initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<60. *Epistola Pauli ad Romanos*>

<60.3> Argumentum in epistolam ad Romanos

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1057ra ; facsim., p. 273a} [Rusch, f. 1057ra ] Romani sunt in partibus Italie. Hi preventi sunt a falsis apostolis et sub nomine Domini nostri Iesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem scribens eis
marg.| R omani . Interpretantur 'sublimes' sive 'tonantes', quia illo tempore quo Apostolus hanc epistolam ad eos misit cuncits dominabantur gentibus. Ideoque sublimiores erant omnibus populis et intonabant precepta publica et privata eorumque fama omnium hominum resonabat in ore.||
prol.| a Corintho.|||

De Bruyne, Préfaces, XV : Epistolae Pauli, n° 15, p. 235.
marg.| A Corintho . OrigenesORIGENES. Hanc eum de Corintho scripsisse evidenter monstratur ex eo quod dicit : «Commendo vobis Phebem sororem nostram ministram Ecclesie que est Chencris ». Chencris enim locus dicitur Corintho vicinus, immo portus ipsius Corinthi. Et ex eo quod dicit : « Salutat vos Caius hospes meus », de quo scribens Corinthii commemorat dicens : « Gratias ago Deo meo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium ». HAYMO autem ab Athenis Apostolum scripsisse Romanis dicit in his verbis. Ab Athenis civitate grecorum scripsit Apostolus Romanis hanc epistolam. Quos non ipse, non Petrus vel aliquis duodecim apostolorum primum instruxit, sed quidam Iudeorum credentium, qui fide Christi ab apostolis precepta venientes Romam ubi princeps orbis residebat, cui erant ipsi subiecti que apud Hierosolymam didicerant, Romanis evangelizaverunt. In ecclesiastica tamen historia sic legitur : Claudii temporibus clementia divine providentie Petrum ad urbem romanam deducit. Iste adveniens primus in urbe Roma evangelii sui clavibus ianuam regni celestis aperuit.

Rm. 16, 1.
Rm. 16, 23.
1Cor. 1, 14.
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Super presentem epistolam ad Romanos ubi scriptum est : « Ut aliquid impertiar vobis gaudii spiritualis » ait sic : Romanos Petri predicatione fidem tenentes, confirmare se velle Paulus dicit. Non quod minus accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis attestantibus atque doctoribus eorum corroboraretur fides. Harum igitur auctoritatum conflictum dirimentes dicemus Petrum primum predicasse Romanis quantum ad alios apostolos, sed non primum quantum ad omnes credentes. Item dicemus Athenis epistole partem scripsisse, Corinthii vero perfecisse, atque inde Romanis eam destinasse.||

Rm. 1, 11.
marg.| Pro altercatione scribit Romanis confutans modo Iudeos, modo gentiles, docens eos humiliari, ut omnia attribuant gratie Dei.||
marg.| Iudei salutem generi sui. Gentes vero ingenio et nature attribuebant. Prima hec ponitur, quia primum gradum erroris destruit. Commendat personam et negotium et auctorem negotii in quibus congrue captat benevolentiam.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rm. Prol.3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_Prol.3)