initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<62. *Epistola secunda Pauli ad Corinthios*>

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Cor. 13,1 
Ecce tertio hoc venio ad vos,
interl.| timeo ne tales inveniam vos et cavete, quia ecce certum sit hoc tertio apparatu non quod iam bis venisset||
in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
interl.| et tunc testibus probabitis si quid queretur et si culpam invenero non parcam sicut predixi bis cum presens et modo predico ut tunc bis predixi||
Numérotation du verset 2Cor. 13,2 
Predixi et predico ut presens bis
interl.| alias vobis||
et nunc
interl.| etiam||
absens his qui ante
interl.| epistolam||
peccaverunt, et ceteris omnibus
interl.| qui post peccaverunt||
quoniam si venero iterum non parcam.
interl.| Non parcam. Post tot correctiones si se non emendant non debet eis parci.||
Numérotation du verset 2Cor. 13,3 
An
interl.| poterisne ?||
experimentum queritis
interl.| vultis experiri si Christus potest, ut non dicam ego possum sed Christus in me qui in me loquitur||
marg.| AN  EXPERIMENTUM. Moris divine Scripture persone Dei tribuere, quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cuius munere loquebatur, id est Christo de quo subdit :   Qui in vobis.||
eius qui in me loquitur
interl.| et minas et omnia||
interl.| inter vos||

Christus] Christi Weber vobis] vos Weber
non infirmatur sed potens est in vobis.
marg.| QUI  IN  VOBIS  NON  INFIRMATUR. Non infirmus, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, ne dubitent se ab eo posse puniri.||
Numérotation du verset 2Cor. 13,4 
Nam
interl.| potens nam ||
etsi crucifixus est ex infirmitate,
interl.| humane nature||
sed vivit ex virtute Dei.
interl.| ex eo quod Deus||
Nam et nos infirmi sumus in illo,
marg.| NAM  ET  NOS  INFIRMI. Vivit etsi prius infirmus. Nam et nos, multo minores licet infirmi in {t. 4 : Erfurt, f. 1097vb ; facsim., p. 354b} [Rusch, f. 1097vb ] illo, id est licet ad imitationem eius multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis iudicandis. Vel vivemus in eo, id est in simili beatitudine cum eo et hoc in virtute Dei quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris.||
sed
interl.| et quia non parcam et puniendi potestatem habeo||
vivemus in eo
interl.| id est per eum habebimus potestatem a Deo||

in] cum Weber
ex virtute Dei in nobis.
interl.| iudicandis hic et in futuro||

nobis] vobis Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,5 
Vosmetipsos
interl.| et ideo quisque se||
temptate
interl.| considerate per actus||
si estis in fide,
interl.| etsi in fide||
ipsi vos probate.
interl.| an in operibus sitis bonis in quibus debent esse fideles||
interl.| ideo dico probate||
An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus
interl.| ex priori institutione est in vobis per fidem et bona opera||
in vobis est ?
interl.| et utique||
marg.| IN  VOBIS. Vel erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.||
Nisi forte reprobi estis.
interl.| ab eo quod prius habuistis||
Numérotation du verset 2Cor. 13,6 
Spero autem
interl.| quasi : quia cognoscitis Christum in vobis nisi reprobi estis sed quidquid de vobis sit||
quod cognoscitis
interl.| ex vita quam inter vos egi||

cognoscitis] cognoscetis Weber
quia nos non sumus reprobi.
interl.| nec a fide nec a potestate||
interl.| non sumus reprobi sed tamen||
Numérotation du verset 2Cor. 13,7 
Oramus autem Deum
interl.| sine quo nihil boni||
marg.| ORAMUS  AUTEM  DEUM. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant, probati enim videntur dum iudicant peccatores. Sic ergo si non sint quos iudicent cessante auctoritate quasi reprobi videntur.||
marg.| Intelligenda est hec gracia Dei qua sola homines liberantur a malo et sine qua nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo, amando, sive agendo faciunt bonum. Non solum, ut monstrante ipsa quid faciendum sciant, verum etiam ut prestante ipsa faciant cum dilectione. Hanc igitur inspirationem bone voluntatis et operis poscebat Apostolus Corinthiis cum dicebat : Oramus. Unde non ait monemus, docemus, sed   oramus . Quia sciebat hoc omnia non valere que plantando et rigando faciebat in aperto, nisi pro illis exaudiret orantem qui dat incrementum in occulto. Non enim nihil voluntas nostra agit, sed sola non sufficit. Maluit ergo dicere oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intelligerent illi quando non faciunt aliquid mali, non solum sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei adimplere quod iussum est. Ergo quando pretipitur agnoscite voluntatis arbitrium. Quando oratur quod precipitur, agnoscite gratie beneficium.||
ut nihil mali faciatis,
interl.| contra pseudo econtra ipsi de nobis||
non ut nos
interl.| oramus||
probati parcamus,
interl.| potentes in vobis exercendo potestatem in ultionibus||

parcamus] pareamus Weber
sed
interl.| potius oramus||
ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus.
interl.| sine postestate||
interl.| sed ne putetur iniuste posse dominari subdit||
marg.| Reprobi simus , id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel diiudicemus.||
Numérotation du verset 2Cor. 13,8 
Non enim possimus
interl.| quasi non possumus iniuste uti tali potestate||

possimus] possumus Weber
aliquid adversus veritatem,
interl.| iustitiam ut arguant bene viventem, sed pro veritate ut vindicent in legis inimicum||
sed pro veritate.
interl.| tuenda||
Numérotation du verset 2Cor. 13,9 
Gaudemus enim,
interl.| non possumus contra veritatem quod effectus indicat||
quando nos infirmi sumus,
interl.| non exercentes potestatem in ultionibus cum nihil puniendum habemus||
vos autem potentes estis.
interl.| non timentes iudicium||
Hoc et
interl.| etiam||
oramus
interl.| scilicet||
vestram consummationem.
interl.| ut in operibus perfecti||
Numérotation du verset 2Cor. 13,10 
Ideo enim
interl.| quia hoc volo et oro||

enim] om. Weber
hoc absens scribo, ut non presens durius
interl.| quam volo||

hoc] hec Weber
agam
interl.| in vobis||
secundum
interl.| quod possem||
potestatem,
interl.| ligandi et solvendi||
quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem.
interl.| qui aliter agunt non habent potestatem a Deo||
marg.| NON  IN  DESTRUCTIONEM. Non destruuntur qui corriguntur, sed correcti edificantur.||
Numérotation du verset 2Cor. 13,11 
De cetero autem10  ,
interl.| de malefactis hucusque correxi||

10  autem] om. Weber
gaudete,
interl.| hoc agite unde gaudium||
interl.| et ut gaudeatis||
marg.| Gaudete , id est tam bene operamini, ut verum gaudium habere possitis.||
fratres11  , perfecti estote,
interl.| in fide||

11  gaudete fratres] inv.Weber
exhortamini,
interl.| et vos maiores||
interl.| minores||
interl.| ad idem||
idem sapite,
interl.| et vos minores||
pacem habete,
interl.| et universi maior et minor simul||
interl.| ne sit prior discordia||
et Deus dilectionis et pacis
interl.| id est Christus qui ait : « Pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis ». Et item : « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem ».||
interl.| etsi hoc feceritis||

Io. 14, 27.
Io. 13, 34.
erit
interl.| adiuvans||
vobiscum.
interl.| ut pax sit inter vos||
Numérotation du verset 2Cor. 13,12 
Salutate invicem in osculo sancto.
interl.| non doloso||
interl.| sic debetis quia ita optant omnes sancti et egoipse||

12  omnes sancti] inv . Weber
Numérotation du verset 2Cor. 13,13 
Gratia Domini nostri Iesu Christi
interl.| Christus gratis condonans peccata per quod iustificamur et salvamur||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1098ra ; facsim., p. 355a} [Rusch, f. 1098ra ] GRATIA. Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique gratiam, id est remissionem Filio, caritatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui per quem fit unio.||
et caritas Dei
interl.| Pater dans caritatem vobis||
marg.| ET  CARITAS  DEI. Dilectio Dei misit Christum cuius gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis communicatio facit Spiritus sancti.||
et communicatio sancti Spiritus
marg.| Vel communicatio Spiritus , id est Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et caritatem Dei. Quod est tota Trinitas sit vobiscum dans gratiam de commissis et caritatem per Spiritum.||
interl.| Spiritus communis Patri et Filio||
sit13  cum omnibus vobis.
interl.| tam correctis quam incorrectis||

13  sit] om. Weber
Amen.
Secunda Pauli ad Corinthios epistola finit14  .

14  Secunda...finit] EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS II Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Cor. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber62.xml&chapitre=62_13)