initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Rm. 2,1 
Propter quod inexcusabilis es,
interl.|  quia omnis faciens et consentiens dignus est morte
marg.|   Propter quod inexcusabilis . Hic communiter de gentibus et Iudeis. Iudeus iudicabat gentilem propter priorem statum. Gentilis Iudeum, uterque homo non spiritus. Si Iudeus iudicat gentilem de idolatria et ipsi idolatre. Si gentilis Iudeum de legis prevaricatione et ipse prevaricator naturalis legis.
marg.|   Inexcusabilis. Quia tu ipse testis es damnationis tue, dum alium iudicas quare hoc ? Quia eadem agis.
o homo, omnis qui iudicas.
interl.|  tam Iudeus quam gentilis
marg.|   Qui iudicas. In quo ostendit se esse quod non est id est iustum.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1059rb ; facsim., p. 277b} [Rusch, f. 1059rb ] Qui iudicas. Propter Iudeos hoc etsi nondum eos nominatim exprimit, qui in lege gloriantur et agunt, que damnant et quia nondum nominatim eos exprimit, ideo dicit ira in omnem animam hominis operantis malum, Iudei et Greci. Et gloria omni operanti bonum, Iudeo et Greco.
In quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas. Eadem enim agis qui iudicas.
marg.|  E adem enim agis . Inanem excusationem gentium et Iudeorum sua auctoritate destruit Apostolus, posset enim excusationem peccati sui dicere Iudeus. Et si eadem me Iudeum defendit genus et lex me gentilem ignorantia, contra Apostolus.
Numérotation du verset Rm. 2,2 
Scimus
interl.|  Quasi : vos ita opinamini nos autem scimus
interl.|  vel vere inexcusabilis es
enim
interl.|  vel 'autem'
quoniam iudicium Dei est secundum veritatem
interl.|  equitatem rei non personas
in
interl.|  contra
eos qui talia agunt.
interl.|  sive Iudeos sive gentiles
marg.|  Q ui talia agunt . HAIMO. Qui talia faciunt que in aliis reprehendunt. Qui in iudicio attendunt personas potentum divitium propinquorum.
Numérotation du verset Rm. 2,3 
Existimas autem,
interl.|  increpatio cum ironia
interl.|  nos ita scimus sed tu existimas
interl.|  opinaris
marg.|   Existimas autem . Communiter legitur hoc capitulum contra Iudeos et gentiles, potest tamen et specialiter legi contra superstitiosum quemlibet Ecclesie prelatum.

autem] + hoc Weber
o homo,
interl.|  carnalis
omnis qui iudicas eos
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia hec potestas data est tibi et non est in mundo qui te iudicet hoc quantum ad prelatos

omnis] om. Weber
qui talia
interl.|  que supra
agunt et facis ea
interl.|  hoc scilicet
quia tu effugies
interl.|  quocumque modo
marg.|  Q uia tu effugies . Peccas dum tibi impunitatem promittis gravius, quia contemnis bonum Dei et ignoras te contemnere et an hoc facis ? Increpatio quasi mirum.
iudicium Dei ?
interl.|  cur ergo modo non punit quia bonus expectat quod ignoras an divitias
Numérotation du verset Rm. 2,4 
An divitias bonitatis eius
interl.|  copiosam bonitatem
marg.|   An divitias bonitatis. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Copiosa est bonitas que multa vel multis peccantibus multa bona ministrat blandiens, ut ad penitentiam atrahat. Copiosa patientia que tot et tanta peccantes sustinet nec cito punit. Et hoc est longanimitatis, quia non ad horam est, sed longa per multa expectans tempora. Hec contemnit qui non sic utitur ad penitentiam, ut Deus intendit sed ad impunitatem vertit.
et patientie
interl.|  patientiam et longanimitatem
et longanimitatis contemnis ?
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia modo tempus misericordie
marg.|  P atientie et longanimitatis . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Patientia est qua per superbiam et procaci mente peccantes non statim punit. Longanimitas est qua per infirmitatem et non deliberati animi malitia peccantes diu portat, expectans ad penitentiam.
Ignoras quoniam benignitas Dei
interl.|  severe loquitur quia mens non revocatur nisi timore
interl.|  ecce Deum nescis misericordem
marg.|   Ignoras. Tres peccatorum gradus in his tribus versibus annotantur. Primus dum impunitatem promittis ibi :   Existimas . Secundus et gravior, quia contemnis bonum Dei ibi :   An divitias .Tertius et gravissimus, quia ignoras te contemnere ibi :   Ignoras etc.

ignoras] ignorans Weber
te adducit
interl.|  quantum in se est
ad patientiam.
interl.|  vel ad penitentiam

te adducit ad patientiam] ad penitentiam te adducit Weber
Numérotation du verset Rm. 2,5 
Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens
interl.|  sed quia tu durus et in malo tuo pertinax de quo nec corde penites
marg.|   Secundum duritiam autem. Sunt enim quidam quibus mala que agunt displicent et ducti penitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire laborant, de quibus hic non loquitur.
marg.|  Sunt alii quibus placent mala et de misericordia Dei nimis presumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi iam non posse ignosci, sicut ille qui dixit : « Maior est iniquitas mea » etc.
marg.|  Illi ergo nimia spe Deum non iustum autumant. Isti vero desperatione Deum non bonum estimant. Ex utroque ergo periclitabuntur et sperando et desperando contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes peribunt.

Gn. 4, 13.

cor impenites] inv. Weber
interl.|  exercendam
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1059va ; facsim., p. 278a} [Rusch, f. 1059va ] Thesaurizas . Accumulas tibi vindictam deterius peccando hec impenitentia et blasphemia in Spiritum sanctum.
marg.|  Ista duo occidunt animas desperatio et perversa spes. His duobus fit blasphemia in Spiritum sanctum. Unde in evangelio : 'Qui peccaverit vel verbum blasphemie dixerit in Spiritum sanctum non remittetur ei hic vel infuturo'. De quo Iohannes in epistola canonica : 'Est peccatum ad mortem non pro eo dico ut quis oret'.
marg.|  Peccatum in Spiritum sanctum fit duobus modis, scilicet pro obstinationem vel desperationem. Obstinatio est indurate in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impenitens. Et hec impenitentia est blasphemia in Spiritum sanctum. Desperatio est qua quis penitus diffidit de Dei bonitate. Et utrumque dicitur 'peccatum in Spiritum sanctum'.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vere in Spiritum sanctum delinquunt qui suam malitiam Dei bonitatem excedere putant.
marg.|  HAIMO. Non tibi videatur Deus sic misericors, ut non videatur iustus, nec ita iustus ut misereri non velit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illud peccatum aliqui irremissibile dicunt, ideo quia taliter peccantes penitere non possunt habentes corda indurata velut lapides. De quo Iob : 'Induratum est cor eius velut lapis'. Alii dicunt irremissibile, quia taliter peccantes numquam penitent cum tamen possint, et ideo numquam eis remittitur. Unde supra Mattheum dicitur tanta est labes illius peccati, ut deprecandi utilitatem humilitate subire non possit, etiam si peccatum mala conscientia cognoscere et enuntiare cogatur. Super Marcum dicitur quod talis peccans digne penitere non possit. Sed breviter intelligendum videtur, non posse nisi vix et difficulter et raro. Unde Augustinus HipponensisAUGUSTINUS quasi invitus in reos vindicat Dominus qui in vitam non in mortem a principio constituit homines. IDEM. Ista impenitentia vel cor impenitens quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad penitentiam adducit.

 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro ».
Cf. 1Io. 5, 16 : « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis ».
Cf. Iob. 41, 15 : «Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus ».
in die ire et revelationis iusti iudicii Dei,
interl.|  quando omnia aperta et quando revelabitur quod a nobis modo nescitur
Numérotation du verset Rm. 2,6 
qui
interl.|  iusti
reddet unicuique secundum opera eius,
interl.|  vel 'sua'
marg.|  Q ui reddet unicuique . Qui modo illis quos liberat non reddit, cuius etiam erga iniquos modo larga est bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam iustus. Bona pro malis, quoniam bonus et iustus. Tantum « mala pro bonis » non reddet, quoniam iniustus non est.
marg.|  Ad iustitiam pertinet, ut numquam supplicio careant quorum mens in hac vita numquam voluit carere peccato, et ut nullus iniquo detur terminus ultionis, qui quamdiu valuit habere noluit terminum criminis, quare non obstat pro temporali peccato eternaliter puniri hominem.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nullum malum impunitum etc. Hinc est quod aliqui malam voluntatem in reprobis tantum penam esse volunt, et non culpam quia nihil meretur. Alii tamen culpam et penam etsi nihil mareatur sicut bona voluntas in bonis nec manet impunita, quia ipsa in se pena vel hoc dicunt intelligi solum de statu presentis vite.

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset Rm. 2,7 
his quidem qui secundum patientiam
interl.|  bene usi patientia Dei bene operantur
boni operis
interl.|  sunt
gloriam
interl.|  quia « fulgebunt iusti ut sol in regno Patris sui »

Mt. 13, 43 ; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 2908.
et honorem,
interl.|  quod ad dexteram Dei facti
et incorruptionem,
interl.|  quia quod habebunt permanebit
querentibus vitam eternam.
interl.|  qui hac intentione bona operati sunt non ut videantur ut hypocrite
Numérotation du verset Rm. 2,8 
His autem
interl.|  ut vos Romani
qui ex contentione
interl.|  vel qui contendunt Deo nolentes penitere
et qui non
interl.|  sunt
acquiescunt veritati,
interl.|  cum eis dicitur
credunt autem
interl.|  diffidentes de iudicio futuro
iniquitati,
interl.|  impunitati
ira
interl.|  pena
interl.|  post iudicium
et indignatio,
interl.|  erit in die iudicii
interl.|  quod sibi indignabuntur
marg.|   Indignatio . Ne videatur irasci et non vindicare, unde tribulatio et angustia.
Numérotation du verset Rm. 2,9 
tribulatio
interl.|  ante iudicium
interl.|  quod prius ira
et angustia
interl.|  quod indignatio
marg.|   Tribulatio et angustia . Interim in anima sola ante iudicium. Post iudicium autem ira et indignatio.
in omnem animam hominis operantis malum
interl.|  tam Iudei quam gentilis
marg.|   In omnem . Quod supra indefinite ibi : « His autem qui ». Hic universaliter ut includat Iudeum et gentilem.
marg.|   Animam. Dicit quia de incredulo agit anima cuius, pro perfidia artabitur spiritali pena.
Iudei primum
interl.|  maxime quia et scriptam legem habuit
marg.|   Iudei primum . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Iudeum semper anteponit, quia credens propter Abraham honorificentior {t. 4 : Erfurt, f. 1059vb ; facsim., p. 278b} [Rusch, f. 1059vb ] est diffidens peius tractandus, quia promissa patribus refutavit.
et Greci.
interl.|  gentilis
Numérotation du verset Rm. 2,10 
Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum,
interl.|  quod supra incorruptio
Iudeo primum
interl.|  tempore vel quod melius instructus melius operatur
et Greco.
interl.|  gentili
Numérotation du verset Rm. 2,11 
Non est enim personarum acceptio apud Deum.
marg.|  N on est enim etc. Coequo Iudeum et gentilem in pena et gloria, quia Deus iudicat non secundum personas sed secundum merita, quia utrosque secundum modum peccati damnat.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Prerogativum generis non sequitur ut suscipiat causa patrum diffidentem, vel abiiciat a se propter indignitatem parentum credentem sed unumquemque proprio merito, aut remunerat aut condemnat.
Numérotation du verset Rm. 2,12 
Quicumque enim
interl.|  quia
sine lege
interl.|  scripta, id est gentiles
marg.|  S ine lege. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aiebat enim Apostolus hic de illa lege quam dedit Moyses populo Israel. Ideo ergo gentiles sine lege dixit, quia talem legem scriptam non acceperant quam se accepisse gloriabantur Iudei.
interl.|  non pro legis prevaricatione
interl.|  damnabuntur

lege] +et Weber
Et quicumque in lege peccaverunt
interl.|  id est Iudei
interl.|  legem scriptam habentes
marg.|  I n lege. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui noverunt divina mandata auferetur ab eis excusatio quam alii habent de ignorantia. Sed nec ipsi sine pena erunt. Et licet gravius sit peccare hominem scientem quam nescientem, non ideo tamen ad ignorantie tenebras fugiendum. Aliud est enim nescisse aliud scire noluisse.
per legem iudicabuntur.
interl.|  etiam pro legis prevaricatione in quo aggravat eos
marg.|  I udicabuntur. Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodome in iudicio, quam Iudeis in Christo non credentibus et item quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis de quo habent excusationem illi, quibus nec per se, nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem quia : 'Qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt'. Leviora tamen passuri, quia cui plus committitur plus ab eo exigitur, quia 'servus scientens voluntatem Domini sui et non facit' etc.

Cf. Rm. 2, 12.
Cf. Lc. 12, 47-48 : « Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis : qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo».
Numérotation du verset Rm. 2,13 
Non enim auditores legis
interl.|  id est non pro auditu legis
marg.|   Non enim auditores . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nonne lex sola salvat ? Non, quia non facit iustos. Et hoc est non enim pro auditu sed factores quicumque, quod quidem est per gratiam.
iusti sunt apud Deum
interl.|  etsi apud homines
sed factores
interl.|  id est gratia iustificat eos ut adimpleant legem quia non faciunt vi iustificentur sed iustificantur ut faciant
marg.|  S ed factores . Id est qui credunt in Christum quem lex promisit quicumque sint, quod non est nisi per gratiam.
marg.|   Factores. Legis iustificabuntur, id est iusti deputabuntur vel iusti fient a Deo ut sint factores. Non qui ante erant factores post iustificabuntur, ut si diceretur : homines creabuntur, quia ipsa creatore fit ut sint homines sic ipsi non qui autem erant factores iutificabuntur, quia etiam gentes. Et hoc est : C  um enim gentes .

factores] + legis Weber
iustificabuntur.
interl.|  iusti habebuntur
interl.|  factores iustificabuntur quia etiam gentes et hoc est : C um enim
Numérotation du verset Rm. 2,14 
Cum enim gentes que legem
interl.|  scriptam
marg.|  C um enim gentes . Cum enim dixerat gentilem damnari si male operaretur salvari si bene, sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videretur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus, etsi non habeat scriptam legem habet naturalem, quia intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum. Et ideo credendus est bene vel male operari, et merito salvari vel damnari. Bene operari dico et salvari quod non est, nisi per gratiam et fidem que renovat naturalem imaginem Dei in homine ex vitio et vetustate sopitam sine qua renovatione male operatur, et damnatur accusante eum conscientia vitium quippe contra naturam est quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei cum crearetur impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam naturaliter fiunt ea que legis sunt. Non quod per nature nomen negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura, qua gratia interiori homine renovato, lex iustitie rescribitur quam deleverat culpa.
non habent, naturaliter
interl.|  OrigenesORIGENES. Naturali ratione illuminati discernunt facienda et vitanda quod faceret lex
ea que legis sunt faciunt
interl.|  scilicet quod lex mandat scilicet credere in Deum et in Christum

ea] om. Weber
eiusmodi
interl.|  quamvis
legem
interl.|  scriptam Moysi
non habentes, ipsi sibi sunt lex
interl.|  valent sibi legem
Numérotation du verset Rm. 2,15 
qui ostendunt opus legis
interl.|  indiciis operum dum hec laudant illa damnant
marg.|  O pus legis. Est fides quam ultro habent in cordibus, id est intimo affectu {t. 4 : Erfurt, f. 1060ra ; facsim., p. 279a} [Rusch, f. 1060ra ] ubi fides per dilectionem operatur.
scriptum in cordibus suis,
interl.|  firmiter fixum rationi eorum
testimonium
interl.|  unde ipso sibi testes erunt boni vel mali inde scientes se merito damnari vel salvari
reddente illis conscientia ipsorum,
interl.|  etsi aliis non videatur
et inter se cogitationum
interl.|  non solummodo conscientia operum sed etiam cogitationum malarum et bonarum vel genitivi pro ablativis more grecorum
invicem accusantium,
interl.|  vel <accusanti>bus
interl.|  hoc de non credentibus

invicem] ante cogitationum Weber
aut etiam defendentium
interl.|  vel <defendenti>bus
interl.|  hoc de credentibus
Numérotation du verset Rm. 2,16 
in die,
interl.|  iudicii
cum
interl.|  reddente testimonium
iudicabit Deus
interl.|  id est aperta erunt
occulta hominum
interl.|  que modo sunt occulta
interl.|  quod totum est certum secundum evangelium etc.
meum
interl.|  id est Pauli, quod scilicet Paulus annuntiat
per Iesum Christum.
interl.|  quia : « Pater neminem iudicat sed omne iudicium dedit Filio »

Io. 5, 22.
Numérotation du verset Rm. 2,17 
Si autem tu
interl.|  gentilis habet tantum naturalem legem tu Iudeus plura
Iudeus cognominaris
interl.|  a Iuda patriarcha ex cognatione tibi hoc nomen venit
marg.|   Si autem tu Iudeus . Hic Iudeos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis eo quod plura haberent auxilia.
et requiescis in lege
interl.|  non vagaris erroribus ut qui sine lege
et gloriaris in Deo
interl.|  de cognitione Dei
Numérotation du verset Rm. 2,18 
et nosti voluntatem eius10 
interl.|  de redemptione quam tibi per prophetas nuntiavit

10  eius] om. Weber
et probas utiliora instructus per legem,
interl.|  de utilibus utiliora scis eligere
Numérotation du verset Rm. 2,19 
confidis te ipsum ducem esse cecorum,
interl.|  quasi non intelligentium
marg.|  D ucem cecorum . Cecos et in tenebris existentes dicit gentiles qui et ratione privati ceci sunt et, si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.
lumen eorum qui in tenebris sunt,
interl.|  quod etiam illuminare possis
Numérotation du verset Rm. 2,20 
eruditorem insipientium,
interl.|  nondum provectorum Iudeorum
magistrum infantium
interl.|  Iudeorum qui de lege disserere nesciunt
habentem formam scientie et veritatis in lege.
interl.|  id est perfectionem scientie
marg.|  H abentem formam . Ut aliis exemplum scientie legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicuius libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem, quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum sed Iudeus iactat se habere sensum legis et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis habere volentibus sit exemplar.
Numérotation du verset Rm. 2,21 
Qui ergo alium doces,
interl.|  cum hec omnia habeas
interl.|  cur ?
te ipsum non doces. Qui predicas non furandum
interl.|  sicut lex dicit
furaris,
interl.|  sensum de Christo in lege
Numérotation du verset Rm. 2,22 
qui dicis non mechandum mecharis,
interl.|  veritatem Christi de lege tollis et mendacium ponis
qui abominaris idola sacrilegium facis,
interl.|  Christum negando
interl.|  cultum Dei dando idolis quod sepe fecerunt Iudei
Numérotation du verset Rm. 2,23 
qui in lege gloriaris per prevaricationem legis
interl.|  dum sensum legis qui est de incarnatione et divinitate preteris
Deum inhonoras.
interl.|  id est causa es quare Deum inhonorant et vere
Numérotation du verset Rm. 2,24 
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes,
interl.|  Ezechielis verba prophete pro suis ponit
interl.|  hodie, quia in Christo Pater blasphematur, sicut ipse ait : « Qui me recipit non me solum recipit sed eum qui me misit ». Sicut olim in Iudeos videbantur gentes vicisse Deum
marg.|   Nomen enim Dei etc. Inter gentes blasphematur nomen Dei per Iudeos, quia credentibus Iudei suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non advertebant Iudeos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria quasi Iudeorum Deum vicissent in Iudeis.

Mt. 10, 40.
sicut scriptum est.
interl.|  de contemperaneis ab Ezechiele
Numérotation du verset Rm. 2,25 
Circumcisio quidem
interl.|  et cum talis sis circumcisio non prodest
marg.|   Circumcisio quidem . Ostendit supra legem non iuvare eos modo circumcisionem.
prodest
interl.|  tibi qui es de genere Abraham
marg.|   Prodest . Quia obediendo Deo signum facit veritatis dum populus rudis sub timore Dei custoditur.
marg.|  P rodest . Hic dicit et in sequentibus : «Si circumcidamini Christus nihil vobis proderit ». Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris Testamenti olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spiritalis legis observandia. Modo autem scilicet tempore gratie post quam exhibita est veritas nihil prodest.

Gal. 5, 2.
si legem observes,
interl.|  Christo credas spiritaliter custodias
marg.|   si legem custodias 11  . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ut deponas omnia turpia, ut cor circumcidas et credas Christo.
11  sic Rusch
interl.|  si quod circumcisio exigit non imples, scilicet ut credas in Christum
circumcisio tua
interl.|  carnalis
preputium facta est.
interl.|  non plus valet quam preputium
Numérotation du verset Rm. 2,26 
Si igitur
interl.|  a contrariis
preputium
interl.|  gentilis quilibet
iustitiam12  legis custodiat,
interl.|  mandatum per quod homo iustificatur vel fidem Christi quem lex venturum ad iustificationem predixit

12  iustitiam] iustitias Weber
nonne preputium illius in circumcisionem reputabitur ?
interl.|  ut sit filius Abrae qui est pater fidei quasi nemo potest hoc negare
marg.|   Nonne . Comparatione sui te damnabilem ostendit, qui non per naturam neque per circumcisionem sed per legem novisti quod ille per naturam, id est Christum.
Numérotation du verset Rm. 2,27 
interl.|   Nonne ?
Et iudicabit quod ex natura
interl.|  per gratia reparata
est preputium,
marg.|   Iudicabit preputium . Videtur ergo in presenti loco dicere gentes que in preputio carnis ad fidem Christi venerunt, quas legem spiritalem servantes comparat et prefert Iudeis qui per litteram et circumcisionem carnis prevaricatores sunt legis, quos et iudicandos ab illis dicit.
legem consummans te
interl.|  perficiens
qui
interl.|  quamvis doctus sis
per litteram
interl.|  per scriptam legem
et circumcisionem
interl.|  que est signum depositionis vitiorum
prevaricator legis es.
Numérotation du verset Rm. 2,28 
Non enim qui in manifesto
interl.|  Iudeus est nomine et natione qui labiis confitetur et corde est remotus
marg.|  N on enim qui etc. Unde Iudeus potest fieri gentilis et gentilis Iudeus : N  on enim etc.
Iudeus est,
interl.|  vere
marg.|   Iudeus . Interpretatur 'confitens'. Qui enim vere credit et recte confitetur vere est Iudeus.
neque que in manifesto
interl.|  manufacta est
in carne
interl.|  ablatione cutis
circumcisio,
interl.|  vera
Numérotation du verset Rm. 2,29 
sed qui in abscondito
interl.|  corde confitens
interl.|  est verus
Iudeus est13  et circumcisio
interl.|  mundatio

13  est] om. Weber
cordis
interl.|  est vera
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1060rb ; facsim., p. 279b} [Rusch, f. 1060rb ] CIRCUMCISIO  CORDIS. OrigenesORIGENES. Est que purificat animam et vitiorum maculas abscindit.
in spiritu,
interl.|  facta per Spiritum sanctum
non littera
interl.|  non lapideis cultris ut littera docet
cuius laus non
marg.|  C uius laus non . Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Laudat Deus credentem non carne circumcisum. Iudeorum laus ex hominibus est qui si faciunt quod lex iubet sine spiritu tamen timore pene, non amore iustitie et ita non est coram Deo quod apparet coram homine.
ex hominibus,
marg.|   Non ex hominibus . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est illa circumcisio qua illicita concupiscentia imputatur, quod non fit littera docente et iuvante, sed spiritu adiuvante et subsequente.
sed ex Deo est.
interl.|  id est qua vera laudabilis non est ex homine sed ex gratia Dei




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_2)