initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<63. *Epistola Pauli ad Galatas*>

<63.1> Argumentum in epistolam ad Galatas incipit

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1098ra ; facsim., p. 355a} [Rusch, f. 1098ra ] Galate sunt Greci hi verbum veritatis primum ab apostolo acceperunt. Sed post discessum eius temptati sunt a falsis apostolis ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos apostolus ad fidem revocat veritatis scribens eis ab Epheso.
marg.|  GALATE  SUNT  GRECI. Galli enim in quamdam Grecie provinciam olim venientes Grecis se miscuerunt, unde prius illa provincia Gallogrecia deinde Galata appellata est. Unde cum Greci acuti sint ingenii, illi tantum Galate stolidi et ad intelligendum tardiores erant, sicut et indociles Galii hi veritatem ab Apostolo acceperant, sed post a pseudo ut iudaizarent temptati sunt hos Apostolus revocat ad veritatem scribens ab Epheso. Prius commendat suam personam quam pseudo deprimebant. Inde legem improbat, docens non esse tenendam post Christum. Tandem commendat evangelium et fidem Christi quod ad salutem sufficit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Gal. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber63.xml&chapitre=63_Prol.1)