initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 
Commendo autem vobis
interl.| commendabilem ostendo
marg.| COMMENDO  VOBIS. Amodo multos proponit quibus credere debeant Romani. Quasi : ita facite ut dixi hos autem imitamini.
Phebem sororem
interl.| in fide
marg.| Phebem sororem etc. Phebe ditissima et nobilissima mulier fuit que Ecclesiam in loco Cenchris sua substantia sustentabat. Et vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit epistolam.
nostram
interl.| vel 'meam'
que est in ministerio Ecclesie que est in Cenchris,

in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,2 
ut eam suscipiatis in
interl.| pro
Domino digne
interl.| ut dignum est sanctos suscipere vel suscipi
sanctis,
interl.| vobis
interl.| Vel SUSPICIATIS DIGNE SANCTIS. Ut alii codices habent, id est valde honeste et honorifice.
et assistatis
interl.| auxiliemini
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset Rm. 16,3 
Salutate Priscam et Aquilam,
interl.| que et Priscilla in actibus apostolorum appellatur
marg.| AQUILA . Vir Priscille qui coadiutores Pauli Romam ad confirmationem eorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat.
adiutores meos in Christo Iesu,
interl.| in predicatione Christi
Numérotation du verset Rm. 16,4 
qui pro anima mea
interl.| id est vita
interl.| liberanda
suas cervices
interl.| ministrando mihi
supposuerunt
interl.| gladio
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
marg.| ECCLESIE  GENTIUM. Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt. Unde Romani eis obedire debent.
Numérotation du verset Rm. 16,5 
et
interl.| salutate
domesticam eorum Ecclesiam.
interl.| id est familiam
Salutate Ephenetum
interl.| qui impensius laboravit ad exhortationem eorum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu
interl.| qui prius regeneravit in Christo

Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,6 
Salutate Mariam
interl.| que impensius laboravit ad exhortationem eorum
que multum laboravit in vobis.
interl.| quia discordiam pertulit ad apostolum
Numérotation du verset Rm. 16,7 
Salutate {t. 4 : Erfurt, f. 1073rb ; facsim., p. 305b} [Rusch, f. 1073rb ] Andronicum et Iuliam, cognatos
interl.| quia Iudei

Iuliam] Iuniam Weber
et concaptivos meos
interl.| causa fidei captivitatem passi
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia quamdiu sumus in corpore peregrinamur a Deo et per hoc concaptivi
qui sunt nobiles in apostolis
interl.| predictoribus
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu
interl.| in fide Christi

Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,8 
Salutate Ampliatum
interl.| iste amicus erat apostolo in Domino et non concaptivus
dilectissimum mihi in Domino.
interl.| vel 'in Christo'
Numérotation du verset Rm. 16,9 
Salutate Urbanum adiutorem
interl.| in exhortatione fidei
interl.| operis participem
nostrum
interl.| mihi et aliis
in Christo Iesu et Stachin dilectum meum.
interl.| qui amicus meus proprius et si non coadiutor, id est particeps operis

Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
interl.| id est probatum
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1073rb ; facsim., p. 305b} [Rusch, f. 1073rb ] Appelles per temptationes inventus est fidelis in Christo, etsi non suus amicus vel particeps operis.
in Christo.
Numérotation du verset Rm. 16,11 
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo
marg.| Aristobolus solebat congregare fratres in Christo quos salutat adeo probans factum illius.

domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo qui sunt in Domino.
marg.| EX NARCISSI. Narcissus dicitur fuisse presbyter qui peregrinando confirmabat sanctos frates, qui quia presens tunc non aderat, suos salutat et quia non omnium illorum merita noverat discernit subdens :  Qui sunt in Domino, id est eos quos dignos videritis.

domo] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,12 
Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
interl.| in ministerio sanctorum et angustiis
Salutate Persidam carissimam meam, que multum
interl.| plus predictis

meam] om. Weber
laboravit in Domino.
interl.| in ministerio sanctorum vel angustiis
marg.| LABORAVIT. Labor hic de quo crebrius Apostolus est in exhortatione et in ministerio sanctorum et in pressura et in egestate propter Deum.
Numérotation du verset Rm. 16,13 
Salutate Rufum in Domino electum10 
interl.| quia promotus ad res Domini agendas scilicet ad sacerdotium

10  in Domino - electum] inv. Weber
et matrem eius
interl.| carne
et meam.
interl.| beneficiis
marg.| MATREM  EIUS ET  MEAM. Pro sanctitate eius vocat suam matrem cuius filium preposuit pro ecclesiastico officio.
Numérotation du verset Rm. 16,14 
Salutate Asincretum, Flegontam11  , Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
interl.| simul salutat quos sciebat iunctos in christiana amicitia

11  Flegontam] Flegonta Weber
Numérotation du verset Rm. 16,15 
Salutate Philologum et Iuliam, et12  Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
interl.| et hi similes unamimes erant
marg.| ET OMNES etc. Omnes quibus scribit et quos nominat iubet se salutare invicem in osculo sancto, id est in pace Christi ut religiosa sint oscula non carnalia.

12  et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,16 
Salutate invicem
interl.| omnes
in osculo sancto.
interl.| in pace Christi
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
interl.| horum locorum
marg.| CHRISTI. Que in Christo confidunt non in alia re.
Numérotation du verset Rm. 16,17 
Rogo autem vos, fratres,
interl.| hos salutate et imitamini sed hos vitate
ut observetis
interl.| discernatis
eos qui dissensiones et offendicula,
interl.| qui faciunt vos dissentire et offendere invicem
marg.| UT OBSERVETIS  EOS. Pseudo apostolos tangit quos in tota epistola cavendos esse monet.
preter
interl.| preter<entes>
doctrinam
interl.| quia de lege ardebant et cogebant credentes iudaizare
quam vos didicistis
interl.| a veris
faciunt et declinate ab illis.
interl.| et debetis declinare
Numérotation du verset Rm. 16,18 
Huiuscemodi13  enim Christo Domino14 
interl.| nostro

13  huiuscemodi] huiusmodi Weber 14  nostro] + Weber
non serviunt sed suo ventri,
interl.| aliis enim adulantur aliis detrahunt ut ventrem suum implere possint
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
interl.| compositis enim verbis suam traditionem commendabant quibus simplicium corda decipiebant
Numérotation du verset Rm. 16,19 
Vestra enim obedientia
interl.| facultas obedientie vestra
marg.| VESTRA  ENIM  OBEDIENTIA. Ideo moneo vitare, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur quia estis in capite mundi et sic exemplo vestro iam possent alii corrumpi. Vel rogo vitare, quia leviter obeditis quod bonum est et inde gaudeo, sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo et sine aliqua parte mali.
in omnem locum divulgata {t. 4 : Erfurt, f. 1073va ; facsim., p. 306a} [Rusch, f. 1073va ] est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
interl.| et secure
vos sapientes esse
interl.| id est ut sitis
in bono
interl.| discernendo
et simplices in malo.
interl.| sine ipsius aliqua parte
Numérotation du verset Rm. 16,20 
Deus autem pacis
interl.| dator
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1073va ; facsim., p. 306a} [Rusch, f. 1073va ] DEUS  AUTEM  PACIS. Vos sitis sapientes Deus autem conteret Satanam, id est falsos predicatores vel quemlibet vobis adversantem hominem vel diabolum.
conterat15  et Satanan sub pedibus vestris
interl.| ut vos ledere non valeat
marg.| SUB  PEDIBUS. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis sicut Eve in figura Ecclesie dictum est.

15  conterat] conteret Weber
velociter.
interl.| scilicet in adventu meo
interl.| quod ut fiat
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
interl.| sit
marg.| GRATIA. Gratiam quam promisit in adventu suo iam optat eis.
Numérotation du verset Rm. 16,21 
Salutat
interl.| sic
vos Timotheus
interl.| quasi his estis cure
marg.| SALUTAT  VOS  TIMOTHEUS. Tot et tanti congaudent vestro cepto, et ideo perseverare vos decet.
frater et16  adiutor meus,
interl.| quasi coepiscopus

16  frater et] om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
interl.| genere vel fide
Numérotation du verset Rm. 16,22 
Saluto vos ego Tertius
interl.| nomine non numero
qui scripsi epistolam in Domino.
interl.| notarius apostoli cui concessit sub suo nomine salutare
Numérotation du verset Rm. 16,23 
Salutat vos Gaius hospes meus,
interl.| his est cui scripsit Iohannes in epistola canonica gaudens quia fratribus sumptus ministrabat
et universa Ecclesia in Domino17  ;
marg.| ET UNIVERSAM. Et supra dixerat omnes Ecclesias, sed hic dicit Ecclesiam alterius provincie, unde Caius erat.

17  universa...Domino] universe Ecclesie Weber
Salutat vos Erastus arcarius
interl.| ab arca quasi princeps, vel potius ab arce arcarius dispensator civitatis
civitatis
interl.| Atheniensium
et Quartus frater.
interl.| proprium nominem
Numérotation du verset Rm. 16,24 
Gratia Domini nostri Iesu Christi
interl.| ita salutant isti vel et ego ipse
interl.| vel ita hi predicti salutant vos et ego ipse subscribo propria manu
cum omnibus vobis.
interl.| sit
Amen18  .

18  gratia...amen] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16, 25 
Ei autem qui potens est
interl.| Deo Trinitati
marg.| EI AUTEM  QUI  POTENS. Sic ego moneo. Ei autem qui potest vos confirmare sit gloria a quo solo omnia. In quo epistole notatur summa.
vos confirmare
interl.| in fide perfecta
iuxta
interl.| secundum
evangelium meum
interl.| a quo non discordat predicatio Christi
interl.| secundum
et predicationem Iesu Christi,
interl.| quod evangelium et predicatio est
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
interl.| id est secundum id quod revelatum est mihi de occulto Dei consilio ab eterno tacito, vel revelat ipsum mysterium
marg.| SECUNDUM  REVELATIONEM  MYSTERII. Mysterium dicit incarnationem Christi etc. que eternis temporibus erant abscondita, quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuisset cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata. Scripturis  prophetarum ab eo reseratis, testimonium dantibus huic predicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bone operando. Taciti aliis sed cogniti soli Deo quia et si sit modo hominibus revelatum tamen soli Deio cognitum est quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui querunt cur tantum distulit Deus ? Cur tot gentes perire permisit ?
Numérotation du verset Rm. 16,26 
quod nunc patefactum est
interl.| per Spiritum sanctum
per Scripturas prophetarum
interl.| reseratas
secundum eterni Dei preceptum19 
interl.| qui ab eterno hoc ordinavit non est fictum
marg.| ETERNI  DEI. Solus Deus proprie 'eternus' dicitur, quia sine initio et sine fine. Non sic ignis eternus qui licet sine fine initium tamen habet. Illa est ergo vera eternitas que est vera immortalitas, hec est illa summa incommutabilitas quam solus Deus habet quod immutari omnino non potest. Aliud est enim aliquid non mutari cum possit mutari, aliud autem non posse prorsus mutari. Sic ergo homo dicitur bonus, non tamen sicut Deus de quo dictum est : « Nemo bonus nisi solus Deus ». Sic homo dicitur immortalis anima, non tamen sicut Deus de quo dictum est : « Solus habet immortalitatem ». Sic et homo dicitur sapiens non tamen sicut Deus de quo dictum est : « Soli Deo sapienti ». Sic dicitur ignis eternus, non tamen sicut Deus cuius solius immortalitas ipsa est vera eternitas.

Lc. 18, 19 ; Mc 10 , 18.
1Tim. 6, 16.
Rm. 16, 27.
Cf. Augustinus Hipponensis, De natura boni, § 39, CSEL 25, p. 873.25-874.7 : « Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod licet sine fine sit, non est tamen sine initio ; deus autem etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas ; hoc est illa summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari omnino non potest. aliud est enim non mutari, cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum est : nemo bonus nisi unus deus et sicut dicitur anima inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est : solus habet inmortalitatem et sicut dicitur homo sapiens non tamen sicut deus, de quo dictum est : soli sapienti deo : sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius inmortalitas est uera aeternitas ».

19  eterni...preceptum] inv. Weber
et obedientiam20 
interl.| ut obediant

20  et obedientiam] ad obeditionem Weber
fidei,
interl.| bene operando
interl.| mysterii dico

21  cogniti] cognito Weber
Numérotation du verset Rm. 16,27 
solo sapienti Deo,
marg.| SOLI  DEO  SAPIENTI. [b] Hic error quibusdam surrepit arbitrantibus solum Patrem hic significari et ipsum solum vere sapientem esse, cum tamen non sit dictum. Soli sapienti Patri, sed soli sapienti Deo et Deus unus ipsa Trinitas, ut sic intelligamus solum Deum sapientem sicut intelligimus solum Deum potentem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus cui soli servire iubemur. [a] Si tamen dixisset Apostolus : Soli sapienti Patri, non tamen sic separaret Filium vel Spiritum sanctum. Sicut in Apocalypse de Filio legitur qui 'habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse'. Nec ideo tamen dicitur Pater nescire hoc nomen a quo et Filius inseparabilis. Sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1073vb ; facsim., p. 306b} [Rusch, f. 1073vb ] ergo scit Pater quod nemo scire dictus est nisi Filius, quia inseparabiles sunt Patre et Filius. Sic etiam si dictum esset soli sapienti Patri, simul intelligi deberet et Filius et Spiritus sanctus quia inseparabiles sunt.

Cf. Apc. .19, 12 : « Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse ».
Cf. Augustinus Hipponensis, Contra Maximinum, lib. 2, cap. 13, PL 42, 769.6 sqq. : « [a] In illo etiam testimonio, ubi ait apostolus, soli sapienti deo ; non dissimilis error est uester : sed quod uobis respondimus de potentia, hoc etiam de sapientia respondemus. si enim dixisset apostolus, soli sapienti patri ; nec sic inde filium separaret. num enim quia in apocalypsi de filio legitur, habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse ; ideo pater nescit hoc nomen, a quo est inseparabilis filius ? sicut ergo scit et pater quod nemo scire dictus est nisi filius, quia inseparabiles sunt : sic etiam si dictum esset, soli sapienti patri ; simul intelligi deberet et filius, quia inseparabiles sunt. [b] cum uero non sit dictum, soli sapienti patri ; sed soli sapienti deo ; et deus unus sit ipsa trinitas : multo est facilior nobis huius solutio quaestionis ; ut sic intelligamus solum deum sapientem, sicut intelleximus solum potentem, id est, patrem et filium et spiritum sanctum, qui est unus et solus deus, cui soli seruire iussi sumus : ne male intelligentes, uel potius non intelligentes, contra hoc praeceptum facere uideamur, quia et domino christo ea quae deo debetur seruitute seruimus ».
per Iesum Christum
interl.| patefactum
cui
interl.| Deo soli vel Christo
honor
interl.| a nobis
marg.| CUI  HONOR. Si auferas 'cui' absoluta est lectio. Beatus Augustinus dicit apponi, et tractat quomodo debeat accipi.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. [b] Quod additur cui gloria cum sufficeret ei gloria inusitata nostre lingue locutio est non sensus ambiguus. Idem est dicere inusitato ordine verborum ei gloria per Iesum Christum cui gloria. Quod est usitato ordine ei gloria cui per Iesum Christum gloria. [a] Per Christum est gloria Patri, id est clara cum laude notitia quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas quod est mysterium.

Cf. Augustinus Hipponensis, Contra Maximinum, lib. 2, cap. 13, PL 42, 770.8 sqq. : « [a] Restat ergo ut soli sapienti deo gloria sit per iesum christum, hoc est, qua innotuit gentibus deus trinitas : ideo per iesum christum, quia, ut alia taceam, ipse praecepit baptizari gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti ; ubi praecipue commendata est huius indiuiduae gloria trinitatis. deus itaque, quod est ipsa trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum substantiam suam sapiens est : non secundum accidentem uel accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis quaecumque creatura. [b] quod uero additum est, cui, ut diceretur, cui gloria ; cum sufficeret si dictum esset, ei autem gloria : inusitatam nostrae linguae indicat locutionem ; non sensum quem requiramus, uel de quo ambigamus, insinuat. quid enim sensui deperit, si dicatur, ei gloria, cui per christum gloria? hoc est namque, per iesum christum cui gloria ; quod est, cui per iesum christum gloria ».
et gloria22 
interl.| in se

22  et gloria] om. Weber
in secula seculorum23  .

23  seculorum] + Amen Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit24  .

24  Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_16)