique usus naturalis est, quamvis damnandus quia legittimus non est. Unde et filii non legittimi sed naturales vocantur qui inde nascuntur. Non ergo concupiscentiam carnis in illo verbo laudavit Apostolus, sed naturalem usum appellavit illum usum unde natura humana potest nascendo subsistere. Ne dixit usum coniugalem, sed naturalem eum intelligi volens qui fit in membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1059ra ; facsim., p. 277a} [Rusch, f. 1059ra ] Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ac per hoc cum eisdem membris et meretrici aliquis miscetur, naturalis est usu, non tamen laudabilis sed culpabilis. Ab ea enim parte corporis que ad generandum non est instituta, si etiam coniuge quisque utatur contra naturam et flagitiosum est.||
in eum usum
interl.| inter se agentes||
qui est contra naturam.
Numérotation du verset Rm. 1,27 
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
interl.| ecce peccatum voluntatis vel desiderii||
interl.| que a se non a Deo||
masculi in masculos
interl.| non tantum exarcerunt sed et||
marg.| M asculi in masculos . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudicio enim iustissimi Dei traditi sunt, sive deserendo sive alio modo explicabili vel inexplicabili in passiones ignominie, ut crimina criminibus vindicarentur. Et supplicia peccantium non tantum sunt tormenta, sed et vitiorum incrementa.||
turpitudinem operantes,
interl.| actu||
et
interl.| ita et||
mercedem
interl.| vindictam dignam||
quam oportuit erroris sui
interl.| que peccato congrua fuit||
marg.| E t mercedem quam etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed istas penas pauci vident, propterea eas maxime commemorat Apostolus, et multa enumerat que peccata sunt et pene peccati. Inter ipsum enim peccatum apostasie et ultimam penam ignis eterni, media que sunt peccata sunt et pene.||
marg.| Oportuit . Hic causa, propter quam traditi sunt sine ulla ambiguitate monstratur.||
in semetipsis recipientes.
interl.| in natura sua vindicantes Deum, id est vindictam Dei sustinentes in suo sexu||
Numérotation du verset Rm. 1,28 
Et sicut
interl.| vel 'quia'||
marg.| Et sicut . Item, quia nondum resipiscunt in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut penam peccato assimilat, ut sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu.||
non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum
interl.| ut nihil intelligant nisi quod a probite remotum est||
marg.| E t quia non probaverunt . Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala :   Tradidit etc.||
ut faciant ea21 
interl.| opere||

21  ea] om. Weber
que non conveniunt,
interl.| rationi||
Numérotation du verset Rm. 1,29 
repletos omni iniquitate,
interl.| illos quasi non parum habentes de||
marg.| O mni iniquitate . Enumerat partes ut apertius accuset. Malitia quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre.||
malitia,
interl.| per partes||
fornicatione,
interl.| fornicatio, omnis usus preter legitimum connubium||
avaritia,
interl.| que est multa acquirere nec superflua pauperibus erogare||
nequitia, plenos invidia,
interl.| dolore alieni boni||
homicidiis22  ,
interl.| pluraliter quia sunt actus et voluntatis||

22  homicidiis] homicidio Weber
contentione, dolo,
interl.| quando aliud simulatur et aliud agitur||
malignitate, susurrones,
interl.| inter amicos discordiam seminantes||
Numérotation du verset Rm. 1,30 
detractores,
interl.| Detractores . Qui aliorum bona negant vel invertunt.||
Deo odibiles,
marg.| Deo odibiles . Ne levis putetur susurratio vel detractio quia in verbis sunt addit de eis :   Deo odibiles , ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem eternam incurrere posse damnationem.||
contumeliosos,
interl.| qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt||
superbos, elatos,
interl.| in honoribus||
marg.| E lati 23  . Sunt qui nolunt pati priorem vel parem.||
inventores malorum,
interl.| qui novum genus mali cuiuscumque inveniunt verbo vel opere||
parentibus
interl.| carnalibus vel spiritualibus||
non obedientes,
interl.| sed feris indomitiores||
Numérotation du verset Rm. 1,31 
insipientes,
interl.| non discernentes inter bonum et malum||
incompositos,
interl.| habitu et incessu||
marg.| Incompositos . Incomposito corporis indicat qualitatem mentis.||
sine affectione,
interl.| dilectione proximi||
absque federe,
interl.| in societate||
sine misericordia.
interl.| non compatiuntur misero||
Numérotation du verset Rm. 1,32 
Qui
interl.| item ulterius cadunt||
interl.| prius||
cum iustitiam Dei
interl.| iustum Deum||
cognovissent
interl.| duce ratione||
non intellexerunt,
interl.| tamen||
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
interl.| eterna||
marg.| D igni sunt morte . Ne putentur his tantum penis affligi quibus delectantur addit ultimam mortem eternam.||
non solum ea faciunt sed etiam qui24  consentiunt facientibus.
interl.| ut nullus excusetur||
marg.| Q ui consentiunt . Consentire est tacere cum possis arguere vel errorem fovere.||

24  etiam qui] et Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_1)