initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 
Et ego
interl.| sicut alii non sapientes electi sunt ad apostolatum, ita etiam ego qui eram sapiens fui quasi non essem sapiens||
cum venissem ad vos,
interl.| o||
fratres, veni non in sublimitate
interl.| vel <sub>tili<tatem>||

in sublimitate] per sublimitatem Weber
sermonis
interl.| secundum logicam ut logicis rationibus uterer||
aut
interl.| in sublimitate||
sapientie
interl.| que in pseudo laudatis contra Deum||
interl.| secundum physicam||
annuntians vobis testimonium Christi.
interl.| que de Christo testati sunt prophete||
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 
Non enim iudicavi me scire aliquid
interl.| non per illam sublimitatem quia nec per eam qua de Deo et hoc ex iudicio feci||
marg.| NON  ENIM  IUDICAVI etc. Qui minus capaci altiora loquitur non utilitatem, sed sui ostentationem facit.||

me scire] inv . Weber
inter vos,
interl.| minus capaces||
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
interl.| quod rector et salvator et hoc per crucifixionem||
marg.| NISI  CHRISTUM  IESUM . Christum predicat non solum qui fidem astruit, sed qui mores quibus in eo vivitur instruit. In crucifixo discitur, quod vetus homo crucifixus est, ut non serviatur peccato. Non ergo ita accipiendum est quod hic dicit Apostolus tamquam ea tantum dixerit, que sunt credenda de Christo, sed etiam que observanda, aut in vita, aut in moribus, ei qui accedit ad compagem corporis Christi.||
Christum Iesum] sic Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 
Et ego
interl.| quasi humilis fuit predicatio mea apud vos humilis et persona||
in infirmitate,
interl.| id est in tribulatione||
et timore,
interl.| anxio animo||
et tremore multo
interl.| corporis||
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 
et sermo meus
interl.| qui privatim fiebat||
et predicatio mea
interl.| que in communi fiebat||
non in persuasibilibus humane sapientie verbis,
interl.| etsi persuasibilia non per humanam sapientiam ut pseudo||

humane] om. Weber
interl.| id est ostendi me habere Spiritum sanctum et virtutem in miraculis||
interl.| ideo ita feci||
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
interl.| ut non attribuatur homini sed Deo||
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 
Sapientiam autem loquimur
interl.| inter vos incapaces locuti sumus simpliciter||
interl.| de secretis fidei||
inter perfectos,
marg.| PERFECTOS. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores iam capaces.||
sapientiam
interl.| quam||
vero non huius seculi,
interl.| que humanis nititur rationibus||
neque principum huius seculi
interl.| malignorum spirituum vel philosophorum||
qui destruuntur,
interl.| quorum sapientia destruitur||
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 
sed loquimur Dei sapientiam
interl.| de redemptione hominum||
interl.| id est Christum||
in mysterio
marg.| IN  MYSTERIO. Exponendo mysteria veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel vel Abrae.||
que
interl.| sapientia||
abscondita est,
interl.| ut nesciant pseudo||
marg.| QUE  ABSCONDITA. Quia non in verbis sed in virtute, non humana ratione comprehensibilis sed spiritus efficacia credibilis.||
quam
interl.| sapientiam||
predestinavit
interl.| preparavit||
Deus ante secula
interl.| antequam mundus esset||
in gloriam nostram,
interl.| qui eam predicamus vel ut omnes eternam consequamur||
interl.| apostolorum||
interl.| bene dico abscondita||
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 
quam nemo principum huius seculi
interl.| demonum vel philosophorum vel doctorum in lege||
marg.| QUAM  NEMO  PRINCIPUM  HUIUS  SECULI. Quod legitur quod diabolus Christum recognoscebat et timebat cum dicebat Christo : « Quid venisti nos torquere ante tempus ? ». Sciendum est quod non ideo dicebat, ut esse Deum intelligeret, sed dubius erat taliter extorquere veritatem utrum vere esset Deus volebat. Vel hoc magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Non enim aliter scierunt demones quam {t. 4 : Erfurt, f. 1075rb ; facsim., p. 309b} [Rusch, f. 1075rb ] scierunt principes. Scierunt enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat et ab eterno. Neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis.||

Mt. 9, 29.
cognovit. Si enim
interl.| quod inde apparet||
cognovissent
interl.| sapientiam de redemptione humani generis per Christi mortem implendam||
marg.| SI  COGNOVISSENT. Vel minores illum esse messiam in lege promissum. Vel maiores Deum esse vel Dei Filium :  NUMQUAM  DOMINUM  GLORIE  CRUCIFIXISSENT.||
numquam Dominum glorie crucifixissent.
interl.| Non suggereret diabolus illum crucifigi per quem ius pederet, nec homines facerent si Deum esse scirent.||
marg.| NUMQUAM  DOMINUM  GLORIE  CRUCIFIXISSENT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex forma servi crucifixus est et tamen Deus glorie crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio que Deum hominem faceret et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid, dicatur prudens et diligens lector intelligat. Nam ecce dicimus, quia secundum id quod Deus est suos glorificat, secundum hoc scilicet quod Dominus glorie est et tamen Dominus glorie crucifixus est, quia recte dicitur crucifixus Deus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Una enim persona est Christus Deus et homo ideo dicitur : « Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit ». Si ergo attendas distinctionem substantiarum, id est naturarum, Filius Dei descendit et filius hominis crucifixus est, propter hanc autem unitatem persone non solum filium hominis descendisse de celo, sed etiam dixit esse in celo cum loqueretur in terra. Absit autem ut sic Christus senserit mortem, ut quantum in se est vita vitam perdidit. Si enim hoc ita esset, vite fons vitam amisisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus quem sponte susceperat, non nature sue perdidit potentiam per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sic passus non pereunt potentia. 'Nemo aufert animam eius ab eo quia potestatem habet ponendi et potestatem sumendi eam'. Uno igitur eodemque tempore erat vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem ergo Dei Filius et in anima non pertulit, et in maiestate non sensit. Sed tamen participatione infirmitatis rex glorie crucifixus est.||

Io. 3, 13.
Cf. Io. 10, 18 : « Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 
Sed
interl.| sed non cognoverunt||
sicut scriptum est :
interl.| in Isaia ||
interl.| hoc est scriptum scilicet||
marg.| SICUT  SCRIPTUM  EST. In Isaia ita : « Osculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti diligentibus te ».||

Is. 64, 4.
Is. 64, 4.
quod oculus
interl.| quia non est color||
non vidit,
interl.| id est visu corporeo vel auditu non potest cognosci||
nec auris audivit,
interl.| quia non est sonus||
nec in cor
interl.| quia non est aliquid terrenum||
hominis
interl.| non cognoscitur ratione eius qui carnalis est non spiritualis||
marg.| NEC  IN  COR  HOMINIS. Infra cor hominis est quod in cor ascendit. Super cor est eternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed Spiritus qui novit.||
ascendit,
marg.| ASCENDIT. Res dicitur in corde ascendere, quia bene intellecta placet.||
que
interl.| ea||
preparavit Deus his qui diligunt illum.
interl.| sapientia Dei et Christus qui diligentibus Deum in premium est preparatus||
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 
Nobis autem
interl.| illi non noverunt sed nobis spiritibus non hominibus, id est spiritualibus non carnalibus quod pseudo non sunt||
revelavit Deus per Spiritum suum.
interl.| per Spiritum enim intelligimus Deum preparatum bonis in premium||
Spiritus enim
interl.| bene per eum quia||
omnia scrutatur,
interl.| scrutari facit||
marg.| SCRUTATUR etc. Scrutari dicitur Spiritus Dei omnia, non ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit, quod enim dono ipsius tu facis ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.||
etiam profunda Dei.
interl.| ut de essentia Dei||
interl.| Spiritus Dei et non alius quia||
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
Quis {t. 4 : Erfurt, f. 1075va ; facsim., p. 310a} [Rusch, f. 1075va ] enim scit hominum que sunt hominis
interl.| voluntates et secreta||
interl.| alicuius||

sunt] sint Weber
nisi spiritus
interl.| animus||
hominis
interl.| ipsius et non alterius||
qui in ipso est ? Itaque et que Dei sunt,
interl.| occulta et secreta||

itaque] ita Weber
nemo cognovit
interl.| qui adhuc homo sit, id est carnalis||
nisi Spiritus Dei.
interl.| id est Spiritus sanctus et illi quos cognoscere facit||
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 
Nos autem
interl.| Spiritus Dei novit et nos eum accepimus||
non spiritum huius mundi accepimus,
interl.| id est quo docemur de sapientia mundi sed qua de Deo est||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1075va ; facsim., p. 310a} [Rusch, f. 1075va ] NOS  AUTEM  NON  ACCEPIMUS  SPIRITUM  HUIUS  MUNDI. Non spiritum pythonicum qui solet coniecturis que mundi sunt divinare, qui per Sibillam locutus est, qui per verisimilia sepe fallitur et fallit.||
marg.| NOS  AUTEM  NON  ACCEPIMUS  SPIRITUM  HUIUS  MUNDI. Spiritus Dei est Spiritus caritatis, spiritus huius mundi spiritus elationis. Nec moveat quod Spiritus sanctus tantum hic nominatur, et solus scire dicitur. Ab hac enim scientia non excluditur Pater et Filius, sicut ab eo et Christus dicitur solus et verus Deus, non excluditur Spiritus sanctus cum dicitur : « Hec est via eterna ut cognoscant te verum et solum Deum et quem misisti Iesum Christum ».||

Io. 17, 3.

huius] om. Weber
sed Spiritum qui ex Deo est,
marg.| SED  SPIRITUM  QUI  EX  DEO  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, nec non et noster. Quod enim datum est etiam ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Fliii qui dederunt, sed etiam noster est qui accipimus, et non est iste spiritus noster in quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accipimus. Sed aliud est quod accipimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur ipsa anima vel ipsius anime potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem ut intelligeremus.||
ut sciamus
interl.| inde probatur quia scimus||
interl.| quasi : ad hoc accepimus eum||
interl.| per eum||
marg.| UT  SCIAMUS. Multi habent dona Dei et nesciendo a quo habeant impia vanitate iactantur. Nemo donis Dei beatus qui danti est ingratus, unde in evangelio : « Qui habet dabitur ei ». Plene habere est scire unde habeas. Qui ergo non habet, id est qui nescit unde habeat et quod habet auferetur ab eo.||

Mt. 25, 21.
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 
que
interl.| quasi : scimus que a Deo donata sunt nobis||
et loquimur
interl.| non tantum scimus sed et||
interl.| illi pseudo alia loquuntur||
non in doctis
interl.| ratione vel ornatu||
humane sapientie verbis,
marg.| NON  HUMANE  SAPIENTIE  VERBIS. Hieronymus HIERONYMUS. Malebat enim illa sola puritate veritatis ostendere, quam eloquii tinctione fuscare.||
sed in doctrina Spiritus,
interl.| quia Spiritus interius docet auditores||
spiritalibus
marg.| SPIRITUALIBUS. Quod vos Corinthii non estis, et ideo culpa vestra est non nostra quod maiora non diximus.||
spiritalia comparantes.
interl.| ita moderantes ut quibusdam altiora quibusdam humilia||
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
Animalis autem homo
interl.| nos scimus qua donata sunt nobis sed||
interl.| ut pseudo||
marg.| ANIMALIS  HOMO. Dicitur vita qui fertur dissoluta lascivia anime sue, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet eo quod ipse Deo regendum se non subiicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo iuxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam iudicat.||
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
interl.| ut partum virginis et resurrectionem||
stultitia est enim illi
interl.| secundum humanum sensum||
et
interl.| ideo||
non potest intelligere,
interl.| spiritualia||
interl.| et vere non potest||
quia spiritaliter examinatur.
marg.| QUIA  SPIRITUALITER  EXAMINATUR. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium tantum spiritualiter, id est a spirituali. Vel animalis non intelligit spiritualia quia spiritualiter, id est per spiritualia tantum probatur quod animalis est, quia audita improbat et non ob aliud ei proponuntur nisi ut examinetur.||
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 
Spiritalis autem homo
interl.| animalis non potest||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1075vb ; facsim., p. 310b} [Rusch, f. 1075vb ] SPIRITUALIS  AUTEM  HOMO. Est vel vita vel scientia. Spiritualis est vita qui Spiritum Domini habens rectorem animam regit. Scientia vero spiritualis est qui etsi ex parte et 'per speculum videt', tamen de Deo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed Spiritui Dei subiectus certissime ac fideliter iudicat.||

Cf. 1Cor. 13, 12 : « Videmus nunc per speculum in aegnigmate : tuc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».

homo] om. Weber
iudicat omnia
interl.| certa fide occultorum non patenti cognitione||
interl.| intelligit et discernit||
marg.| OMNIA. Non quidem que continet divina scientia, sed que ad iustitiam et vitam sufficiunt, id est omnia iudicanda.||
et ipse a nemine iudicatur.
interl.| a nullo homine animali||
marg.| IUDICATUR. Id est intelligitur utrum bene an male intelligat vel reprehenditur. Et hoc probat quia :  QUIS  COGNOVIT  SENSUM  DOMINI. Et eum nos habemus, et ideo non possunt nos illi vestri iudicare ut solent.||
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 
Quis enim
interl.| animalis||
cognovit sensum Domini
interl.| qui hec fecit per quem sapienta mundi stulta est||
aut quis
interl.| quasi : nullus||
instruxit eum ?
interl.| ut dicat quid hoc sic fecisti||

aut...eum] qui instruat eum ? Weber
Nos autem sensum Christi habemus.
interl.| quasi nemo carnalium cognovit sensum Domini||
marg.| NOS. Qui iam ultra homines sumus unus Spiritus cum Deo.  HABEMUS  SENSUM  CHRISTI, Fide certa tenentes ea que sunt Christi.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_2)