initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Cor. 11,1 
Utinam
interl.| autem||
sustineretis
interl.| sine indignatione||
marg.| UTINAM  SUSTINERETIS. Quasi : glorior de regimine quod videtur insipientia sed  UTINAM  SUSTINERETIS etc. Vel insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam non ipse curat sed prodest Corinthiis.||
modicum
interl.| quia plus possum gloriari||
quid insipientie mee
interl.| gloriationis que videtur insipientia||
marg.| INSIPIENTIE  MEE. Quia dictum est : non te laudent labia tua sed proximi tui.||
sed et supportate me.
interl.| opto sustineatis sed et precipio||
marg.| SUPPORTATE. Quasi etsi gravis, vos tamen patientier ferte.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,2 
Emulor enim
interl.| ut subiecti prelatum||
interl.| diligo||
marg.| EMULOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Emulatio est propter alienum statum motus mentis vel in bonum vel in malum, hic amoris est non livoris, quia diligit eos emulatione Dei, id est quam Deus Spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea que dicet amore eorum se dicturum, non ut ad laudem eius proficiant sed ad horum profectum.||
vos Dei emulatione.
interl.| ad honorem Dei non meum, non zelo sponsam Dei mihi sed Deo||
interl.| vere diligo vos quia sum amicus sponsi||
Despondi enim vos
interl.| annulo fidei||
uni viro,
interl.| non multis||
interl.| legitimo Christo vero sponso||
virginem castam
interl.| non adultero||
marg.| VOS  VIRGINEM. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitatem mentis etsi non corporis servare. Virginitas carnis corpus est intactum que virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta que est omnium fidelium. Unde in Apocalypsi : « Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt » etc. In mulieribus errorem significavit, quia error per mulierem cepit.||
interl.| Omnes una virgo propter unitatem integre fidei solide, spei et caritatis ; virgo : quia ab opere malo incontaminati ; casta, quia nec habent estum male voluntatis.||

Apc. 14, 4.
exhibere Christo.
interl.| id est ad hoc ut exhibeam in die iudicii||
Numérotation du verset 2Cor. 11,3 
Timeo autem
interl.| et ideo zelo vos vera de me dicens||
ne sicut serpens
interl.| diabolus per serpentem||
marg.| TIMEO  AUTEM  NE  SICUT  SERPENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Isti Corinthii sunt similes Eve pseudo serpenti, lux fidei paradiso. Quorum ergo fides corrumpitur a paradiso eiiciuntur, quia preponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium edificant in hominibus ab eis pellunt veritatem, et immittunt diabolum et ita excludunt Christum. Si quid enim dixeris contra fidem intrat putredo ex veneno serpentis, et nascuntur vermes mendatiorum et nihil integrum remanet. Ideoque sicut patribus nostris adversus leonem {t. 4 : Erfurt, f. 1096ra ; facsim., p. 351a} [Rusch, f. 1096ra ] opus erat patientia, ita nobis adversus draconem vigilantia. Tunc enim cogebat nunc docet, tunc ingerebat violentias nunc insidias. Videbatur tunc fremens nunc lubricus et oberrans difficile videtur. Ideo timet Apostolus, ne sicut per sepentem seducta est Eva, ita per hereticos corrumpatur Ecclesia in virginitate fidei quam gestat in corde. Modo ergo anima virginitatem tuam serva, postea fecundanda in amplexu sponsi tui. Sepite ergo aures vestras spinis. Adhuc enim musitat serpens, et non tacet. Quod gestum est etiam in illo paradiso hoc geritur in Ecclesia. Sufficiat quod cum illic lapsi sumus vel experti corrigamus.||
Evam seduxit
interl.| a paradiso eiiciens||
astutia sua,
interl.| promittendo falsa||
ita corrumpantur
interl.| per similes deceptiones||
sensus
interl.| intellectus||
vestri et excidant a simplicitate
interl.| a paradiso simplicis fidei que nihil alienum recipit||

Iesu] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,4 
Nam si is qui venit
interl.| sed non debetis eos pati, quia non aliud quam ego et idem deterius cur ergo nos inferiores illis estimatis||
marg.| SI  IS  QUI  VENIT. Non missus vel vendit, quia pro questu temporali facit.||
alium Christum
interl.| excellentiorem quam ego quod esse non potest||
predicat quem non predicavimus, aut alium spiritum
interl.| meliorem quod non est sed potius per nos||
accipitis quem non accepistis,
interl.| per nos||
aut
interl.| si||
aliud evangelium
interl.| aliam de redemptionem vel predicationem quod esse non potest||
quod non recepistis
interl.| per nos||
recte pateremini.
interl.| quasi : si aliud maius predicarent recte pateremini sed quia hoc non est non recte eos patimini. Ego enim non minus in his feci quam magni apostoli, et ita constat quia non minus illis pseudo||
marg.| RECTE  PATEREMINI. Si aliquid maius vobis fit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent quod non utique maius esse, sed contrarium.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,5 
Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
interl.| me dico tunc remotum||
marg.| EXISTIMO. Supra de pseudo   apostolis nunc de veris quibus Paulus inferior videtur quia non fuerat cum Iesu.||
marg.| EXISTIMO etc.  APOSTOLIS  MAGNIS . Magni apostoli videntur apud istos, Petrus et alii qui cum Domino fuerunt. Vel pro pseudo apostolis hoc dicit, quibus se non minus eis fecisse ostendit. Ecclesia enim Corinthiorum variis erroribus fluctuabat. Alii favebant apostolis qui cum Domino fuerunt in carne. Alii pseudo apostolis a quibus compositis verbis eadem audiebant que ab Apostolo. Contra quos loquitur hic. Quasi non alia predicant vobis quam ego. Et quia posset dici quod etsi eadem, melius tamen Paulo removet :   Existimo enim etc.||
Nam
interl.| non minus||

Nam] om. Weber
Numérotation du verset 2Cor. 11,6 
etsi imperitus sermone
interl.| quia non orno verba vel quia impedite lingue quantum ad ornatum pseudo||
marg.| IMPERITUS. Hoc non ad apostolos, quia non erant eloquentes sed ad pseudo qui componebant verba.   imperitus Sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei que pertinet ad salutem.||
sed non scientia
interl.| scio quidquid magni||
in omnibus
marg.| IN  OMNIBUS. Vos autem eorum mihi testes esse potestis. Et ideo peius est quod hoc scientes me illis postponitis.||
autem manifestatus sum vobis.
interl.| quasi experti estis omnia que in me fiunt||
Numérotation du verset 2Cor. 11,7 
Aut numquid peccatum feci
interl.| non minus etsi minus numquid in hoc peccavi||
meipsum humilians
interl.| operando manibus meis||
ut
interl.| ita||
vos exaltemini ?
interl.| a morte ad vitam||
interl.| remotis pseudo||
Quoniam
interl.| quia non putatis vos emisse licentiam peccandi||
gratis
interl.| sine sumptu||
evangelium Dei evangelizavi
interl.| vel : predicavi||
marg.| QUONIAM  GRATIS  EVANGELIUM. Minus non feci sed plus, quia gratis. Unde mihi {t. 4 : Erfurt, f. 1096rb ; facsim., p. 351b} [Rusch, f. 1096rb ] irascimini et alios mihi preponitis, cum hoc non sit peccati sed glorie.||
vobis ?
Numérotation du verset 2Cor. 11,8 
Alias Ecclesias
interl.| unde ergo vivebas||
expoliavi,
interl.| quia non parva in vobis expendi||
accipiens
interl.| ab aliis||
stipendium ad ministerium vestrum.
interl.| ut vobis possem predicare||
Numérotation du verset 2Cor. 11,9 
Et cum essem apud vos
interl.| et non saltem ab aliquo vestro||
et egerem
interl.| etiam cum egerem||
nulli onerosus fui,
interl.| accipiendo||
nam
interl.| non onerosus etsi egerem||
quod mihi deerat
interl.| post spolia Ecclesiarum||
suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia
interl.| ab his bene correctis fuit accipiendum ne amitterent fructum, quia si non acciperet illis forte in scandalum fieret||
et in omnibus
interl.| et verbis et factis non solum in stipendiis||
sine onere me vobis servavi
interl.| quia non iactavi me de genere apud vos nec aliquid huiusmodi||
et servabo.
interl.| de cetero maxime abstinendo a stipendio||
Numérotation du verset 2Cor. 11,10 
Est veritas Christi in me,
interl.| verax Christus in me loquitur hoc scilicet QUONIAM HEC etc.||
quoniam hec gloriatio
interl.| quod gratis predico quod a licitis abstineo propter salutem vestram||

gloriatio] gloria Weber
non infringetur in me in regionibus
interl.| omnibus||
Achaie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,11 
Quare ?
interl.| quare putatis hoc fieri an pro odio quod dicunt pseudo ?||
interl.| quia diligo vos sed ideo facio ut amputem occasionem, id est quia diligo vos||
Numérotation du verset 2Cor. 11,12 
Quod autem facio
interl.| nunc||
et faciam,
interl.| semper||
ut amputem occasionem eorum
interl.| sumendi vestra||
marg.| UT  AMPUTEM  OCCASIONEM. Sciebat quod si non acciperent, non diu predicarent.||
qui volunt
interl.| habere||
occasionem,
interl.| per me||
interl.| sumendi vestra||
ut in quo gloriantur
interl.| vel in quo gloriantur , id est in non accipiendo sint sicut et nos, id est non meliores nobis cum vero non accipiunt nam eiusmodi||
marg.| UT  IN  QUO  GLORIANTUR. Gloriantur in accipiendo sed me non accipiente non accipient. Nam eiusmodi.||
inveniantur sicut et nos.
interl.| Ut inveniantur sicut nos, id est similes nobis in quo, id est in esse, similes nobis gloriantur.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,13 
Nam
interl.| erunt sicut et nos||
eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli
interl.| callide sub specie religionis decipientes||

sunt] om. Weber
transfigurantes se
interl.| exterius||
in apostolos
interl.| vel angelos||
Christi.
Numérotation du verset 2Cor. 11,14 
Et non mirum, ipse enim Satanas
interl.| caput eorum||
transfigurat se in angelum lucis.
interl.| Christum vel aliquando celestem angelum||
marg.| TRANSFIGURAT. Ad temptandum eos quos ita erudire opus est. Vel decipiendum prout iustum est. Ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos demones fictos amicos, eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos. Neque enim sancti et fideles unius veri Dei cultores ab eorum fallaciis, et multiformi temptatione securi sunt. In his diebus malignis, ubi ista sollicitudo non est inutilis ne cum   Satanas transfigurat se fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam cum sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera recta que sententia, qua quisque fidelem vitam gerit nullum est in religione periculum. Vel cum se fingens bonum, ea vel facit vel dicit que congruunt bonis angelis etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut mobidus. Cum vero per hec aliena ad sua ducere incipit, ne quis post eum eat opus est magna vigilantia, quod nemo potest absque Deo. Et ipsa huius difficultas ad hoc est utilis, ne sit spes sibi quisque aut homo alter alteri sed Deus tantum.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,15 
Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie
interl.| sint||
interl.| ministrorum Christi et Satane||
quorum finis erit secundum opera ipsorum.
marg.| Quorum finis , id est retributio data in fine vite erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt ita et ipsi peribunt, et sicut ministri iustitie eterna et ipsi erunt eterni.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,16 
Iterum dico
interl.| dixi supportate insipientem||
interl.| aperte||
ne quis me putet insipientem esse,
interl.| in gloria spiritualium quia pro bono facio||
interl.| si in illa insipiens, tunc magis in gloria carnis||

esse] om. Weber
alioquin velut insipientem accipite me
interl.| quasi non simpliciter||
interl.| quia nec in hoc vere insipiens quia pro bono nec ipse habet pro gloria||
ut et ego modicum quid glorier,
interl.| id est secundum carnem que gloriatio modica est||
Numérotation du verset 2Cor. 11,17 
quod loquor
interl.| ideo velut insipientem quia||
marg.| QUOD  LOQUOR. In hac substantia glorie, id et in gloria carnis quam putant substantia, id est ita amant ad si per eam credant se subsistere.||
non loquor
interl.| quantum ad verborum speciem||
secundum Deum,
interl.| ad quem non est de carne gloria quia apud Deum humilitas gloriosa est||

Deum] Dominum Weber
sed quasi in insipientia
marg.| SED  QUASI  IN  INSIPIENTIA. Quia hec ad carnis tumorem pertinere videntur ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit sed propter Deum. Ideo ait :   Quasi in insipientia .||
in hac substantia glorie.
Numérotation du verset 2Cor. 11,18 
Quoniam multi gloriantur
interl.| cur ergo facis ? Quia illi gloriantur et quia vos suffertis||
secundum carnem,
interl.| id est secundum illa que pertinent carni ut est nobilitas et huiusmodi||
et ego gloriabor.
interl.| secundum carnem||
Numérotation du verset 2Cor. 11,19 
Libenter enim suffertis
interl.| et non mirum si illi gloriantur||
interl.| voluntarii||
insipientes
interl.| in hac gloria||
interl.| quod non deberetis||
cum sitis
interl.| quasi in hoc probatur quod non sapientes quia||
interl.| id est esse debeatis||
ipsi sapientes.
interl.| sed non estis||
Numérotation du verset 2Cor. 11,20 
Sustinetis enim
interl.| hanc iniuriam||
si quis vos in servitutem redigit,
interl.| legis que ex timore||
interl.| ex libertate vestra que est in caritate||
si quis
interl.| de potestate presumens||
devorat,
interl.| consumit vestra immorderate||
si quis accipit,
interl.| decipit blande ut devoret||
interl.| iactat de nobilitate||
si quis in faciem
interl.| in presentia improperando genus et hoc est in faciem cedere||
vos cedit.
interl.| despicit||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1096va ; facsim., p. 352a} [Rusch, f. 1096va ] Cedit , id est decipit. In faciem ceditur in cuius os iniuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Iudei qui eo quod essent de genere Abrahe detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se preferebant nobilitatem carnis sibi vendicantes, quos Corinthii tolerabant et Apostolo preferebant.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,21 
Secundum ignobilitatem
interl.| quam vobis obiiciunt||
dico quasi nos infirmi fuerimus
interl.| ita hos sustinetis et nobis prefertis||
in hac parte
interl.| glorie||
interl.| non infirmi quia||

in...parte] om. Weber
in quo quis
interl.| illorum||
audet
interl.| gloriari||
interl.| quia temeritas est quod faciunt||
in insipientia
interl.| quia insipientia est in qua gloriantur||
dico audeo et ego :
interl.| ut in his||
Numérotation du verset 2Cor. 11,22 
Hebrei sunt
interl.| lingua et natione||
marg.| HEBREI  SUNT. Hebrei dicuntur ab Heber qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebrei qui non sunt Israelite, sicut proselyti, addit   : Israelite sunt et ego .||
et ego, Israelite
interl.| secundum ritus||
sunt et ego, semen Abrahe sunt
interl.| non proselyti||
et ego.
Numérotation du verset 2Cor. 11,23 
Ministri Christi sunt
interl.| per hoc decipiebant||
et ego ut10  minus sapiens
interl.| quam deberem quia non est hominis se laudare, “laudet te alienum os” ut dicit Salomon.||
marg.| MINUS  SAPIENS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse.   In laboribus plurimis : occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit ne in se videatur minor gratia.||

Cf. Prv. 27, 2 : « Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus et non labia tua ».

10  et ego ut] om. Weber
dico plus ego,
interl.| sum minister Christi ostensus in laboribus||
in laboribus plurimis,
interl.| quam etiam veri||
in carceribus
interl.| per partes labores ostendit subdens||
abundantius,
interl.| quam illi||
interl.| quia et illi aliquos ut viderentur apostoli||
in plagis
interl.| verberibus||
supra modum,
interl.| humane virtutis vel aliorum||
in mortibus
interl.| id est in periculis mortis||
frequenter.
interl.| fui||
Numérotation du verset 2Cor. 11,24 
A Iudeis
interl.| exponit plagas||
quinquies
interl.| quinque vitibus||
marg.| A IUDEIS  QUINQUIES. Iudeis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa, unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes.||
interl.| Lex iubebat quadragesimus ictus nisi pro misericordia.||
interl.| Ducentas percussiones acceperat, cum virga ubi pendebant decem corrigie. Una minus, in ultima vice una corrigia subtracta. Vel in unaquamque percussione una minus.||
quadragenas
interl.| percussiones||
una minus accepi.
interl.| ne immisericordes viderentur||
Numérotation du verset 2Cor. 11,25 
Ter virgis cesus sum,
interl.| hoc a gentibus passus||
semel lapidatus sum,
interl.| a Iudeis in civitate Lycaonia||
ter naufragium feci,
interl.| id est pertuli||
nocte et die in profundo maris fui,
interl.| in alto mari detentus tempestate vel ad litteram||
Numérotation du verset 2Cor. 11,26 
in itineribus
interl.| ostensus minister||
sepe periculis fluminum, periculis latronum,
marg.| PERICULIS  LATRONUM. Quos diabolus cum in civitate occidere non posset ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret quod latrones cuperent.||
periculis ex genere,
interl.| id est a Iudeis procuratis||
marg.| PERICULIS  EX  GENERE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia lege Iudeorum deserta ad evangelium se convertebat.||
periculis ex gentibus,
interl.| propter unius Dei predicationem||
periculis
interl.| vere probatus minister||
in civitate,
interl.| in commotionibus civium contra me||
periculis in solitudine,
interl.| vel a serpentibus, vel penuria ciborum||
periculis in mari,
interl.| que non ex mari sed in mari||
periculis in falsis fratribus,
interl.| ab hereticis||
marg.| FALSIS  FRATRIBUS. Ut qui dicunt eum legalia tenere, sed non facile aliis aperire unde alibi : 'Ego si adhuc circumcisionem predico' etc.||

Cf. Gal. 5, 11 : « Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc predico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis ».
Numérotation du verset 2Cor. 11,27 
in labore
interl.| vere probatus minister||
interl.| manuum||
et erumna,
interl.| morborum vel huiusmodi||
in vigiliis multis,
interl.| pro opere vel aliis||
in fame
marg.| IN  FAME. Ubi ergo promissio Dei ? Primum querite regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis. Sed novit medicus cui nos semel commisimus, hec adiutoria quando apponat quando subtrahat.||
et siti,
interl.| vere probatus||
in ieiuniis multis, in frigore et nuditate,
Numérotation du verset 2Cor. 11,28 
preter illa que extrinsecus sunt,
interl.| id est in corpore a persecutoribus patior et aliis modis||
quotidiana,
interl.| que nec una hora remittitur||
sollicitudo omnium Ecclesiarum.
interl.| que ex caritate provenit||
interl.| qua tanta est||
marg.| SOLLICITUDO  OMNIUM  ECCLESIARUM. Quanto maior caritas tanto maiores plage de peccatis alienis. Unde :"Qui apponit scientiam apponit dolorem".||

Cf. Qo. (Ecl.) 1, 18 : « Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem ».
Numérotation du verset 2Cor. 11,29 
Quis
interl.| de omnibus fidelibus||
infirmatur
interl.| probatio sollicitudinis per partes||
interl.| vel in fide vel in aliqua virtute||
et ego11  non infirmor ?
interl.| quasi : ita de illo ut de me doleo||

11  ego] om. Weber
Quis scandalizatur
interl.| aliqua molestia tribulationum||
et ego non uror ?
interl.| igne caritatis qua eis compatior||
marg.| NON  UROR. Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, immo ad purgationem.   UROR , iste affectus purgat quia de caritate venit. {t. 4 : Erfurt, f. 1096vb ; facsim., p. 352b} [Rusch, f. 1096vb ] Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium caritatem, id est ossium que ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales. Unde :"Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt".||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tribulatio enim tamquam emplastrum mordax urit te sed et sanat te.||

Ps. 101, 4 (Ps-R) ut ref. Rufinus, Augustinus, Cassiodorus, etc. ; Ps-G : « Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt ».
Numérotation du verset 2Cor. 11,30 
Si gloriari oportet
interl.| et cum hec sint||
que
interl.| de his||
infirmitatis mee
interl.| non de potentia vel genere ut illi pseudo faciunt||
sunt gloriabor.
interl.| interponit iusiurandum||
interl.| si videatur abiectio||
Numérotation du verset 2Cor. 11,31 
Deus
interl.| qui novit omnia||
et Pater Domini nostri12  Iesu Christi13 
interl.| cuius sum servus||

12  nostri] om. Weber 13  Christi] om. Weber
scit qui est benedictus
interl.| laudatus||
interl.| per nos fideles||
in secula quod non mentior.
interl.| in supradictis vel in hoc, scilicet quod||
interl.| item infirmitas||
marg.| SCIT  QUOD  NON  MENTIOR. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.||
Numérotation du verset 2Cor. 11,32 
Damasci prepositus
interl.| qui sub Aretha illi genti preerat||
gentis Arethe regis custodiebat
interl.| admonitione Iudeorum||
civitatem Damascenorum ut me comprehenderet,
interl.| ne amplius predicarem||
Numérotation du verset 2Cor. 11,33 
et per fenestram in sporta
interl.| ante non est necessarium suffragium Dei quam deficit humanum||
dimissus sum
interl.| a fratribus||
per murum et sic14  effugi manus eius.
interl.| non quod timeret pati qui dixit : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ».||
marg.| ET  SIC  EFFUGI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utilitati omnium se fugiendo servabat. Unde : « Si vos persequentur in una civitate fugite in aliam ».||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fugiat minister Christi, sicut ipse Christus in Egyptum fugit, fugiat et qui spiritualiter queritur, dum per alios firma est Ecclesie salus.||

sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Mt. 10, 23.

14  sic] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_11)