initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<63. *Epistola Pauli ad Galatas*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Gal. 3,1 
O insensati Galate,
interl.| dolendo||
interl.| per increpationem commonet||
marg.| O INSENSATI. Verba irascentis,   O insensati Galate qui nec se circumventos a pseudo agnoscunt.||
quis vos fascinavit
interl.| per simili<tudinem>, ut quod ante oculos est non videatis veritas se ingerit et ei non creditis||
marg.| FASCINAVIT. Fascinus quando magicis dilusionibus aliter quedam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorumdam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur et potest fieri ut huic peccato inserviant demones. Similiter et invidia tamquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt. Unde Salomon : « Fascinatio malignitatis obscurat bona ». Sic factum est ut invidi tamquam fascinantes nocuerunt Galatis nuper in Christo renatis, ut idem Galate fidei stomacho nausiante cibum spiritus evomuerunt.||

Sap. 4, 12.
veritati non obedire ?
interl.| vel credere||
Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus ?
interl.| id est dum per legem Christum deseritis Christus est a vobis proscriptus sicut a Pilato et dum insufficientem creditis a crucifixoribus non differtis.||
marg.| ANTE  QUORUM  OCULOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In oculis et sensibus prudentium Christus mortem et diabolum damnasse videtur, non ipse damnatur esse. Unde Osee : « Ero mors tua o mors ». Et hec est verga Moysi que versa in serpentem devoravit serpentes magorum, hic est summus sacerdos in lege in cuius morte qui sanguinem proximi fuderant ignorant et ob id metuentes ad communitatem refugii se contulerant absolvebantur et securi fiebant a metu. Ita morte Christi damnato superbo salus nostra procurata est. Quod insinuabat ineffabile nomen Domini scriptum in lamina summi pontificis, quod erat tetragrammaton, id est quattuor litterarum que sunt ioth, he, vau, heth, id est principium passionis vite iste, quasi : ille cuius iste legalis sacerdos gerit personam est nobis per personam auctor et reperator vite per Adam amisse. Unde : « Qui ascendit super occasum Dominus nomen illi ». Occasum enim mortis Christus ascendit, id est triumphavit diabolum et mortem superando. Sed oculis stultorum videtur condemnatus et in eorum sensu tantum crucifixus ut homo in quo nulla species sit. In illis vivit Christus, in istis est mortuus.||
marg.| ANTE  QUORUM  OCULOS. Vere fascinati, quia   ante oculos id est in vera presentia ille tantus qui est Iesus Christus et pro vobis crucifixus est proscriptus, id est exhereditatus et hoc in vobis. In aliis non debentis pati, ut regnum et hereditatem suam amittent nedum in vobis.||
marg.| Vel Ante quorum oculos , id est proscriptio eius ita fuit vobis nota, quasi ante vos esset facta, et in vobis, id est in intellectibus vestris erat crucifixio ut vel sciretis qualiter facta et quid contulit.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1100rb ; facsim., p. 359b} [Rusch, f. 1100rb ] PROSCRIPTUS  EST. Beda VenerabilisBEDA. Id est hereditatem suam amisit vosipsos. Quod autem ait crucifixus pondere pronuntiationis indiget cum dolore.||

Os. 13, 14 : « De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne, consolatio abscondita est ab oculis meis ».
Cf. Ex. 7, 8-12.
Ps. 67, 5.
Osee] Oseas Rusch
Numérotation du verset Gal. 3,2 
Hoc solum volo a vobis discere :
interl.| quamvis sitis fascinati et stulti tamen||
marg.| HOC  SOLUM  VOLO. Commotis per increpationem probat quod lex non est observanda, quia non ex ea sed ex fide veniunt omnia necessaria : Spiritus, iustitia, benedictio. Quasi : Quamvis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere, quia hoc adeo evidens est ut et stulti docere queant. Solum si nihil aliud esset, hoc ad probandum sufficeret, cum constet quia Spiritum accepistis an ex operibus ubi labor quem numquam habuistis, an ex fide que auditus facilitate venit.||
ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei ?
marg.| AN  EX  AUDITU  FIDEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utique ex fide non ex operibus legis. Ab Apostolo enim predicata est eis fides in qua predicatione adventum et presentiam Spiritus sancti senserant. Et est sensus : si in illis operibus legis esset salus vera, non daretur vobis Spiritus sanctus, nisi circumcisis. Sed fuit datus vobis antequam opera legis haberetis.||
marg.| Sciendum quod nunc de operibus maxime tractat que sunt in sacramentis que non sunt neccesaria ubi gratia fidei est. Bipartita sunt enim opera legis : partim in sacramentis, partim in moribus accipuntur. Ad sacramenta pertinent circumcisio, sabbatum, neomenie, sacrificia et huiusmodi innumere observantie. Ad mores autem : non occides, non mechaberis, et huiusmodi. In observantiis, si non intelligantur, servitus sola est. Si autem observentur et intelligantur, non modo nihil obsunt, sed etiam prosunt si tempori congruant. Omne autem sacramentum, cum intelligitur, vel ad contemplationem veritatis vel ad bonos mores refertur. Contemplatio veritatis in solius Dei dilectione et cognitione fundata est. Boni mores in dilectione Dei et proximi in quibus duobus tota lex pendet et prophete.||
Numérotation du verset Gal. 3,3 
Sic stulti estis
interl.| et quia ex fide, ergo adeo stulti||
ut cum Spiritu
interl.| sancto||
ceperitis
interl.| initium salutis habuistis||
nunc carne consummamini ?
interl.| cum provectiores per carnem id est carnales queritis consummari a quibus nec initium poterat haberi||
Numérotation du verset Gal. 3,4 
Tanta passi estis
interl.| non consummamini , sed habita perditis. Et omnino||
sine causa ?
interl.| id est sine utilitate||
marg.| SINE  CAUSA. Iohannes dicit quia multa iam pro fide toleraverant et in ipsis passionibus caritate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a caritate que in eis tanta sustinuerat ad legem labi volebant.||

Cf. 1Io. 4, 18.
Si tamen sine causa.
interl.| hoc confirmo, quia in vobis est, si vultis proderit, hoc dicit ne desperent.||
Numérotation du verset Gal. 3,5 
interl.| ministerio non auctoritate||
marg.| QUI  ERGO  TRIBUIT. Quia vos non ex operibus, quem numquam habuistis, accepistis Spiritum, sed ex fide ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis non tamen per ea sed per fidem accepi potestatem dandi Spiritum et operandi miracula. De eo qui sub lege fuerat potest dubitari, sed per similitudinem istorum liquet.||
vobis Spiritum et operatur virtutes
interl.| miracula||
in vobis
interl.| inter vos||
ex operibus legis an ex auditu fidei ?
interl.| non utique ex operibus sed ex fide, etsi mihi qui ibi valui non prosunt, vos cur ea queritis||
interl.| ita spiritus ex fide sicut et iustitia||
Numérotation du verset Gal. 3,6 
Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo et
interl.| credere||

scriptum est Rusch Clementina ] om. Weber
reputatum est ei ad iustitiam.
interl.| sufficiens causa||
marg.| AD  IUSTITIAM. Iustitiam vocat hic peccatorum remissionem et bone vite observantiam.||
Numérotation du verset Gal. 3,7 
Cognoscite ergo
interl.| quia Abraham iustus ex fide ||

Cognoscite] Cognoscitis Weber
quia qui
interl.| quorum esse est ex fide||
ex fide sunt hi
interl.| iusti||
sunt filii Abrahe.
Numérotation du verset Gal. 3,8 
Providens autem Scriptura
marg.| PROVIDENS. Non solum iustitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit : « In te benedicentur », quod est in tue fidei conformitate. Et ne alio veritas dicit Moysen sic sensisse, providens quod ex fide iustificat gentes Deus.||
marg.| PROVIDENS. Id est ostendens longe antequam fieret provisum hoc, scilicet quia ex fide, non ex operibus, pronuntiavit, id est ostendit. Vel prenuntiavit, id est ostendit prenuntiatum esse quod benedicentur in eterna beatitudine.   in te , in tue fidei imitatione.||

Gn. 22, 18.
quia ex fide iustificat gentes Deus pronuntiavit Abrahe quia benedicentur in te
interl.| id est in tuo semine||
interl.| in tue fidei imitatione||
omnes gentes
interl.| non tantum Iudei||
Numérotation du verset Gal. 3,9 
Igitur
interl.| quia auctoritas hoc dicit||
qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
interl.| sicut Abraham benedictus est per fidem||
interl.| et ideo non est intelligendum aliter quam supra exposuit ut dicatur in te, id est in tuorum operum similitudine||
interl.| qui ex fide sunt benedicentur, ex operibus enim legis non, sed maledicentur||
Numérotation du verset Gal. 3,10 
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto
interl.| trangressionis||
marg.| QUICUMQUE  ENIM  EX. Quod intelligendum est non de operibus que ad mores, sed que in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta, cetera onus sunt.||
sunt.
interl.| ut nequeant evadere maledictum||
Scriptum est enim : Maledictus omnis homo qui non permanserit
interl.| non solum cognoverit||
marg.| SCRIPTUM  EST  ENIM. Qui ex operibus legis sunt maledicti, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio : « Maledictus omnis homo » etc. Quasi diceret : {t. 4 : Erfurt, f. 1100va ; facsim., p. 360a} [Rusch, f. 1100va ] Multa precepi que omnia nullus implere poterit sed in onus data sunt et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse salvatorem qui finem ponat his et liberet non solum ab aliis peccatis sed a maledicto legis. Cur ergo Galate transeunt a gratia ad maledictum ?||
Cf. Dt. 27, 15 : « Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen. »
in omnibus
interl.| non quibusdam tantum||
interl.| quod nullus potest, unde Petrus : « Quid temptatis imponere nobis iugum quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? » ||

Act. 15, 10.
que scripta sunt in libro legis
interl.| ita||
ut faciat ea
interl.| non modo velit sed opere impleat||
Numérotation du verset Gal. 3,11 
Quoniam autem in lege
interl.| ex lege est maledictio, quod autem non sit ex ea iustitia||
interl.| esti apud homines qui falluntur||
marg.| I ustificatur apud Deum , qui eum gratis colit, scilicet non cupiditate appetendi aliquid ab ipso preter ipsum vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est et perfecta est.||
manifestum est
interl.| ex verbis Abacuc ||

Cf. Hab. 2, 4.
quia iustus ex fide vivit
interl.| vita eterna||
Numérotation du verset Gal. 3,12 
Lex autem non ex fide
interl.| ut pro futuris impleatur sed pro temporalibus||
marg.| LEX  AUTEM  NON  EX  FIDE. Ex fide est iustitia et vita, sed lex non est ex fide : posset enim videri quod opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarent eterna, quod non est, sed ex timore pene illa servabant.||
sed qui fecerit ea
marg.| nihil mandat credendum||
marg.| sed pro timore||
vivet
marg.| aliter plectere||
in illis
interl.| non apud Deum||
marg.| VIVET  IN  ILLIS. Non ait : qui fecerit eam vivet in ea, cum premisisset :   lex non est ex fide , ut intelligas legem in hoc loco pro ipsis operibus que   in illis observationibus fiebant positam. Qui antem vivebant in his operibus timebant utique si non ea fecissent lapidationem vel crucem vel aliud huiusmodi pati. Qui ergo fecerit ea vivet in illis non apud Deum, id est habebit premium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit presentissimum premium. Non igitur ex fide vivit quisquis presentia que videntur vel cupit vel timet, quia fides Dei ad invisibilia pertinet.||
Numérotation du verset Gal. 3,13 
Christus nos redemit de maledicto legis
interl.| ex lege maledictio non iustitia, sed Christus nos Iudeos qui sub maledicto, cur ergo vos ad id tenditis ?||
factus pro nobis maledictum
interl.| dum ut reus occiditur||
interl.| ut tu discipulus illius sis||
marg.| FACTUS. Id est reputatus non solum maledictus sed etiam maledictum. Vel factus est rei veritate, maledictus,id est mortalis.||
Quia scriptum est :
interl.| in Deuteronomio ||

Cf. Dt. 21, 23.
maledictus
interl.| ideo reputatus est maledictus quia suspensus||
omnis homo
interl.| vere mortuus est. Omnis ut nemo Christum excipiat||
qui pendit in ligno
interl.| pro suis sceleribus, quod non Christus||
marg.| MALEDICTUS  QUI  PENDIT. Quasi satis ad penam sit quod suspensus moritur reus et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur ne, si ibi sit diutius, maius sit opprobrium et macula generi eius.||
marg.| Hieronymus HIERONYMUS. In hebreis et nostris nunc codicibus in Deuteronomio habetur : « Maledictus est Deo ». In antiquis tamen Hebreorum codicibus non habetur nomen Dei. Et puto post passionem Domini ab aliquo appositum esse, ut nos qui maledictum a Deo credimus Christum infamaret. Sed non est hoc in contumeliam Domini : quid mirum si maledictus dicitur Deo qui habet in se quod Deus odit, id est reprobat et dolet, peccatum scilicet et mortem ?||
marg.| MALEDICTUS. Id est mortuus quia mors ex maledicto et maledictum est omne peccatum. Vel ipsum quod fit ut sequatur supplicium. Vel ipsum supplicium quod et vocatur peccatum quia ex peccato fit. Maledictus Deo, quia Deus odit peccatum et mortem nostram, cum ad delendum eam misit Filium suum.   Omnis : etiam Christus, ne futuri heretici negent eius veram mortem. Insipiens honorificentia Christum a maledicto quod morti coniunctum est separat. Pena ergo peccati cum non ex benedictione necessario venit ex maledictione qua dicitur : « Si tetigeritis morte moriemini ». Vel   maledictus , id est mortalis : mortalitas autem ex peccato est.||
marg.| Maledictio gemina : culpe et pene. Unde et maledictum duobus modis dicitur, scilicet active et passive, scilicet secundum culpam et penam. Non enim ideo quis maledictus quia crucifixus, sed quod in tale inciderit reatum ut meruerit crucifigi, quod non Christus. Et ideo licet sit reputatus, tamen non fuit maledictus maledictione pene, etsi culpe.||

Dt. 21, 23.
Gn. 2, 17.
Numérotation du verset Gal. 3,14 
ut et in gentibus
interl.| ita nos Iudeos redemit, ut etiam in gentibus que non sub maledicto legis||

et] om. Weber
benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu ut
interl.| tandem utrique||
pollicitationem Spiritus
interl.| id est beatitudinem quam Spiritus in arram datus promittit||
accipiamus per fidem
interl.| per fidem non per opera||
Numérotation du verset Gal. 3,15 
fratres secundum hominem
interl.| id est humanam consuetudinem||
dico
interl.| probo illud idem||
marg.| FRATRES  SECUNDUM  HOMINEM  DICO. Quasi probavi per rationes et auctoritates quod per fidem non per legem datur Spiritus, iustitia, beatitudo. Modo dico, id est probo, idem secundum humanam consuetudinem in qua, quamvis sepe non {t. 4 : Erfurt, f. 1100vb ; facsim., p. 360b} [Rusch, f. 1100vb ] sit firmitas, tamen firmum est testimonium hominis, id est ab homine factum suis heredibus. Similiter testamentum Dei   lex non facit irritum , sed premittit cui factum est, id est Abrahe ut ex dantis et accipientis dignitate videatur incommutabilis sponsio. Et semini, id est Christo. Non quod ad eum fieret promissio, sed ad eum pertinebat, quia per eum promittebatur danda benedictio. Et quod semen illud Christus sit, non alius, notat ex verbis Scripture que est : « In semine tuo benedicentur omnes gentes ». Non dicit Scriptura in seminibus, sicut faceret si de multis vellet intelligi, sed in semine, sicut qui de uno vult intelligi et illud unum est Christus, dicit Apostolus. Non enim potest inveniri alius qui omnes gentes benedixerit.||

Gal. 3, 17.
Gn. 22, 18.
tamen hominis confirmatum testamentum
interl.| testibus et morte testatoris||
interl.| ut dicat non valere, non bene factum esse||
aut superordinat.
interl.| ut aliter de rebus illis disponat sed est in auctoritate omnium||
interl.| similiter||
Numérotation du verset Gal. 3,16 
Abrahe
interl.| quem non falleret Deus||
dicte sunt promissiones
interl.| pluraliter||
interl.| quia frequenter idem, id est eterna beatitudo promissa est||
et semini
interl.| Christo||
eius
interl.| Abrahe||
Non dicit in seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus.
Numérotation du verset Gal. 3,17 
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo que
interl.| a promissione Abrahe||
marg.| HOC  TAMEN  DICO  TESTAMENTUM. Hoc promisit Deus Abrahe, hoc autem testamentum confirmatum per iuramenta dico et affirmo quod   lex non facit irritum , de qua non esset hoc putandum quia data est tantum ad tempus, quia post multum tempus a promissione facta Abrahe lex data est, de qua, si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac, et Iacob non eam habuissent.||
post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit
interl.| non infirmat promissionem lex, sed quod futura et quando futura significat||
marg.| LEX  NON  FACIT  IRRITUM. Id est falsum, quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit quod per legem, sed per semen, quia, si per legem benedictio, frustra semini promisit et frustra semen ipsum venit.   Lex non facit irritum quod iam valeret ad evacuandam promissionem, quod esset falsa et Deus mendax evacuaretur. Nam si ex lege datur hereditas, id est eterna beatitudo, tunc non ex eo quod promissio dixit. Destruit consequens : sed ex promissione datur, quod in parte ostendit quia Abrahe, de quo constat quod sine lege fuit, dedit Deus per repromissionem, id est per Christum sepe promissum.||
ad evacuandas promissiones.
Numérotation du verset Gal. 3,18 
Nam si ex lege
interl.| ex operibus legis||
hereditas, iam non ex promissione.
interl.| excluditur promissio et frustratur Abraham||
Abrahe
interl.| de quo non est dubium quin habeat||
autem per repromissionem
interl.| per fidem||
donavit Deus.
Numérotation du verset Gal. 3,19 
Quid igitur lex ? Propter transgressionem
interl.| vel ut faceret transgredi ut optaretur medicus||
interl.| vel ut timore cessarent transgredi, ut quandoque idem facerent voluntate||
marg.| QUID  IGITUR  LEX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IN LIBRO RETRACTATIONUM. Olim cum exponerem hoc capitulum ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset :   quid igitur ? Ac deinde esset responsio   : lex propter transgressionem etc. Quod quidem non abhorret a vero, sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit :   quid igitur lex ? Et inferatur responsio :   propter transgressionem etc. Quasi quandoquidem lex non est ad iustitiam vel ad beatitudinem : que ergo est eius utilitas ? Cur a Deo data ? Deinde ne frustra videatur data, cur data sit explanat dicens : Lex   posita est in medio   propter transgressionem etc.||
posita est donec
interl.| et ideo iam non est tenenda||
marg.| PROPTER  TRANSGRESSIONEM  POSITA  EST  LEX. Posita est in medio inter promissionem et semen cui facta est promissio, id est inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei, ut dignus fieret excipere promissionem que est Christus. Vel propter transgressiones, id est ut homo superbe se suis viribus fidens acciperet precepta in quibus deficiens et factus prevaricator liberatorem salvatoremque requireret. Data est ergo lex ad domandam hominis superbiam eiusque prodendam infirmitatem. Data est etiam duris in flagellum. Data est etiam in signum futurorum, ut futura figuris attestaretur. Ecce quattuor causas date legis breviter distinctas, que in epistola ad Romanos plenius explicantur, ubi dicitur : « Lex subintravit » etc.||

Rm. 5, 20.
veniret semen cui
interl.| de quo||
interl.| Deus||
repromiserat
interl.| quod per eum benedicerentur omnes gentes, contra quem facit qui legem reducit||
interl.| qui Deus et homo inter Deum et hominem||
marg.| ORDINATA  PER  ANGELOS. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data in quibus angelis erat utique Pater et Filus et Spiritus sanctus aliquando sine ulla distinctione persone Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data sed ordinata, quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis, de qua convicti sunt quod iuvare non potuit, et tempus gratie, antequam de lege convincendi erant : qui {t. 4 : Erfurt, f. 1101ra ; facsim., p. 361a} [Rusch, f. 1101ra ] ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit.||
marg.| Magno Dei consilio factum est ut post hominis casum illico lex non daretur vel Dei Filius mitteretur. Nisi enim hominis superbia prius experiretur arbitrii sui libertati sufficientiam arrogaret et legem superflue datam et Dei Filium frustra venisse iudicaret. Item, nisi prius lex scripta daretur, per quam quid posset probaret Christi adventum superfluum iudicaret. Ne igitur homo detrahendi vel murmurandi occasionem haberet, reliquit eum Deus prius in libertate arbitrii in lege naturali ut sic vires nature sue cognosceret ubi cum deficeret videns sibi liberum arbitrium non sufficere ad iustitiam nec sic se humiliavit ad poscendam gratiam sed superbe legem scriptam legi nature adiunctam sibi sufficere putans clamabat : Non deest qui impleat sed deest qui iubeat. Ut igitur et de ipsa convinceretur, antequam Filium mitteret, legem dedit, que partim morbum detexit, non consumpsit. Qua data invaluit morbus et aucta est infirmitas, non legis sed nature vitio et diaboli instantia, ut ita cognita utriusque legis insufficientia et sua infirmitate clamaret ad medicum et quereret gratie auxilium et ita factum est. Multiplicatis enim infirmitatibus postea acceleraverunt ad medicum qui veniens in forma servi sanavit vulnera hominis languidi. Hic est Samaritanus ille qui ad vulneratum qui inciderat in latrones appropiavit atque vulnera eius alligavit quem sacerdos et Levita immisericorditer pertransierant, id est lex vetus et sacerdotium, quia lex neminem ad perfectum duxit. Hic est Eliseus ille qui misit baculum ad suscitandum filium Sunamitis, per quem cum ille non surgeret tandem venit ipse Eliseus, contraxit se et coaptavit puero mortuo et surrexit mortuus. Hic etiam est angelus ille in cuius descensu movebatur aqua et sanabatur unus. Hic est omnipotens sermo qui a regalibus sedibus venit, dum medium silentium tenerent omnia. Primum silentium fuit ante legem, secundum sub lege, tertium erit in gloria. Primum ignorantia languoris, secundum desperatio curationis, tertium adeptio sanitatis. Ante legem namque homo morbum suum non agnoscebat ideoque silebat nec querebat remedium. Ut autem lex subintravit et ostendit languidis vulnera sua, mox ruptum est silentium et ceperunt egri poscere remedium. Sed per opera legis, ubi non est salus, sanari volentes quod querebant invenire nequibant. Tandem considerans homo neminem per legem posse salvari vel iustificari quasi per diuturnos clamore fatigatus et desperans rursum loqui cessavit et subsecutum est secundum silentium. Tunc ergo omnipotens sermo Patris a regalibus sedibus forma servi indutus in mundum venit, Samaritanus ad vulneratum appropiavit,"angelus magni consilii" ad piscinam descendit, Eliseus ad suscitandum mortuum accessit, id est summi regis filius de consessu Patris ad tollerandam mortem passionis de equalitate maiestatis ad patibulum crucis de sede regali ad officinam peccati de lumine celi ad tenebras mundi vel inferni venit, et veniens locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam ; et ita rupto silentio ceperunt egri pura fide ac vera confessione, quasi magnis clamoribus flagitare remedium et accelerare ad medicum, per quem vulnera sanarentur, morbus curaretur. Recepta ergo sanitate et donata future immortalitatis felicitate nihil ultra restabit petendum. Et tunc erit tertium beatum silentium.||
marg.| IN  MANU. In potestate Christi, ut staret dum vellet, vel cessaret ; ergo contra eum facitis qui eam destruxit.||
marg.| Vel in manu mediatoris. Et quia mediator est inter duo extrema videretur vel Christus non esse Deus vel quod duo dii essent. Ad quod respondet : etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam cui mediat per humanam.||

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale Missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος ») ; Weber : « Admirabilis consiliarius».
Numérotation du verset Gal. 3,20 
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1101rb ; facsim., p. 361b} [Rusch, f. 1101rb ] MEDIATOR. Lex quam habet mediator Iudeorum tantum est, sed tamen ipse mediator non est tantum unius populi, id est Iudeorum qui legem habuerunt, sed et gentilium, et ideo non queratis legem ut habeatis mediatorem.   Mediator non est unius , sed tamen est unus, sufficiens ad omnes reconciliandos Deo quia Deus, et ideo aliud non adiungatis.||
marg.| MEDIATOR  AUTEM  UNIUS  NON  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed duorum, quia duos populos discordes pacificavit in se lapide angulari ; hinc numerum deorum, inde ritus legis auferens per que discordabant, condens duos in se. Sed secundum istos Christus non est arbiter duorum qui inducti in legem de duobus fecerunt unum populum, et unius populi nullus est mediator, Deus autem unus est. Hoc dicit, ne Christum qui secundum quod homo mediator est predicando Deum uni Deo contrarium predicare videretur, quia ipse homo iuxta quod Deus cum Patre unus est. Pater enim et Filius unus est Deus.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si Filius Dei in naturali equalitate Patris maneret nec se exinaniret formam servi accipiens, non esset mediator Dei et hominum, quia ipsa Trinitas unus Deus est, eadem in tribus, scilicet in Patre et Filio et Spiritu sancto deitatis eternitate et equalitate constante. Si ergo Christus unam tamen habet naturam, unde medius erit, quia nisi talem dederis inter Deum et homines, qui ita sit medius, ut Deus fit propter divinitatem et homo propter humanitatis naturam, quomodo humana reconcilientur divinis non ostendis. Nam ipse veniens prius in seipso humana divinis sociavit per utriusque nature communionem in una eademque persona, deinde omnes fideles Patri reconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate superbie quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt et diligendo imitati sunt.||
Numérotation du verset Gal. 3,21 
Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit.
interl.| non est inimica promissionis sed confirmat eam||
marg.| LEX  ERGO  ADVERSUS. Quandoquidem lex est   propter transgressionem ; ergo est contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est. Non : quia ex lege non est vita, id est eterna beatitudo, quia si inde esset vita, tunc et iustitia. Sed non est ex ea iustitia. Et hoc est : sed conclusit omnia, Iudeos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa. Vel ostendit omnes homines clausos sub peccato.||
Si enim data esset lex que posset vivificare vere
interl.| non solum ex opinione||
ex lege esset iustitia
interl.| sed cum hoc non sit, potius condemnat et sub peccato concludit||
Numérotation du verset Gal. 3,22 
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato
interl.| id est lex manens et scripta vel que non dat spiritum vivificantem||
interl.| sed tantum est Scriptura||
interl.| cur ergo data ?||
marg.| lex data est ut gratia quereretur||
marg.| SED  CONCLUSIT  SCRIPTURA. Idem quod ad Romanos : « Conclusit Deus omnia in iniustitia ut omnium misereatur », notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed querant misericordiam.||
marg.| SED  CONCLUSIT  SCRIPTURA etc. Id est ostendit omnes homines conclusos esse sub peccato. Data est enim lex non ut peccatum auferret, sed ut sub peccato omnia conclusa ostenderet. Data est ut egrum de morbo convincet qui sibi sanus videbatur, ut peccata demonstrarentur non auferrentur. Data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed in prevaricatione morbo crescente medicus requireretur. Qui ergo negat egritudinem suam superfluum iudicat salvatorem ; ergo et in natura nostra creatorem laudemus et propter vitium quod nobis inflictum est salvatorem queramus.||

Rm. 11, 32.
ut promissio Iesu Christi daretur credentibus.
interl.| ideo Deus sic disposuit ut homines nota sua et legis infirmitate accelerarent ad gratiam et credendo promissa consequerentur||
interl.| lex conclusit sub peccato sed tamen fuit utilis||
Numérotation du verset Gal. 3,23 
Prius autem quam veniret fides sub lege
interl.| onere legis vel inviti||
custodiebamur,
interl.| non liberi sed servi||
conclusi
interl.| quasi in ergastulis servire coacti||
in eam fidem que revelanda
interl.| quia occulta in antiquis||
Numérotation du verset Gal. 3,24 
Itaque
interl.| quia lex custodiebat ad fidem itaque||
lex pedagogus
interl.| pueros ab illicitis reprimens et ad recta dirigens timore penarum||
noster fuit in Christo Iesu ut ex fide iustificaremur
interl.| quamdiu fuimus rudes lex erat pedagogus||
marg.| Prius quam (quod ergo post) veniret fides, spontanea, quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur, non liberi sed servi. Conclusi, ut sic assueti duceremur in eam, id est tam bonam fidem que tempore Christi erat revelanda, ubi multa aperta sunt que prius obscura. Ecce honor legis quia custodivit ut pedagogus, sed hoc non magnum est quia puerorum est, non adultorum. Pedagogus in Christo, in institutione Christi qui ideo instituit ut sic venientes ad fidem quasi pueri ad perfectionem iustificemur. Vel in Christo, id est in exequendis preceptis Christi.||
Numérotation du verset Gal. 3,25 
At ubi venit fides
interl.| mox vel in hac vita hoc bonum habemus et maius in futuro||
iam non sumus sub pedagogo
interl.| id est coactione que non est necessaria liberis||
Numérotation du verset Gal. 3,26 
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
interl.| entes||
interl.| unum et idem cum eo non natura sed caritatis copula||
marg.| OMNES  ENIM. Nos Iudei tempore fidei pedagogum deservimus, quia omnes vos gentiles qui non habuistis legem estis filii ; quod ergo vero exemplo deservimus vos accipitis ? Quasi diceret : non debetis hoc facere.||
Numérotation du verset Gal. 3,27 
Quicumque enim in Christo
interl.| per fidem estis in Christo inde quicumque , id est cuiusque condicionis vel sexus||
marg.| IN  CHRISTO. In institutione Christi et ad similitudinem mortis eius.||
baptizati estis, Christum induistis.
interl.| in quo Christo id est in cuius fide||
marg.| induistis . Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra estus {t. 4 : Erfurt, f. 1101va ; facsim., p. 362a} [Rusch, f. 1101va ] protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi apostolus aperit dicens : Induite vos Dominum nostrum Iesum Christum.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE BAPTISMO. Induunt autem homines Christum aliquando usque ad perceptionem sacramenti, aliquando etiam usque ad vite sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune, hoc alterum vero proprium est bonorum.||
Numérotation du verset Gal. 3,28 
Non est Iudeus
interl.| propter nihil horum aliquis dignior est ideo nemo iudaizet quasi per hoc sit dignior||
neque Grecus non servus neque liber non est masculus neque femina. Omnes
interl.| nihil horum est in Christo quia omnes vos gentiles||
enim vos unum
interl.| non differentes in aliquo||
estis in Christo Iesu
Numérotation du verset Gal. 3,29 
interl.| quasi vos estis in Christo||
ergo Abrahe
interl.| id est iusti per fidem sicut fuit Abraham. Etsi semen Abrahe estis. Quid ergo plus Iudeis est ? Nihil||
semen estis secundum promissionem
interl.| id est secundum fidem Christi repromissi non secundum carnales observantias||
interl.| dico vos semen Abrahe estis et ideo||
marg.| ERGO  SEMEN  ABRAHE  ESTIS. Hieronymus HIERONYMUS. Supra : Semen Abrahe dictus est Christus, ubi legitur quod promissiones dicte sunt Abrahe et semini eius. Hic autem semen Abrahe dicti sunt filii Christi, id est omnes credentes. Verum quotiens Christus nominatur semen Abrahe corporaliter sentiendum est, quod ex eius stirpe generetur. Quotiens autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahe, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.||
heredes.
interl.| regni||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gal. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber63.xml&chapitre=63_3)