initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 
De spiritalibus autem
interl.|  de illis post sed
marg.|  DE  SPIRITUALIBUS. De bonis Sanctis spiritus pro quorum maioribus alii superbiebant, minores invidebant et desperabant, quasi numquam habituri.
nolo vos ignorare, fratres.
interl.|  quod veritas habet ut non sit schisma inter vos sed pax
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 
interl.|  dicturus quod omnia bona a Spiritu sancto premittit similitudines in contrario
interl.|  ut experti
cum gentes essetis,
interl.|  cui impietati repugnat ratio
marg.|  SCITIS  QUONIAM  CUM  GENTES  ESSETIS. Spiritualia traditurus priora commemorat, ut sicut tunc imago idolorum, ita nunc Dei.   Scitis . Ut experti quod cum essetis gentes, id est gentiliter viventes eratis.   Euntes . Nomen quasi assidui.   Ideo notum . Quia per singula charismata hominibus, magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari. Nisi quis   in omnibus . Ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1084rb ; facsim., p. 327b} [Rusch, f. 1084rb ] tunc cum imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Ideo quia scitis quod spiritus malus retractans vos a bono duxit ad tam irrationabile malum, id est idolatriam per hoc facile vobis notum facio quod per Spiritum Dei abstinetur a malo et fit bonum et hoc est : nemo in spiritu Dei loquens cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet corde, ore et opere aliquam separationem a Iesu id est quodlibet peccatum que vox humano errore est ut omne falsum quod est. Abstinetur per Spiritum a malo. Vel   non dicit anathema cui ? Iesu ut dicat eum vel non esse a Deo vel minorem Deo.   Et nemo , quantuscumque sit.   Dicit vere, id est cogitatione verbo opere.
ad simulacra muta prout ducebamini
interl.|  a maligno spiritu
euntes.
interl.|  eratis
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu.
interl.|  tunc qui se abrumpit a Christi corpore non habet hoc a Spiritu sancto
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
interl.|  vere verbo, scilicet cogitatione et opere Iesus est Dominus
marg.|  IESUS  EST  DOMINUS, et ego servus eius nisi per Spiritum sanctum a quo omne verum, quod est bene operari est per Spiritum. Non enim adulatione hominum Iesus dicitur Dominus, ut in idolis que ab hominibus dii dicuntur cum non sint. Non ergo favor est hominum et beneficium quod Iesus Dominus dicitur, sed donum Dei qui mysterium suum hominibus declaravit. Qui dicit hoc non prestat beneficium religioni sed accipit. Et gratia hominum est quod idola dii dicuntur cum non sunt, unde et antistites eorum illis subiecti sunt hic vero aliter, unde humiliari debent ut patiantur se argui, non querant adulationibus deliniri.
marg.|  DICIT. Proprie dicit qua voluntatem et mentem suam voce enuntiat. Generaliter autem ibi : « Non omnis qui dicit mihi Domine » etc.

Mt. 7, 21.
nisi in
interl.|  id est per
Spiritu sancto.
interl.|  quasi : nemo potest vitare malum et facere bonum nisi per ipsum sed tamen
marg.|  NISI  SPIRITU  SANCTO. Quasi : bene operandi et omne bonum est per Spiritum sanctum et ideo tunc maior non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 
Divisiones vero gratiarum
interl.|  donorum Spiritus
marg.|  DIVISIONES  VERO. Hoc est commune omnibus, sed congrue sunt divise ne minor desperet, ne maior dum audit gratias superbiat.
marg.|  DIVISIONES. Sicut qui dicit Dominus Iesus ex gratia habet, ita in officiis Ecclesie, gratia est non divisa per personas, sed indiscrete trium personarum unum opus est.
marg.|  DIVISIONES  GRATIARUM. Gratias dicit ipsas virtutes gratis a Deo datas, sicut fidem et spem et huiusmodi, quarum effectus sunt quantum ad proximos ministratio, quantum ad se operatio quod dicit :  SPIRITUS  DOMINUS  DEUS. Eadem prorsus substantia intelligitur sed Trinitas in personis.  IDEM  VERO  DEUS  QUI. Hoc ait ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatio operari videantur ex eo quod Spiritui gratias et Domino ministrationes et Deo operationes supposuerat omnia referens ad unum Deum subdit :  QUIA  DEUS scilicet  OPERATUR  OMNIA.
sunt idem autem Spiritus,
interl.|  dator eque quantum ad se benignus omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 
et divisiones ministrationum sunt
interl.|  quibus aliis aliis subserviant
idem autem Dominus,
interl.|  pro arbitrio suo dans singulis
interl.|  Filius
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 
et divisiones operationum sunt
interl.|  opera maiora scilicet et minora
idem vero
interl.|  dator
Deus
interl.|  Pater
qui operatur omnia
interl.|  necessaria
in omnibus.
marg.|  OMNIA  IN  OMNIBUS. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habent quis in se, habeat in alio, et sic maneat caritas et humilitas.
marg.|  Si amas unitatem tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Solus oculus videt sed non sibi soli, hec caritas est donum Spiritus quod superat omnia ut post dicet.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
interl.|  id est gratia per quam patet quod in eo Spiritus
marg.|  UNICUIQUE. Divisa sunt bona et non ad meritum alicuius singulariter dantur, sed ad utilitatem edificande Ecclesie.
ad utilitatem.
interl.|  Ecclesie
interl.|  quia et minor prodest
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 
Alii quidem
interl.|  per partes quod dixerat determinat
datur per Spiritum
interl.|  non per meritum

datur-per Spiritum] inv. Weber
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
interl.|  non solum sapientia, id est de divinis intelligentia, et scientia de humanis, sed etiam earum sermo ut aliis possint eloqui
marg.|  SAPIENTIE  SCIENTIE. Sapientia est in contemplatione eternorum, scientia in actione temporalium. Unde in Iob : 'Ecce pietas', id est cultus Dei, 'est sapientia' qui grece 'theosebia'. Et quis hec cultus eius nisi amor et cognitio eius ? Abstinere autem a malis scientia est, mala autem in temporalibus sunt in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia quasi sol est, cui scientia luna in nocte seculi, quibus cetera dantur stelle sunt quia et hec in nocte sunt necessaria. Unde : “Solem in potestatem diei lunam et stellas in potestatem noctis”.

Iob. 28, 28 : « Ecce pietas ipsa est sapientia ».
Ps. 135, 8-9 : « Solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia eius, lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia eius».
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 
interl.|  constantia fidei vel sermo
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1084va ; facsim., p. 328a} [Rusch, f. 1084va ] ALTERI  FIDES. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola caritas sed caritas cum fide a Deo nobis est.
alii gratia sanitatum
interl.|  curand<i> infirmos
in uno Spiritu,
interl.|  eodem omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 
alii operatio virtutum,
interl.|  miraculorum contra naturam
alii prophetia,
interl.|  predicere futura

prophetia] prophetatio Weber
alii discretio spirituum,
interl.|  ut discernat quod audit quo spiritu bono an malo dicatur, quia et diabolus bona seductorie dicit
alii genera linguarum,
interl.|  id est loqui diversis linguis
alii interpretatio sermonum.
interl.|  linguarum vel visionum ut Ioseph
marg.|  SERMONUM. Vel sermones sunt allegorice pronuntiationes que in prophetis et in evangeliis.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 
Hec autem omnia
interl.|  id est etsi non diversa
marg.|  HEC  AUTEM  OMNIA. Vide quod Apostolus dicit hec Spiritum sanctum dare dona. Alibi vero dicit quia datus est. Christus etiam ait : « Accipite Spiritum sanctum ». Unde cum donum Dei audiunt dici Spiritum sanctum, illud genus locutionis agnoscant quod dicit Apostolus. In expoliatione corporis carnis nihil aliud est quam ipsa caro, ita donum Spiritus sancti nihil aliud est quam Spiritus sanctus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur. Cum enim datur sua voluntate, datur et ipse idem omnia operatur dividens singulis prout vult.

Io. 20, 22.
operatur unus
interl.|  in substantia
atque idem
interl.|  invariabilis
Spiritus,
marg.|  UNUS  ATQUE  IDEM  SPIRITUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod supra dixit tres operari hec Spiritum, quia enim unius nature quod unus operatur et tres operantur. Unus et idem ne tot putentur quot opera non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatioTrinitatis.
dividens
interl.|  non ipse divisus
interl.|  sicut qui Deus est
singulis prout vult.
interl.|  ideo diversis diversa dat quia
marg.|  DIVIDENS  SINGULIS. Unde nec huic dolendum nec illi superbiendum.   Ut   vult  : qui solus novit quid conveniat et gratis non ad meritum hominum.
sic Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 
Sicut enim corpus unum est,
interl.|  coniunctione membrorum
et membra habet multa,
interl.|  diversa
omnia autem membra corporis cum
interl.|  quamvis
sint multa, unum
interl.|  tamen
corpus sunt
interl.|  subministrando
ita
interl.|  et omnes fideles sunt
et Christus.
interl.|  ut non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt tam minores quam maiores
marg.|  ITA  ET  CHRISTUS. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum.
marg.|  Unus Spiritus faciet omnia in membris Christi corporis, sicut una anima videt in oculo audit in aure et in ceteris omnibus omnia facit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 
Etenim
interl.|  quia
marg.|  ETENIM. Ostendit quomodo corpus Christi unum, quia omnes in uno Spiritu abluti, ducti sumus in hoc, ut post simus   unum corpus, unanimes per illum unum Spiritum, ut totum corpus una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno Spiritu quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit, non nullius persona contemnenda vel preferenda, nec hominibus gloria Dei danda, quia unus et idem in omnibus.
in uno Spiritu
interl.|  sancto
omnes nos in unum corpus
interl.|  ducti
baptizati sumus,
interl.|  abluti
sive Iudei,
interl.|  vel : Iudeus
sive gentiles,
interl.|  vel : gentilis
interl.|  natione diversi
sive servi,
interl.|  vel : servus
sive liberi,
interl.|  vel : liber
et omnes in uno spiritu potati sumus.
interl.|  in acceptione diversorum donorum

uno spiritu] unum Spiritum Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 
Nam
interl.|  bene omnes unum
et corpus
interl.|  cui Ecclesia similis
marg.|  NAM  ET  CORPUS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corpiris Christi, id est Ecclesie habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem, sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris ut invicem sibi prestent quod debent.
non est unum membrum
interl.|  ita et in Ecclesia
interl.|  non omnes unius officii et doni
sed multa.
interl.|  quia idem Spiritus dat omnia
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 
Si dixerit pes :
interl.|  aliquis cui donum inferius datur
quoniam non sum manus
interl.|  tam dignus ut ille cui operatio virtutum datur
non sum de corpore, num ideo non est de corpore ?
interl.|  quasi quia de primis non est non ideo non est necessarius

num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 
Et
interl.|  similiter
si dixerit auris :
interl.|  qui habet scientiam
quoniam non sum oculus
interl.|  ut qui habet sermonem scientie vel sapientie

quoniam] quia Weber
non sum de corpore, num ideo non est de corpore ?
interl.|  est utique adhuc quia si non est illud potest esse aliud

num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 
Si totum corpus oculus ubi auditus ?
interl.|  auris
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1084vb ; facsim., p. 328b} [Rusch, f. 1084vb ] SI  TOTUM. Quasi : si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis cuius gubernationi diversis opus est ?
Si totum auditus
interl.|  auris
ubi odoratus ?
interl.|  discretio spirituum
interl.|  nares
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 
Nunc autem
interl.|  sed propter hec inconvenientia vitanda
interl.|  provida et rationabili voluntate aptavit
membra
interl.|  diversa
unumquodque eorum
interl.|  maius vel minus
in corpore
interl.|  in constitutione corporis
marg.|  MEMBRA  UNUMQUODQUE  EORUM  IN  CORPORE. Ut nihil desit illi, ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.
sicut voluit.
interl.|  sicut sibi visum est
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 
Quod si essent omnia
interl.|  modo multa
marg.|  QUOD  SI  ESSENT. Non modo multitudo sensuum periret sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.
unum membrum
interl.|  unius officii
ubi corpus ?
interl.|  quod non nisi diversis subsistere potest
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 
Nunc autem
interl.|  ne corpus pereat
multa quidem membra,
interl.|  sunt
unum autem corpus.
interl.|  de omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 
Non potest dicere oculus manui :
interl.|  diversa sunt sed miora non possunt dicere minoribus quod eis non egeant
opera tua non indigeo.
interl.|  quia si oculus previdet manus operatur
Aut iterum caput pedibus :
interl.|  potest enim aliquis humilis quod non sublimis
marg.|  AUT  ITERUM  CAPUT  PEDIBUS. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subiectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 
Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
interl.|  viliora
esse, necessariora sunt,
interl.|  aliquando
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 
et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
interl.|  et que putamus inferiora a superioribus non debent sperni sed amplius honorari
his honorem
interl.|  vestimentorum
abundantiorem circumdamus,
interl.|  ita minus dignis exhortatio necessaria qua aliquis honor illis detur ut fiant utiles
et que inhonesta
interl.|  ut pudenda
marg.|  INHONESTA. Absit ut in ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo, sed dicuntur inhonesta, quia non habent specie decoris quam habent ea que in promptu sunt. Vel propter legem membrorum que de peccato venit, usus membrorum illicitus turpis est non membra ipsa.
marg.|  INHONESTA. Egestate et habitu aliquando vite mundioris sunt. Vel illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti sunt abundantius adiuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.
sunt nostra,
interl.|  per aliquod peccatum
abundantiorem honestatem
interl.|  consolationem in orationibus
habent.
interl.|  a nobis ea celantibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 
Honesta autem nostra
interl.|  que per se satis honorem habent
marg.|  HONESTA  AUTEM. Quasi : ita et fratribus in quibus studium pie conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis.
nullius egent,
interl.|  eorum que illis fiunt sed per ea sunt alia honoranda
sed Deus temperavit corpus,
marg.|  SED  DEUS  TEMPERAVIT. Remoto illo quod obest ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.
ei cui
interl.|  membro
deerat
interl.|  in se
abundantiorem
interl.|  ampliorem
tribuendo honorem,
interl.|  per digna membra
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 
ut non sit schisma
interl.|  discordia
in corpore,
interl.|  humano vel Ecclesia
interl.|  ubi debet esse unitas
sed
interl.|  potius
in idipsum
marg.|  SED  IN  IDIPSUM. Quasi : sollicita sint membra ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens ut non minus pro alio quam pro se.

in] om. Weber
pro invicem
interl.|  se
sollicita sint membra.
interl.|  in rebus agendis
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 
Et si quid patitur
interl.|  in adversis
marg.|  ET  SI  QUID  PATITUR. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua egritudine totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus, si quid adversitatis emerserit et letari si bene cesserit.
unum membrum compatiuntur
interl.|  compati debent
omnia membra,
interl.|  quasi suum sit malum
sive gloriatur unum membrum
interl.|  de bonis
congaudent omnia membra.
interl.|  quid ad nos ista ? Respondet
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 
Vos autem estis corpus Christi
interl.|  unitate fidei
interl.|  capitis
et membra
interl.|  pendentia
de membro.
interl.|  Christo capite et conmembro
marg.|  DE  MEMBRO. Vel a me membro cuius predicatione instituti estis.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 
Et quosdam quidem
marg.|  ET  QUOSDAM  QUIDEM. Determinat hic de donis Dei, que altiora et que sint inferiora. De his enim putabant Corinthii quod minus esset maius et quod maius esset minus. Primum, dignitate et tempore, apostolos vite Christi predicantes. Secundo prophetas, mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Doctores, precepta vivendi dantes vel qui pueros litteris imbuunt.
interl.|  exponit diversitatem in fidelibus quam dixit in membris
primum
interl.|  dignitate et tempore
apostolos,
interl.|  omnium ordinatores et iudices
secundo prophetas,
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui post adventum non qui eum prenuntiaverunt de quibus in Actibus Apostolorum
tertio doctores, deinde virtutes,
interl.|  qui miracula faciunt
exinde gratias curationum,
interl.|  qui infirmos sanant

exinde] exin Weber
opitulationes,
interl.|  qui maioribus ferunt opem ut Titus apostolo vel archidiaconis, episcopis
gubernationes,
interl.|  minorum personarum prelationes ut presbyteri
genera linguarum,
interl.|  qui plebi documento sunt
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1085ra ; facsim., p. 329a} [Rusch, f. 1085ra ] GENERA  LINGUARUM. Ecce donum Dei est multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud quod illi primum ponebant.
interpretationes sermonum10  .
interl.|  in plerisque <codicibus> vacat

10  interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 
Numquid omnes apostoli ?
interl.|  diversis hec, quia non omnibus omnia, quia sic non esset quibus hec officia servirent
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
marg.|  NUMQUID  OMNES  PROPHETE etc. Qui hec non habet in se, amet in aliis ea, et in eis iam hec habet que in se non habet.
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 
Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent11  ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
interl.|  Scripturas vel linguas

11  habent] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 
Emulamini autem
interl.|  sed de his desiderate utiliora non linguas ut soletis
charismata maiora.
interl.|  vel meliora
Et adhuc
interl.|  et preter predictam
excellentiorem
interl.|  maius omnibus donum
viam
interl.|  eundi ad Deum, id est caritatem quia predicta non semper ad meritum, sed ad honorem Dei ostendendum gentibus
marg.|  EXCELLENTIOREM  VIAM. Caritatem quia maius omnibus predictis donum. Unde in fine his qui dicunt : « Domine, in nomine tuo prophetavimus, demonia eiecimus, virtutes fecimus. Dicet Dominus : recedite a me. Non novi vos, operarii iniquitatis ».

Mt. 7, 22.
vobis demonstro.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_12)