initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<61. *Epistola prima Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 
De his autem
interl.| de his quesistis et docui, sed de istis non fuit opus querere quia scitis ut ego
interl.| de idolothitis
que idolis sacrificantur scimus,
interl.| posse comedi
marg.| DE HIS  AUTEM  QUE. Quasi : scitis eque mecum quod licet ea comedere, quia omnes scientiam habemus, de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant.
quia omnes scientiam habemus.
interl.| de creatore et creaturis
Scientia inflat,
interl.| sed non valet hec scientia, quia facit vos superbire contra ignaros, sed caritas edificat infirmos qua quod eis obesse potest dimittit, et ideo eam habete non inflantem scientiam
interl.| si sola est
caritas vero
interl.| que non inflatur
edificat.
marg.| SCIENTIA  INFLAT  CARITAS  VERO  EDIFICAT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per se inutilis est scientia, cum caritate utilis. Per se inflat in superbiam, ut demones qui greco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientie datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram quam naturas rerum, quam scientiam qui apponit apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patrie.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Humilium virtus est de scientia non gloriari.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ubi est scientia, caritas est necessaria, ne infletur.

Cf. 2Cor. 12, 7.
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 
Si quis se existimat scire aliquid,
interl.| sed nec perfecta scientia est, quia etsi scit aliquid quod licet eis uti non novit quod ea scientia, sic deberet uti ne noceat alii
nondum cognovit quemadmodum
interl.| vel 'quomodo'
oporteat eum scire.
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 
Si quis autem diligit Deum,
interl.| hic non perfecte scit sed qui diligit fratrem vere scit Deo approbante
marg.| SI QUIS  AUTEM  DILIGIT  DEUM. Hic diligit Deum qui caritatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.
hic cognitus est
interl.| approbatus
ab eo.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 
De escis autem que idolis immolantur,
interl.| his predictis modis non valet scientia, sed tamen in hoc vera est
marg.| DE ESCIS  AUTEM. Vituperata scientia eorum, tandem aperit que est ea vera.
scimus quia nihil est idolum in mundo,
interl.| quod licet comedi quod non ab idolo contaminata
marg.| IDOLUM  NIHIL  EST IN  MUNDO . Ambrosius Mediolanensis AMB<ROSIUS>. Id est inter creaturas mundi. Materiam {t. 4 : Erfurt, f. 1080rb ; facsim., p. 319b} [Rusch, f. 1080rb ] enim Deus formavit sed stultitia hominum formam dedit. Quecumque facta sunt naturaliter, quecumque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant.
marg.| Vel illud quod putabant esse idolum, nihil est. Estimabant enim idolum esse personam subsistentem ex simulacro et spiritu presidente. Vel idolum nihil est in mundo, id est nullius rei que sit in mundo similitudinem habens. Idolum enim hic appellat speciem quam non vidit oculus, sed animus sibi fingit. Ideo distincte in lege dictum est : 'Non facies idolum neque omnem similitudinem rei'. Similitudo vero est cum aliquid ex his que sunt in celo et in terra vel in aquis format.

Cf. Ex. 20, 3-4 : «Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem que est in celo desuper, et que in terra deorsum, nec eorum que sunt in aquis sub terra ».
et quod nullus Deus
interl.| ne putetur deus esse in idolo
nisi unus.
interl.| unus tantum
marg.| NISI  UNUS. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unus enim tantum Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est ipsa Trinitas unde Deus est. Nullaque fit partium in deitatis unitate divisio. Non enim Deus Pater pars est Dei. Tres enim persone sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres - quia unius substantie sunt - unum sunt et summe unum sunt, quia ibi nulla naturarum nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent et consensione non essent, non summe unum essent. Si vero in natura dispares essent unum non essent. Porro Christus una persona est gemine substantie, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus vel homo pars huius persone dici potest. Idem alioquin Filius Dei antequam sumeret formam servi non erat totus et crevit, cum homo divinitati eius accessit. Quod si in una persona pars non potest esse Deus, quanto magis pars Trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus. Huius ergo Trinitatis nec tertia pars est unus, nec maius aliquid omnes quam singuli.
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 
Nam etsi sunt qui dicantur dii
interl.| participatione deitatis
sive in celo,
interl.| sol et luna
interl.| iam recepti
sive in terra,
interl.| morantes
interl.| Apollo
interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non falso putatos dico, sed in veritate dii participatio deitatis ut sancti
et domini multi,
interl.| qui aliis presunt in terra apostoli in celo archangeli
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 
nobis tamen
interl.| qui credimus
unus
interl.| qui naturaliter et substantive est Deus unus cum Filio et Spiritu sancto
marg.| NOBIS  UNUS, Gentibus plures quos terret Deus noster, id est demones qui volentes videri dii sibi exigunt que vero Deo debentur aras, sacrificia et alia. Noster vero homines deos facit. In Scripturis non dicuntur angeli dii, ne putarentur colendi sed nomine officii angeli, ut ille colatur cuius sunt nuntii : « Deus deorum », « rex magnus super omnes deos », hoc non nisi de sanctis.

Dt. 10, 17 ; Ps. 49, 1 ; Ps. 43, 8 ; Dn. 2, 47.
Ps. 94, 3 : « Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ».
Deus Pater,
interl.| qui et nos in se credentes facit deos secundum illud : « Dedit eis potestatem fillios Dei fieri his qui credunt in nomine eius »
marg.| DEUS. Tribus modis dicitur : substantive dicitur ‘Deus’ Trinitas, adoptive sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt, nuncupative demones et idola.

Io. 1, 12.
ex quo omnia,
interl.| credimus esse Patre quia
et nos in illum,
interl.| in gratia illius foveri
et unus Dominus Iesus Christus,
interl.| cum Patre in substantia, id est nobis unus est Deus Pater et Christus
marg.| ET UNUS  DOMINUS  IESUS  CHRISTUS. De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.
per quem omnia
interl.| creata
marg.| EX QUO  OMNIA  PER  QUEM  OMNIA. Omnia a Patre sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium alia per Patrem sed eadem, alioquin iam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem et omnia per Filium, ergo eadem per Patrem que et per Filium facta sunt, equalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque.
et nos per ipsum.
interl.| quia per ipsum informati sumus in cognitione Dei per quem sumus creati
interl.| in Deo
interl.| Christum
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 
Sed
interl.| nos hoc scimus
non in omnibus est scientia.
interl.| unius Dei
Quidam autem
interl.| non in omnibus
cum scientia usque nunc idoli,
interl.| quia putant idolum aliquid divinum esse etiam nunc sicut ante conversionem

cum scientia] conscientia Weber
quasi idolothitum
interl.| id est cum reverentia idoli quasi aliqua illic esset divinitas
manducant,
interl.| de sacrificatis
et conscientia ipsorum
interl.| non cibus polluit
cum sit infirma polluitur.
marg.| POLLUITUR. Per illos qui habent scientiam unius Dei, sed non cum caritate per quos in hunc errorem infirmi inducebantur quorum non cibus polluitur sed conscientia.
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 
Esca autem
interl.| esca sumpta vel non sumpta
nos non commendat Deo,
interl.| illis nocet vestra comestio vobis autem non prodest sed fides esce prodest vobis
neque enim si non manducaverimus
interl.| sed ex fide eius tantum

enim] om. Weber
deficiemus,
interl.| minus habebimus bonum
neque si manducaverimus abundabimus.
interl.| in bono virtutum vel beatitudinis sed ex fide eius tantum
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 
Videte autem
interl.| quantum ad nos nihil est esca ipsa sed videte
ne forte hec licentia vestra
interl.| quia potest esse et non esse
offendiculum fiat infirmis.
interl.| in fide
interl.| qui nesciunt adhuc idolum nihil esse

infirmis] infirmibus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 
Si quis enim
interl.| et potest esse offendiculum infirmis

quis enim] inv. Weber
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem,
interl.| in presentia idoli
nonne conscientia eius cum sit infirma
interl.| per se
edificabitur
interl.| per te
ad manducandum
interl.| carnes sacrificiorum
interl.| sicut
idolothita ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 
Et
interl.| ita
peribit infirmus in tua scientia, frater,
interl.| quia te sapientem vidit comedere putans sub idoli veneratione
interl.| et ita graviter peccas
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 
Sic autem peccantes in fratres
interl.| in fratres ita peccatis
et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
interl.| cuius membra sunt
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1080va ; facsim., p. 320a} [Rusch, f. 1080va ] IN CHRISTO. In Christum peccare est Christum negare. IN  CHRISTO, in his que sunt Christi. IN  CHRISTO, cuius regnum diminuistis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum,
interl.| et quia in Christo peccatis abstinete sicut ego etiam ab omni carne
non manducabo carnem
interl.| non solum immolatam
in eternum,
interl.| sicut constat quod non post mortem, sic certus sum quod non in vita manducabo
interl.| id est nec hic nec in futuro
interl.| non quod mala sit esca sed
ne fratrem meum scandalizem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Cor. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber61.xml&chapitre=61_8)