initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 
Notum autem vobis facio, fratres,
interl.| de spiritualibus hucusque sed modo notum||
marg.| De resurrectione mortuorum agit, quia cum ipso docente, recte credidissent de ea postea, tamen quorumdam praviloquiis corrupti ab hac fide recesserant. Ipsam ergo futuram primo per resurrectionem Christi, deinde per alia multa.||
evangelium
interl.| de resurrectione mortuorum||
quod predicavi vobis,
interl.| non novum||
quod et accepistis
interl.| dignum acceptione iudicastis||
interl.| turpius si modo illud proficitis in quo levitatis arguit eos||
in quo et statis,
interl.| qui sine eo caditis||
interl.| per bona opera||
interl.| stare datur vobis||
Numérotation du verset 1Cor. 15,2 
per quod et salvamini,
interl.| iam ex certitudine et in futuro in veritate rei et speciei||
marg.| PER  QUOD  ET  SALVAMINI. Si retinetis illud evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi tenetis dico.   Nisi frustra credidistis , id est aut tenetis resurrectionem mortuorum, aut in cassum est fides que non accipitur nisi spe resurrectionis.||
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
interl.| salvamini nisi etc.||
nisi frustra credidistis.
interl.| illud quod predicavi nam istud tradidi et trado||

nisi] + si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,3 
Tradidi enim vobis in primis
interl.| inter maxima||
marg.| TRADIDI  ENIM  VOBIS. Ostensurus eis resurrectionem iustorum futuram, probat eam per resurrectionem Christi, de qua non dubitabant.||
quod et accepi,
interl.| a Spiritu sancto, non finxit||
quoniam Christus
interl.| vel : quia Iesus||
mortuus est pro peccatis nostris
interl.| non pro sua necessitate||
interl.| et hoc dico||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1086vb ; facsim., p. 332b} [Rusch, f. 1086vb ] QUONIAM  CHRISTUS  MORTUUS  EST. De morte premittitur, ut sicut vera mors ostenditur, vera resurrectio teneatur.||
secundum Scripturas,
interl.| sequendo||
marg.| SCRIPTURAS. Veteris Testamenti que mortem Christi futurum cecinerunt. Unde Isaias :"Ut ovis ad occisionem ductus est". Et item :"Tolletur a terra vita eius". Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.   Etiam tradidi. ||

Cf. Is. 53, 7 : «Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum ».
Cf. Is. 53, 8 : « De angustia, et de iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum ».
Numérotation du verset 1Cor. 15,4 
marg.| QUIA  SEPULTUS  EST. Et hoc similiter secundum Scripturas. Ait enim Isaias :"Dabit impios pro sepultura et divites pro morte sua". Et item : « Erit inquit sepulcrum eius gloriosum ».||

Cf. Is. 53, 9 : « Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius ».
Is. 11, 10.
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
interl.| probata vera morte et hoc tam cito ut ea potestate credatur nos posse suscitare||
marg.| RESURREXIT  TERTIA  DIE. Et hoc dixi   secundum Scripturas . Inquit enim Osee : « Post biduum vivificabit nos et in die tertio resurgemus et vivemus in conspectu eius ».||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.||

Os 6, 2.
Numérotation du verset 1Cor. 15,5 
et
interl.| tradidi||
quia visus est Cephe
interl.| Petro||
marg.| VISUS  EST  CEPHE. Priusquam aliis viris quibus apparuisse legitur in evangelio, aliter contrarium esset quod primo mulieribus apparuisse legitur.||
et post hec undecim,
interl.| in conclavi||
marg.| POST  HEC  UNDECIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera habet ‘  duodecim’ , quod per synecdochem accipitur. Ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi, quod ad ipsum nomen non pertinet, qualiter et illud dictum est. Nonne ego duodecim vos elegi cum tamen Iudas Deo electis non esset. Hunc enim numerum cum articulo greci codices habent, ut non quicumque sed illi in eo numero intelligantur. ||
synecdochem] synodochem Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 15,6 
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
interl.| hoc non est in evangelio||
ex quibus multi manent usque adhuc,
interl.| qui testes sunt si queritis||
quidam autem dormierunt,
interl.| in hoc testimonio permanentes||
interl.| cito resurrecturi||
Numérotation du verset 1Cor. 15,7 
deinde visus est Iacobo,
interl.| nec hoc in evangelio||
interl.| singulariter||
deinde apostolis omnibus,
interl.| in ascensione||
Numérotation du verset 1Cor. 15,8 
novissime autem
interl.| post ascensionem||
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
interl.| simili abortivo qui coactus est ad Deum converti ut abortivus nasci||
marg.| ABORTIVO. Extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat vel post in Christo apostolatum accepit iam Christo assumpto.||
marg.| Vel similis abortivo , quia sum minimus causa humilitatis, vel tempore et vocatione non dignitate labore et predicatione.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,9 
Ego enim sum minimus apostolorum
interl.| si precedentia merita mea attendantur||
qui
interl.| qui etiam||
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
interl.| firmius testimonium ab inimico||
marg.| NON  SUM  DIGNUS. Cur ergo Apostolus ?   Gratia autem Dei. Primum sola   gratia , cum non precederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 
Gratia autem Dei
interl.| Deo dat non sibi||
sum id quod sum,
interl.| apostolus||
et gratia eius
interl.| apostolatus||
in me vacua
interl.| otiosa||
non fuit, sed illis omnibus abundantius
interl.| in tot populis in quot non illi||
interl.| ABUNDANTIUS. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec evangelio minus fecit.||

illis omnibus - abundantius] inv. Weber
laboravi,
interl.| singillatim||
marg.| LABORAVIMUS . Ego et alii apostoli quia in hac predicatione. Vel vere per gratiam, quia ego et illi sic, id est per gratiam, predicavimus.||
non autem
interl.| ne hoc a se putetur sine gratia||
ego
interl.| solus||

autem ego] inv . Weber
sed gratia Dei mecum,
interl.| cum libero arbitrio||
Numérotation du verset 1Cor. 15,11 
sive enim ego sive illi,
interl.| mortuus resurrexit quia sic predicamus||
sic predicamus
interl.| ubique scilicet||
interl.| per gratiam||
interl.| Christum surrexisse||
et sic credidistis.
interl.| per gratiam||
marg.| ET  SIC  CREDIDISTIS. Arguit eos, quia cum hec manifesta fides esset apud omnes Ecclesias, illi tamen inde desiverant.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,12 
Si autem
interl.| ita constat Christum surrexisse et si hoc est||
Christus predicatur
interl.| qui est causa efficiens resurrectionis mortuorum||
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
interl.| futura||
marg.| SI  AUTEM  CHRISTUS. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem eius probat resurrectionem mortuorum.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Hoc pseudo negant dicentes Christum non venisse in carne, nec passum, {t. 4 : Erfurt, f. 1087ra ; facsim., p. 333a} [Rusch, f. 1087ra ] nec resurrexisse.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,13 
Si autem resurrectio mortuorum non est
interl.| dicunt non esse futuram et si hoc est||
neque Christus resurrexit.
interl.| quod totum propter suos||
Numérotation du verset 1Cor. 15,14 
Si autem Christus non resurrexit
interl.| ne quis neget resurrectionem Christi subdit inconvenientia||
inanis est
interl.| inutilis||
{t. 4 : Erfurt, f. 1087ra ; facsim., p. 333a} [Rusch, f. 1087ra ] ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
interl.| inutilis est cum nulla remuneratio sit secutura||
interl.| quod non vultis||
interl.| non solum hoc inconveniens sequitur sed||
Invenimur autem
interl.| nos apostoli quibus omnes credunt||
marg.| INVENIMUR  AUTEM. Hec et alia ideo inferuntur ut erubescatis cuius errorem hec consequuntur que etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneat dicit :   Invenimur etc.||
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
interl.| qui de falsa laude sua irascitur||
interl.| cui nimis displicet falsitas||
marg.| ADVERSUS  DEUM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Non minore sed maiore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.||
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,16 
Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
interl.| Deus non suscitavit Iesum si mortui non resurgunt nam non surrexit si illud est||
interl.| sed||
Numérotation du verset 1Cor. 15,17 
Quod si Christus non resurrexit vana est
interl.| falsa non tantum inutilis||
fides vestra
interl.| vere falsa||
interl.| si Christus||
interl.| non surrexit||
adhuc enim
interl.| post baptismum||
estis in peccatis vestris.
interl.| que remissa credebatis||
marg.| QUOD  SI  CHRISTUS  NON. Si Christus non resurrexit Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato quod causa mortis. Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, que remissa vobis credebatis, et sic   est vana fides vestra. ||
Numérotation du verset 1Cor. 15,18 
Ergo et qui dormierunt
interl.| et quia vos estis in peccatis, ergo et qui mortui in fide Christi mortui fuerunt in peccatis et ideo perierunt verecundiam illis incutit et terrorem||
in Christo
interl.| in fide Christi||
perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,19 
Si in hac vita
interl.| item aliud inconveniens||
tantum sumus sperantes
interl.| ut resurrectionem non speremus||
interl.| sum||
in Christo,
interl.| in fide Christi||

sumus … in Christo] inv. Weber
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
interl.| qui vel hoc seculo fruuntur||
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
interl.| sed pro his inconvenientibus vitandis apparet quod Christus resurrexit quia prius aliis tempore et dignitate surrexit||
primitie dormientium,
interl.| qui facile integri resurgent de morte tamquam de somno mortuorum||
Numérotation du verset 1Cor. 15,21 
quoniam quidem per hominem mors,
interl.| quasi per Christum hominem poterunt surgere quia per hominem multo minorem venit mors||
marg.| QUONIAM  QUIDEM  PER  HOMINEM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce primitie : homo et homo ; homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.||

quidem] enim Weber
et
interl.| etsi hoc est ergo||
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,22 
Et sicut in Adam
interl.| per quem||
interl.| a quo mortem et mortis meritum traxerunt||
marg.| ET  SICUT. Per   sicut notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Ade ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.||
marg.| ET  SICUT  IN  ADAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Omnes in Adam moriuntur , omnes   in Christo vivificantur , quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum, quia sicut per Adam omnes mortales et pena facti sunt filii seculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei.||
omnes
interl.| quia eius filii||
moriuntur,
interl.| corporali morte||
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
interl.| quia eius filii adoptivi spirituali regeneratione||
Numérotation du verset 1Cor. 15,23 
Unusquisque
interl.| hoc omnes communiter habebunt sed tamen differenter||

unusquisque] + autem Weber
in suo
interl.| martyr ut martyr, sic et ceteri||
marg.| UNUSQUISQUE  AUTEM  SUO . Ordines exponit ut de re certa et tempora quando factum sit et quando futurum sit ut resurgant mortui.||
primitie
interl.| primus tempore et maximus dignitate||
Christus,
interl.| qui prior surrexit ut fidem faceret et formam daret credendi||
deinde hii qui10  sunt Christi
interl.| minus eo digni||
marg.| DEINDE  QUI  SUNT. Vel alia littera :   Deinde hi qui sunt Christi in adventu eius , scilicet resurgent.||
marg.| DEINDE  QUI  SUNT  CHRISTI etc., scilicet qui in Christum credunt, qui minus eo digni sunt resurgent posteriores tempore et dignitate minores. Et qui sint Christi exponit subdens :   Qui in adventu eius crediderunt etc.||

10  qui] om. Weber
qui in adventu eius crediderunt11 
interl.| id est ipsum ad remunerandos bonos venturum||

11  crediderunt] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,24 
Deinde finis
interl.| erit consummatio||
cum tradiderit regnum
interl.| Christus representaverit quos in bonis operibus rexit Deo creatori et ideo Patri quia alia persona quod tunc scietur||
marg.| CUM  TRADIDERIT  REGNUM. Cum contemplando Deo tradidit non quod ipse adiuvet sibi quia unus Deus cum Patre.   Cum tradiderit , id est cum perduxerit ad speciem in quibus modo regnat Deus per fidem, quia tunc revelabitur a Filio Pater. Unde :"Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluit Filius revelare", scilicet ubi essentia Filii cum Patre videbitur, quod solis mundis cordibus dabitur quod est summa beatitudo.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. AD HONORATUM PRESBYTERUM. Cum tradiderit regnum quod seminavit, cum venit minor Patre, perducet ad speciem in qua equalis non recessit a Patre.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE OCTOGINTA TRIBUS 12  QUESTIONIBUS. Aliter dicitur regnum Christi omnis creatura, secundum potestatem deitatis scilicet, aliter Ecclesia secundum proprietatem fidei que de illo est.||

Cf. Mt. 11, 27 : « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ».
12  OCTOGINTA TRIBUS] coniec., LXIIII Rusch
Deo
interl.| inquantum homo||
et Patri,
interl.| inquantum Deus||
cum evacuaverit
interl.| cum omnes in suo regno exaltabit sicut ipse ex humilitate regnat quam habuit||
omnem
interl.| tunc cessabit timor regnabit caritas non erit inter presidentes et subdites ulla dissensio||
principatum,
interl.| maiores||
et potestatem,
interl.| minores||
et virtutem.
interl.| qui miracula faciunt vel fortes homines||
marg.| CUM  EVACUAVERIT. Dum durat mundus angeli angelis presunt, demones {t. 4 : Erfurt, f. 1087rb ; facsim., p. 333b} [Rusch, f. 1087rb ] demonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis, iam omnis prelatio cessabit, quia necessaria non erit.||
marg.| CUM  EVACUAVERIT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia tunc notum erit omnibus nihil horum aliquos terrenos vel celestes habuisse ex se, sed ex illo ex quo sunt omnia.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 
Oportet autem illum regnare
interl.| tunc aperre regnabit sed et interim necesse est quod occulte, quia aliter Scripture false essent qui quia et modo regnat poterit suos suscitare augere regnum||
marg.| OPORTET ILLUM REGNARE. I d est regnum eius interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur, quo amplius non erit manifestius et si amplius duret : ‘’Ita etiam oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri’’. Non ut tunc avertantur sed ut nihil amplius requerant. Et ita dicendo   donec , maiorem excludit manifestationem regni non ampliorem permanentiam.||

Cf. Ps. 123, 2 : «Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Sicut oculi ancillae in manibus dominae eius, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri».
donec ponat omnes inimicos
interl.| voluntarios vel coactos||
sub pedibus eius.
interl.| vel suis||
interl.| plena subiectione vel sub humanitate||
Numérotation du verset 1Cor. 15,26 
Novissime13  autem
marg.| NOVISSIMA. Quia non erit quod destruat, postquam hoc mortale induet immortalitatem.||

13  novissime] novissima Weber
inimica
marg.| INIMICA. Cui inimicamur vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.||
destruetur mors,
marg.| NOVISSIMA 14   AUTEM. Inter alia constat, quod et potestatem suscitandi habet, cum subdit :   Novissima autem. Novissima : modo regnat et tunc regnabit sed novissima, id est post omnia   destruetur mors , quod amplius non dissolventur sicut heretici arbitrantur.||
omnia enim
interl.| omnia ponet sub pedibus quia Scriptura dicit||
subiecit
interl.| Deus Pater||
sub pedibus
interl.| ut et mortem destruat||
eius
interl.| Christi||
cum autem dicat
interl.| Scriptura||
Numérotation du verset 1Cor. 15,27 
omnia subiecta sunt ei15 
interl.| constat eius auctoritate quod subiecta||

15  ei] om. Weber
sine dubio preter eum
interl.| deitatem eius||
marg.| PRETER  EUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subiectus. Ipse enim principium est omnium.||
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,28 
Nam16  cum autem subiecta fuerint illi omnia,
interl.| Dominus non est ei subiectus sed ipse Deo secundum quod homo||
marg.| NAM  CUM  SUBIECTA  ILLI  FUERUNT. Non quin et modo omnia et ipse subiectus. Sed quod semper est, tunc in aliquo fieri dicitur, cum ab eo incipit cognosci, ut sanctificetur nomen, id est sanctum esse innotescat. Ita etiam cum tradiderit regnum, id est cum Patrem regnare monstraverit. Quod modo creditur. Evacuabit omnem principatum, quia omnibus erit notum nihil per se potestatis habuisse terrenos vel celestes nisi a Deo, quia tunc nulli spes in alio nisi in Deo.||

16  Nam] om. Weber
tunc
interl.| etiam in ipsa prelatione||
ipse
interl.| ipse cum corpore||
Filius
interl.| secundum quod homo||
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
interl.| quia ex ipso omnia ||
interl.| ita tamen ut secundum alteram naturam sit Deus ens omnia que desiderari possunt||
in omnibus.
interl.| confessione omnium||
marg.| UT  SIT  DEUS. Unus cum Patre et Spiritu sancto.   Omnia . Que desiderari possunt   in omnibus membris suis quia premium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.||
marg.| Cum omnes adoraverint Christum ut Deum, tunc Christus Deum se ostendet. Sed de Deo ut unius principii summa auctoritas maneat ut sit Deus omnia in omnibus , quia cum discit omnis creatura Christum esse suum caput, Christi caput Deum. Non tantum in omnibus quia in confessione omnium unus erit Deus, sed et omnia quia ex ipso sunt.   Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis quem supra breviter concludens posuit post membratim explicans.   Omnia , ut nemo coherentium ei amet adversus eum suam propriam voluntatem, et tunc manifestum sit quod dicitur : « Quid habes quod non accepisti ?».   Omnia , {t. 4 : Erfurt, f. 1087va ; facsim., p. 334a} [Rusch, f. 1087va ] quia Deus erit unde satientur.   Omnia que honeste desiderantur vita, salus, gloria, pax, finis desideriorum. In dispari claritate erit par gaudium, quia de una re, ut quod habebunt singuli commune sit omnibus, quia et gloria capitis omnium erit per vinculum caritatis.||

1Cor. 4, 7.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 
Alioquin
interl.| resurgent mortui||
interl.| si non est resurrectio mortuorum futura||
quid facient
interl.| illi||
qui baptizantur pro mortuis,
marg.| BAPTIZANTUR  PRO  MORTUIS. Id est pro peccatis delendis. Vel pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi quid facient cum non sint vitam habituri.||
si omnino mortui non resurgunt ?
interl.| non factum illorum probat sed fixam fidem in resurrectione ostendit||
marg.| SI  OMNINO  MORTUI  NON  RESURGUNT. Ut nec Christus surrexerit, ut quid   baptizantur cum non dimittantur si Christus non resurrexit.||
marg.| Vel fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Unde ait : Quid facient ? Id est quid illis proderit qui resurrecturi non sunt ? Etsi omnino non resurgunt ut quid baptizatur cum peccata non remittantur nisi causa future resurrectionis ? Quasi : si stulti adeo certi sunt de resurrectione vos non debetis dubitare.||
marg.| VEL  PER  VESTRAM  GLORIAM  IURAVI. Verum iurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis iurandum est, et tutuis est non iurare quam consuetudine iurandi peierare. Falsum vero iurare gravissimum est peccatum. Contra preceptum non est iuratio que non est a malo iurantis sed increduli vel infirmi qui aliter non credit.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,30 
interl.| quasi illi id est mortui||

17  baptizantur] coniec., abptisantur Rusch
Ut quid et nos
interl.| a predictis discernit||
interl.| qui sapientes videmur||
periclitamur omni hora ?
interl.| pericula patimur||
Numérotation du verset 1Cor. 15,31 
Quotidie
interl.| non solum pericula patior sed||
morior
interl.| pericula mortis subeo||
pro vestra gloria18  ,
interl.| ut vos gloriam consequamini||
interl.| vel per vestram gloriam iuro||

18  pro...gloria] per vestram gloriam Weber
fratres, quam habeo
interl.| iam in spe||
in Christo Iesu Domino nostro.
interl.| id est dum considero quod ipse per passionem est glorificatus vel quasi non humanam sed eternam||
Numérotation du verset 1Cor. 15,32 
interl.| iterum||
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
interl.| contra bestialiter sapientes||
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
interl.| Resurgunt : hoc solum restat||
interl.| iterum si non||
marg.| QUID  MIHI  PRODEST  SI pugnavi, id est disputavi.  SECUNDUM  HOMINEM. Id est rationabiliter agens, quia hominis est credere non mori hominem ut bestiam.||
Manducemus et bibamus,
interl.| hoc de Isaia et est vox Iudeorum desperantium in captivitate||
marg.| MANDUCEMUS  ET  BIBAMUS. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora dicentes : quis inde venit ? Non audivi vocem cuiusquam inde venientis. Quibus dicitur : stulte, si pater tuus surgeret crederes ? Dominus omnium surrexit et non credis ? Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro et non credis iam immortali qui denique testimonium habet in celo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.||
cras
interl.| in proximo||
enim moriemur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,33 
Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava19 
marg.| propter hec omnia : nolite seduci per pseudo nec colloqui illis quia   colloquia illorum virtutes necant dum faciunt non sperare resurrectionem||
marg.| NOLITE  SEDUCI. A pseudo qui de medicina querunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis iniiciant.||

19  prava] mala Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,34 
Evigilate iusti20 
interl.| contra illos||
marg.| EVIGILATE. Hec nolite. Sed   evigilate a corpore et sic eritis   iusti et post :   Nolite peccare , illis consentiendo quia ignorant Deum.||

20  iusti] iuste Weber
et nolite peccare,
interl.| quod exigit iustitia Dei||
ignorantiam enim Dei quidam habent.
interl.| qui scilicet mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere||
Ad reverentiam vobis loquor.
interl.| pudeat credere ignaris||
interl.| et hoc||
interl.| ut eis acquiescere vereamini||
interl.| vel verecundiam||
interl.| id est utilitatem||
Numérotation du verset 1Cor. 15,35 
Sed dicit21  aliquis
interl.| ignorantium Deum||
marg.| SED  DICIT  ALIQUIS. Hactenus per rationes probavit, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit. Quasi per hec probatur. Sed tamen dicit, quasi per naturam fieri non possit. Etsi resurgent quali corpore ? Quasi : non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Insipiens qui non attendis quod quotidie vides.||

21  dicit] dicet Weber
quomodo resurgunt
interl.| quomodo potest esse||
mortui ?
interl.| qui iam cinis||
Quali autem corpore veniunt ?
interl.| probatio quomodo resurgent||
marg.| QUALI  CUM  CORPORE. Unde quia in naturalium cognitione per quam nostram de resurrectione hic talis improbat fidem, sibi sapiens esse videtur cum non sit, congrue respondet ei Apostolus :  INSIPIENS etc.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,36 
Insipiens, tunc22  quod seminas
interl.| qui non attendis quod granum||

22  tunc] tu Weber
non vivificatur
interl.| vegetatur||
marg.| QUOD  SEMINAS  NON  VIVIFICATUR etc. Ita mortuus poterit vivere et meliori {t. 4 : Erfurt, f. 1087vb ; facsim., p. 334b} [Rusch, f. 1087vb ] corpore, ut quod seminas melius surgit.||
nisi prius moriatur,
interl.| putrefiat||
Numérotation du verset 1Cor. 15,37 
et quid23  seminas
interl.| probatio quali corpore||

23  quid] quod Weber
non corpus
interl.| substantiam non negat sed dignam qualitatem cum adolescit||
quod
interl.| quale||
futurum est seminas,
interl.| idem in essentia in qualitate diversum||
interl.| granum||
aut alicuius ceterorum.
interl.| seminum||
Numérotation du verset 1Cor. 15,38 
Deus autem dat illi
interl.| grano||
marg.| DEUS  AUTEM  DAT. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodam modo vestitum resurgit, multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere et meliori corpore resurgere.||
corpus prout vult24 
interl.| cum palea et arista||

24  prout vult] sicut voluit Weber
et unicuique seminum proprium corpus.
interl.| ut tritico tritici||
interl.| non omnibus granis idem corpus||
marg.| UNICUIQUE  SEMINUM  PROPRIUM  CORPUS. Ita et nobis nostra antiqua ut Iob ait :"Quem visurus summe ego ipse et non alius". Sed erit differentia in gloria et dignitate quamvis de eadem materia. Sicut non omnis caro est eiusdem dignitatis, licet de eisdem elementis.||

Iob. 19, 27 : « Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo ».
Numérotation du verset 1Cor. 15,39 
Non omnis caro eadem caro,
interl.| eiusdem dignitatis||
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,40 
Et corpora
marg.| ET  CORPORA. Omnis caro corpus sed non econverso, ut lignum.||
celestia
interl.| non iam ‘caro’ dicitur||
marg.| CELESTIA. Sunt resurgentium terrestria antequam moriantur que ex Adam, ut quia Christus celestis est, ex eo corpora celestia dicantur et non iam caro dicantur. Ex Adam vero quia terrestris est terrestria corpora.||
et
interl.| sunt||
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
interl.| non solum terrestria differunt inter se sed et a celestibus||
Numérotation du verset 1Cor. 15,41 
Alia claritas solis,
interl.| etiam ipsa celestia inter se differunt||
marg.| ALIA  CLARITAS  SOLIS etc. Sicut ista corpora cum unius nature sint diverse tamen sunt claritatis, sic et homines cum sint unius generis, dissimilis tamen glorie erunt in resurrectione. Ut claritati   solis , illorum dignitas exequetur qui centesimum numerum habent. Lunari vero claritati que sexagesimum, stellis vero qui tricesimum quesierunt. Tetris autem stellis et omnium novissimis perfidorum resurrectio similis est. Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere, quia sicut carbo cinere suo coopertus occecatur, ita et hi perfidia et erroris tenebris circumdati luce carebunt.||
marg.| Cum sint imparis claritatis Deus est omnia in omnibus , ut quia « Deus caritas est » et per caritatem fiet ut quod habent singuli communiter sit omnium.||

1Io. 4, 8.16.
alia claritas lune,
interl.| etsi unius nature diverse sunt claritatis ita homines in resurrectione||
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
interl.| ab illis differunt quia et inter se||
marg.| STELLA  ENIM A  STELLA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. « In domo Patris mei mansiones multe sunt », etsi idem denarius, id est vita eterna omnibus. Una est enim beatitudo quam iusti percipiunt et dispar retributionis qualitas.||

Io. 14, 2.
Numérotation du verset 1Cor. 15,42 
sic et resurrectio mortuorum.
interl.| ita differenti corpore resurgent mortui||
Seminatur in corruptione
interl.| sed hoc omnes communiter quod incorrupti resurgent, sed||
interl.| sepelitur vel mortificatur||
marg.| Seminatur . Id est quamvis homo exquo concipitur usque ad dissolutionem sit   in corruptione , tamen   surget in incorruptione .||
surget25  in incorruptione.
interl.| id est immortale et impassibile||

25  surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,43 
Seminatur
interl.| moritur et sepelitur||
in ignobilitate
interl.| sine omni honore||
surget26  in gloria,
interl.| gloriosum||

26  surget] surgit Weber
seminatur in infirmitate
interl.| immobile irregibile qia non valet se movere vel regere||
interl.| quia tale cui quelibet noceant||
surget27  in virtute,
interl.| potentia cui nihil noceat||

27  surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,44 
seminatur
interl.| vere vivum et vegetatum||
corpus
interl.| quid per singula||
animale
interl.| quod cibis sustentatur||
marg.| CORPUS ANIMALE. Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificatur per eam sicut animalia. Surget spirituale, transiens in naturam spiritus quia agile leve cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem corruptionis mentionem facit, ut ostendatur maior dignitas resurrectionis.||
surget28  corpus spirituale.
interl.| quod iam his non egeat||
marg.| SURGET  SPIRITUALE. Non dicit spiritus, ut corpus vertatur in spiritum, ut quidam putant. Unde Dominus : « Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet ». Sed   spirituale , quia spiritui plene subdetur, non iam repugnabit, nec alimentis egebit ut et homo ante peccatum eguit.||

surget] surgit Weber

28  Lc. 24, 39.
Si est corpus animale est et spirituale
interl.| si quidem est animale est et spirituale. Quod animale probat per Genesim factus est primus homo cor anima, spirituale novissimus||
marg.| SI  EST  CORPUS  ANIMALE. Vere surget corpus spirituale, quia si modo est animale est, id est constat esse quandoque spirituale. Sicut enim animales sumus, quia pater noster {t. 4 : Erfurt, f. 1088ra ; facsim., p. 335a} [Rusch, f. 1088ra ] carnalis factus est in animam viventem. Sic erimus in resurrectione spirituales, quia pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in Spiritum vivificantem. Quod sic exponit :   Sicut scriptum est , in Genesi. Nos esse animales ab animali patre procreatos. In animam viventem, id est potentem vivere tantum per sustentamenta. Non vivificantem Christus in Spiritum vivificantem, id est qui ita corpus vivificaret ut ultra non egeret aliqua sustentatione, nec esset solubile vel sicut corpus animale quasi a relativis. Cum dicitur corpus frustra additur animale, nisi sit aliud spirituale ad cuius discrepantiam dicatur animale.||
sic
interl.| vel sicut||
et scriptum est :
interl.| hic exponit quid sit animale corpus||
Numérotation du verset 1Cor. 15,45 
factus est {t. 4 : Erfurt, f. 1088ra ; facsim., p. 335a} [Rusch, f. 1088ra ] primus homo Adam in animam viventem,
interl.| id est vivere potentem, id est vitam dare corpori per sustentationem tamen ciborum corpus vivificantem||
marg.| HOMO  PRIMUS 29  . Totum genus humanum sunt duo homines primus et secundus. Ex illo nati ex hoc renati. Christus dicitur Adam quia de eadem materia. Novissimus, quia post eum non succedit homo alius qui sit caput vel actor humani corporis.||
novissimus Adam
interl.| hoc addit Apostolus||
in spiritum
interl.| hic quid spirituale||
vivificantem.
interl.| qui tollit corruptionem||
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 
Sed non prius quod spiritale est30 
interl.| in Christo hoc expertus unusquisque idem sibi expectet||
marg.| SED  NON  PRIUS. Dixit corpora nostra futura spiritualia. Sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale probat per similitudinem Christi. Quasi : factus est in Spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale sed quod est animale deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.||

30  est] om. Weber
sed quod animale est deinde quod spiritale est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,47 
Primus homo de terra terrenus,
marg.| PRIMUS  HOMO. Primus in animam viventem, quia de terra et ideo terrenus, id est animalis et passibilis ex natura. Secundus spiritualis quia de celo, id est quia divina natura fuit humane unita et ideo celestis, id est spiritualis in resurrectione. Et quia primus pater fuit terrenus tales sunt omnes.||
secundus homo de celo celestis.
marg.| CELESTIS. Non humano ritu, sed divino nutu conceptus et natus.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,48 
Qualis terrenus tales etiam31  terreni,
interl.| id est animales||

31  etiam] et Weber
et qualis celestis tales et celestes.
interl.| id est spirituales||
Numérotation du verset 1Cor. 15,49 
Igitur
interl.| ut possimus esse celestes||
sicut portavimus imaginem terreni,
interl.| sicut exemplo Ade terrena dileximus||
portemus
interl.| id est omnino subiiciamus nos ei||
interl.| post baptismum||
et imaginem celestis.
interl.| id est obedientiam, sed si non portaverimus non erimus celestes et hoc est : HOC AUTEM||
Numérotation du verset 1Cor. 15,50 
Hoc autem dico, fratres,
marg.| HOC  AUTEM  DICO. Iudei credebant futuram resurrectionem, sed more huius vite ut nuberent et generarent. Unde Sadduceis quidem non poterant respondere quod Apostolus removet.||
quoniam caro et sanguis
marg.| QUONIAM  CARO  ET  SANGUIS. Per carnem et sanguinem ‘ventrem’ et ‘libidinem’, id est opera carnis que ibi non erunt significat.||
regnum Dei possidere non possunt,
interl.| id est dediti vitiis que de carne et sanguine oriuntur||
neque
interl.| quia||
corruptio
interl.| que est effectus carnis et sanguinis||
marg.| NEQUE  CORRUPTIO.   Caro . Sed ne putares secundum substantiam carnis, hoc dici aperuit. Ideo dixi :   caro non possidebit   regnum Dei, quia corruptio mortalitatis que nomine carnis hec ostenditur. Et quasi diceret : quomodo caro erit et non erit caro ? Exponit : Ecce   mysterium vobis dico .||
incorruptelam
interl.| se immortalem||
possidebit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,51 
Ecce mysterium
interl.| quod multis est occultum||
marg.| ECCE  MYSTERIUM. Quia dixit resurrecturos in gloriam et post : caro et sanguis non possidebit regnum Dei, quomodo hoc distinguendum sit aperit.||
vobis dico,
interl.| hoc scilicet||
omnes quidem
interl.| tam boni quam mali||
resurgemus
interl.| quia etiam vivi reperit Christo veniente morientur||
marg.| OMNES  QUIDEM  RESURGEMUS. Vel, secundum Hieronymum, qui vivos repertos non morituros asserunt, ad Marcellam scribens : Omnes mortui resurgent, non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. AD MARCELLAM. Interrogaveras quod dicit Apostolus in adventu Domini salvatoris rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ut non perveniantur ab {t. 4 : Erfurt, f. 1088rb ; facsim., p. 335b} [Rusch, f. 1088rb ] his qui in Christo dormierunt. Visque nosse utrum sic occurrant in corporibus, ut non ante moriantur cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias, secundum Apocalypsim Iohannis, morituri esse dicantur, ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem. Hoc ex ipsius continentia loci sciri potest quod sancti qui in adventu Domini salvatoris in corpore fuerint deprehensi, in eisdem corporibus occurrant ei, ita tamen ut in gloriam et corruptum et mortale, gloria et in corruptione et immortalitate mutetur, ut qualia corpora surrectura sint in talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus :"Propter quod nolumus spoliari sed supervestiri ut absorbeatur mortale hoc a vita", ne scilicet corpus ab anima deseratur, sed anima in corpore habitante fiat inclitum quod ante inglorium fuit. De Enoch aut Elia quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros, non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus (ut nos estiamus) aut si carnalem interpretationem sequimur, iudaicis fabulis acquescendum sit, ut rursum edificetur Hierusalem et hostie offerantur in templo, et spirituali cultu imminuto carnales obtineant cerimonie.||

2Cor. 5, 4 : « Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita ».
sed non omnes immutabimur.
interl.| in immortalitatem||
Numérotation du verset 1Cor. 15,52 
In momento,
interl.| in brevissimo et minimo et angustissimo temporis spatio||
in ictu oculi,
interl.| ut mirabilior sit resurrectio||
marg.| IN  ICTU  OCULI. Quia in momento est mora. Addit :   in ictu oculi , id est quam cito icit oculus visa vel icitur palpebra, id est summa celeritate.||
marg.| IN  ICTU  OCULI. Id est quam cito oculi radius transit ad remota, et transvolat media, et si sit ibi prius et post tamen quasi similis totum fit.||
in novissima tuba,
interl.| et hoc per tubam, id est per vocem magnam et manifestam post quam non erit alia||
marg.| IN  NOVISSIMA  TUBA, id est in novissimo signo quod dabitur ut ista impleantur. Hec tuba est clamor, unde dicitur : « Media nocte clamor factus est ecce sponsus venit ». Tube nomine aliquod evidens et preclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur. Et in evangelio :"Vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent" etc.||

Mt. 25, 6.
Cf. Io. 5, 28 : « Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei».
canet enim tuba32 
interl.| an erit sonus||

32  tuba] om. Weber
et mortui
interl.| peccatores vel omnes||
resurgent incorrupti
interl.| sine diminutione membrorum||
et nos mutabimur33 
interl.| boni in gloriam immortalitatis et impassibilitatis||
marg.| IMMUTABIMUR 34  . Exponit quomodo hoc fiat vel qualis sit immutatio. Oportet enim corruptibile. Secundum hoc dicitur caro non possidere regnum Dei, quia non erit ibi corruptio et mortalitas, id est non secundum has qualitates sed eadem substantia. Dicendo enim hoc in eandem quasi digitum tendit, ut eadem caro que videtur resurrectura monstretur :   Oportet enim induere incorruptionem . Et hoc non ad tempus tantum quod ibi ostendit :   Et mortale hoc induere immortalitatem. ||

33  mutabimur] inmutabimur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,53 
interl.| immutabimur quia oportet pro eo quod bene servivimus vel quia promissum||
hoc induere
interl.| ut ornamentum||
incorruptionem35 
interl.| ut ultra non esuriat vel aliquatenus ledatur||

35  incorruptionem] incorruptelam Weber
et mortale
interl.| id est hoc corpus quod ostenditur||
hoc induere immortalitatem.
interl.| ut ultra non moriatur vel dissolvatur||
Numérotation du verset 1Cor. 15,54 
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et36  mortale hoc induerit immortalitatem,
interl.| vere induet immortalitatem quia tunc fiet id est implebitur et numquam aliter impleretur||

36  corruptibile... incorruptionem et] om. Weber
tunc fiet sermo
interl.| ne quis putet dictum de morte interiori quod iam factum est||
qui scriptus est :
interl.| in Isaia. Vel Osee ita : « Ero mors tua, o mors ».||

Is. 25, 8.
Os 13, 14.
absorta est
interl.| eternaliter||
marg.| Absorpta est , id est destructa   in victoria Christi. Vel in hoc quod modum vincendi excessit Christum invadendo. Vel in hoc quod servi Dei vincunt concupiscentia carnis.||
mors
interl.| dissolutio vel diabolus iam ex parte absorptus in futuro penitius absorbebitur||
in victoria.
interl.| in resurrectione Christi||
Numérotation du verset 1Cor. 15,55 
Ubi est mors victoria tua ?
interl.| potentia que omnes dissolvebas temporaliter||
marg.| UBI  EST  MORS  VICTORIA  TUA ? Verba prophete, vel Apostoli letantis et morti insultantis in persona resurgentium ut certior sit resurrectio.||
marg.| Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus, vel mors est delecatio peccati que ex actu peccandi fit.||
Ubi est mors stimulus tuus ?
interl.| peccatum originale unde mors exit, ut ipse exponit non quod mors fecit. Peccato enim morimur non morte peccamus.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,56 
Stimulus autem mortis peccatum est,
interl.| quod pungit||
virtus vero peccati lex.
interl.| augmentum ne quis quemquam dicat a lege iuvari sed a Deo tantum||
marg.| VIRTUS  AUTEM  PECCATI  LEX. Quia lex prohibendo, auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus caritatem.||
Numérotation du verset 1Cor. 15,57 
Deo autem gratias
interl.| ago||
qui dedit nobis victoriam
interl.| peccati et mortis||
per Dominum nostrum Iesum Christum.
interl.| non per legem||
Numérotation du verset 1Cor. 15,58 
Itaque, fratres mei dilectissimi37  ,
interl.| quia per Christum vincimus||

37  dilectissimi] dilecti Weber
stabiles estote
interl.| in fide resurrectionis||
et immobiles,
interl.| ut a pseudo moveri non possitis||
abundantes in opere Domini semper
interl.| spe resurrectionis||
scientes
interl.| id est spem habentes||
quod labor vester non est inanis
interl.| sine remuneratione||
in Domino.
interl.| in sermone Domini||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_15)