initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Rm. 12,1 
interl.| quia in ipso omnia
marg.| Hinc est moralis admonitio post tractatum legis et fidei et naturam iudaici populi et gentilis.
marg.| OBSECRO. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annullavit modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit.
marg.| OBSECRO. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret, hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per misericordiam Dei, id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis datam.
fratres,
interl.| quod rogo fraternitas exigit
per misericordiam Dei, ut exhibeatis
interl.| offeratis
corpora vestra
interl.| non tantum mentes licet caro repugnet
hostiam
interl.| in mortificatione carnalium desideriorum
viventem,
interl.| per bona opera
marg.| HOSTIAM  VIVENTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Olim hostia occidebatur ut homines causa peccati subiecti morti ostenderentur. Nunc quia a peccato liberi viva hostia offertur in signum vite eterne.
sanctam,
interl.| in bonis firmam
Deo placentem,
interl.| ut bona intentione faciatis
rationabile
interl.| cum discretione nequid nimis
obsequium vestrum.
interl.| totum in predictis
interl.| sit
Numérotation du verset Rm. 12,2 
Et nolite
interl.| in vestra enim manu est
conformari huic seculo,
interl.| formam secularis concupiscentie accipere
marg.| NOLITE  CONFORMARI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic anima Deo fit sacrificium cum igne amoris incensa formam concupiscentie secularis amittit, et Deo se referens illi tamquam incommutabili forme subdita reformatur.
marg.| NOLITE  CONFORMARI. Generalis prohibitio. Sed reformamini generalis iussio. Ibi continentia hic iustitia, hoc ad non concupiscere illud ad diligere, illud ad declinandum a malo hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate expoliamur et diligendo novitate induimur.
sed reformamini
interl.| in Adam deformati vel item itemque quasi de die in diem
marg.| REFORMAMINI. Quia partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.
in novitate
interl.| ad modum novi hominis
sensus vestri,
interl.| cui non dominatur peccatum
interl.| vel ' vestre'
ut probetis que sit voluntas Dei
interl.| experimento quid Deus velit
marg.| QUE  SIT  VOLUNTAS etc. Voluntas Dei dicitur sive ipsa qua vult que in Deo est sive illud quod vult. Hic accipitur Dei voluntas qua vult que semper impletur que beneplacitum Dei sive dispositio interdum appellatur. De qua propheta ait : « Omnia quecumque voluit fecit ». Et Apostolus : « Voluntati eius quis resistet ? » Omnia ergo bona que fiunt Deus fieri vult quorum ipse auctor est. Mala vero non vult fieri, nec tamen vult non fieri. Si enim vellet non fieri et fierent voluntati eius aliquid resisteret sed tantum ea fieri prescit. Preterea voluntas Dei dicitur eius operatio vel permissio. Unde Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non fit aliquid quod omnipotens fieri non velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo. Item voluntas Dei interdum dicitur eius concilium vel approbatio.

Ps. 134, 6.
Rm 9, 19.
bona,
interl.| quia quicquid Deus vult bonum
et beneplacens,
interl.| illis qui bene intelligunt et experti sunt

beneplacens] placens Weber
et perfecta.
interl.| preceptionibus
interl.| in omni bonitate ut nihil melius sit
Numérotation du verset Rm. 12,3 
Dico enim
interl.| illud obsecro hoc autem prohibeo
per gratiam
interl.| apostolatus
marg.| DICO  ENIM  PER  GRATIAM. Hoc est sacrificium Christianorum, multi unum corpus sunt in Christo. Hoc enim in sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesie, que in ea re quam offert significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius munere sancti sunt, quod et in sequenti ostenditur ubi ait : « Multi unum corpus sumus in Christo », quod non potest fieri nisi sapiant ad sobrietatem quod hic precipit.

Rm 12, 5.
que data est mihi omnibus qui sunt inter vos,
interl.| quia non omnes agunt
non plus sapere quam oportet sapere
interl.| investigare de mysteriis divinis
marg.| SAPERE. Quod iustitie terminos non egrediatur, quod nobis solum utile sit et nulli obsit.
interl.| sine presumptione
et unicuique sicut Deus divisit mensuram
interl.| secundum quantitatem vel qualitatem
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1070va ; facsim., p. 300a} [Rusch, f. 1070va ] ET UNICUIQUE. Sicut monuit ne de priori statu superbiant ita nec de bonis que in fide acceperunt.
marg.| ET UNICUIQUE etc. Maiori vel minori ea ratione qua Deus divisim dedit dona mensurata que fides meretur. Quod ideo fecit ut nec Ecclesia indigeat et sit subserviendi materia ut sit mutua dilectio. Unde subdit :  SICUT  ENIM etc.
marg.| ET UNICUIQUE. Si pro viribus suis nutritur, infans crescit aliter deficit.

et] om. Weber
fidei.
interl.| qua et fidem mensurate partitur Deus unicusque hec est fides operans per dilectionem
marg.| MENSURAM  FIDEI. Et fidem mensurate partitur Deus sine qua nulla bona opera. Christo non ad mensuram datus est Spiritus, sed ceteris omnibus. Unde Iohannes de Christo ait : « Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum». Ceteris dividitur non Spiritus quidem sed dona eius.

Io. 3, 34.
Numérotation du verset Rm. 12,4 
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent.
interl.| ideo mensurate divisit quia multi unum corpus et ideo omnia necessaria danda sunt non in uno
Numérotation du verset Rm. 12,5 
Ita multi
interl.| per diversa dona
unum corpus sumus in Christo,
interl.| invicem subserviendo
singuli autem
interl.| nullus excluditur
interl.| maior vel minor
alter alterius membra,
interl.| aliis servientes aliis indigentes
marg.| SINGULI  SUMUS  MEMBRA . Ad hoc habentes dona differentia. Vel singuli sumus membra igitur in differentibus donis hoc agatur. Sive prophetiam habentes simus membra, aliorum ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia pro ut exigit fides eorum vel auditorum prophetia datur.
Numérotation du verset Rm. 12,6 
habentes autem
interl.| vel 'igitur'
donationes secundum gratiam que data est nobis differentes,
interl.| scilicet sumus alter alterius menbra
sive prophetiam
interl.| futurorum vel quorumlibet occultorum
marg.| SIVE  PROPHETIAM. A prophetia incipit, quia credentes accepto spiritum prophetabunt.
secundum rationem fidei,
interl.| quam supra mensuram
Numérotation du verset Rm. 12,7 
sive ministerium
interl.| habentes ecclesiasticum
interl.| ut presbyteri
in ministrando,
interl.| sumus membra aliorum
interl.| assidue
sive qui docet
interl.| qui docendi gratiam habet
in doctrina.
interl.| in exhibitione doctrine sit membrum alterius
Numérotation du verset Rm. 12,8 
Qui exhortatur
interl.| qui gratiam exhortandi habet
in exhortando,
interl.| sit membrum alterius
qui tribuit
interl.| eleemosynas
in simplicitate,
interl.| sit membrum alterius non in duplicitate presentis et future glorie
qui preest
interl.| ut princeps
in sollicitudine,
interl.| ut sollicite agat
interl.| sit membrum alterius
qui miseretur
interl.| qui habet gratiam subveniendi vel compatiendi oppresso
marg.| QUI  MISERETUR. Quotidiana medicina quotidianis vulneribus, et si levioribus. Tamen : « Iudicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam ». Quisquis quasi nimis iustus et securus iudicium expectat sine misericordia sibi iram provocat. Misericordia hec multiplex est peccanti ignoscere, oppresso subvenire etc. et ideo subdit : cum premissum sit qui tribuit in simplicitate. Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, fretum spe futuri.

Iac. 2, 13.
in hilaritate.
interl.| leto animo subveniat
Numérotation du verset Rm. 12,9 
Dilectio
interl.| hec est qua diversa bona uniuntur
sine simulatione.
interl.| et sic erit alter menbrum alterius
Odientes malum adherentes bono.
interl.| ut nec dilectio amici malum amare faciat nec malum bonum dimittere
Numérotation du verset Rm. 12,10 
Caritatem fraternitatis invicem diligentes,
interl.| id est quam scilicet fratres habent interse vel volentes a fratribus rediligi
honore
interl.| in qualibet reverentia
invicem prevenientes.
interl.| non est fraternus amor nisi mutuis se preveniant obsequiis
Numérotation du verset Rm. 12,11 
Sollicitudine
interl.| solliciti corde sitis
non pigri,
interl.| opere
interl.| et ideo
marg.| NON  PIGRI. Maledictus qui facit opera Dei negligenter, piger sine spe est. Et ideo ut frigus prigritie pellatur.  SITIS  FERVENTES etc.
Sitis] sic
spiritu ferventes
interl.| etsi actu non potestis implere quod vultis
interl.| igne caritatis
marg.| FERVENTES. Spiritus ignis est quo fervet caritas unde Dominus ait : « Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat ».

Lc. 12, 49.
Domino servientes,
interl.| vel 'tempori'
interl.| quod proximo credite vos impendere Domino
interl.| DOMINO, vel 'tempori', Servientes. Quamvis ferventes, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed tempori, id est opportunitati, servientes.
Numérotation du verset Rm. 12,12 
spe gaudentes,
interl.| et in his non nisi eterna speretis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1070vb ; facsim., p. 300b} [Rusch, f. 1070vb ] SPE  GAUDENTES. Certi de futuris gaudent et ideo patientes in tribulatione.
in tribulatione patientes,
interl.| et si in his bonis mala occurrunt
orationi
interl.| ut pati possitis
instantes,
interl.| quia ad hoc differtur res
Numérotation du verset Rm. 12,13 
necessitatibus sanctorum communicantes,
interl.| patimini et sanctis passis vestra communia facite
interl.| et recipite sanctos in hospitio
interl.| exemplo Abrae et Loth
Benedicite
interl.| id est bona orate
persequentibus,
interl.| removet a communi consuetudine
benedicite
interl.| item itemque
et nolite maledicere.
interl.| quasi : sine admixtione amaritudinis
Numérotation du verset Rm. 12,15 
Gaudere
interl.| et debetis
cum gaudentibus,
interl.| de profectu
flere cum flentibus.
interl.| de re unde flendum sit
Numérotation du verset Rm. 12,16 
Idipsum invicem sentientes.
interl.| cum gaudio vel fletu
interl.| et pro his omnibus
Non alta sapientes
interl.| in corde saltem
sed humilibus consentientes.
interl.| humilium imitatores
marg.| CONSENTIENTES. Quod non fit ore tantum quia tunc est vera humilitas si non est in sola lingua, ne presumentes de se non condoleant aliis sed exprobrent.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
interl.| id est ne prudentiam vestram apud vos tantum sed magis apud proximos exerceatis etiam siquis eorum vos offendit
Numérotation du verset Rm. 12,17 
Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona
interl.| monet ne licita cum scandalo fiant
non tantum coram Deo
interl.| in cordis secreto
sed etiam coram omnibus hominibus.
interl.| ut non fiat scandalum sed boni exemplum quia illud fieri debet quod et Deo non displiceat et fratri scandalum non sit
Numérotation du verset Rm. 12,18 
Si fieri potest, quod ex vobis est,
interl.| ut assentiant si non saltem facite quantum in vobis est vel si fieri potest quia difficile est quod tamen ex vobis id est ex vestra potestate est
cum omnibus hominibus pacem habentes.
interl.| unde et cum his qui oderunt pacem eram pacificus
Numérotation du verset Rm. 12,19 
Non vosmetipsos defendentes, carissimi,
interl.| referientes adversarios
sed date locum ire.
interl.| iudicio Dei vel ire eorum
marg.| DATE  LOCUM  IRE. Ille dat locum ire qui permittit adversarium facere quod vult.
marg.| DATE  LOCUM  IRE. Non precipit ut vindicari nolint a Deo, scilicet quod clamnat sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed : 'Letabitur iustus cum viderit vindictam'. Precipit autem ut non ipsi se vindicantes dent locu ire Dei, qui dicit : Mihi vindictam et ego retribuam. Si ergo vult bonus ut Deus inimicum puniat, nonne est hoc reddere malum pro malo ? Vel ita non diligit nec benefacit inimico. Sed bonus magis cupit corrigi inimicum, quam puniri etiam cum Deus punit non delectatur de pena, quia non odit eum, sed de Dei iustitia quoniam Deum diligit, quia et Deus - quem in hoc sequitur - si pluit super iustos et iniusto, tamen et in hoc seculo asperis corripit, et pertinaces in fine damnat.

Cf. Ps. 57, 11 : « Laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris ».
Scriptum est enim :
interl.| in Proverbiis
mihi
interl.| et ita qui hoc non facit Deum contemnit
vindictam
interl.| servate
ego retribuam,
interl.| vindicabo
dicit Dominus.
interl.| non solum non defendatis
Numérotation du verset Rm. 12,20 
Sed si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi.
marg.| SED SI  ESURIERIT. Nota insolentiam sed coniunctionis. Ita enim prosequendum est quasi non interposita utraque sit coniunctio.
Hoc enim faciens carbones ignis
interl.| fervorem caritatis vel Spiritus sancti vel penitentie ardorem
congeres super caput eius.
interl.| mentem
Numérotation du verset Rm. 12,21 
Noli vinci a malo,
interl.| etsi non penitet tamen quia si repercutis similis ei nequam fies
sed vince in bono malum.
interl.| patiendo
marg.| VINCE IN  BONO  MALUM. Bonitate contende contra illum, et est salubre certamen ne sint duo mali.

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, Ps.36, sermo 2, § 1, CCSL 38, v. 37 sqq. : « Contende cum malo, sed de bonitate. ipsa est enim uera contentio, uel potius certamen salubre, ut sit bonus contra malum, non ut sint duo mali ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_12)