initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<66. *Epistola Pauli ad Colossenses*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 
Igitur
interl.| quia mortui ab elementis et quia hec non valent||
si conresurrexistis
interl.| anima in re, corpore in spe||
cum Christo
interl.| ad similitudinem Christi||

cum] om. Weber
que sursum sunt
interl.| non carnalia cogitetis||
interl.| spiritualia scilicet que in illis ostenduntur||
marg.| QUE  SURSUM  SUNT. Non loco sed merito excellentie.||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1116vb ; facsim., p. 392b} [Rusch, f. 1116vb ] QUE  SURSUM  SUNT. Spiritualia que significantur per carnales observantias hec sunt. Vel gloria eterna vel que ad eam ducunt.||
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
interl.| id est regnans in equalitate Patris et ita summa est excellentia et per hoc certum est quod illuc per eum pervenire potestis||
Numérotation du verset Col. 3,2 
Que sursum sunt
interl.| inventa autem iocunda habete. Et hoc est quod subdit : Sapite||
interl.| etiam intelligentia et caritate||
non que supra terram.
interl.| que in terra fundantur quia ab his mortui estis||
Numérotation du verset Col. 3,3 
Mortui enim
interl.| terrenis et caducis||
estis
interl.| et ideo que sursum sunt queri non que super terram||
et vita vestra
interl.| maxime terrenis et carnalibus||
abscondita est
interl.| modo||
interl.| et ideo querenda||
marg.| VITA  VESTRA  ABSCONDITA. Hoc est tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit estas, id est Christi adventus ubi discernentur arbores fructuose a sterilibus, sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.||
cum Christo
interl.| qui est vita eterna||
in Deo.
interl.| cum quo Christus idem||
Numérotation du verset Col. 3,4 
Cum enim Christus apparuerit vita vestra,
interl.| revelabitur vobis ut eum evidenter cum Patre videatis||

enim] om. Weber
tunc et vos apparebitis
interl.| vobis et aliis||
cum ipso in Gloria.
interl.| entes||
Numérotation du verset Col. 3,5 
Mortificate ergo
interl.| et ut hoc sit ergo||
marg.| MORTIFICATE  ERGO. Post rationes de plenitudine Christi generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant.||
membra vestra
interl.| omnia peccata unum corpus singula membra||
marg.| MEMBRA  VESTRA, id est partes veteris hominis. Vel membrorum concupiscentias.||
que sunt super terram
interl.| terrenis et carnalibus dominantur||
fornicationem,
interl.| omnis concubitus preter legittimum connubium||
interl.| que sit secundum naturam||
marg.| FORNICATIONEM etc. Describit delicta que membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bone vite operam darent. Multum obest scire rationem veri et non eam factis exequi. Qui enim scit voluntatem Domini et non facit plagis vapulabit multis.||
immunditiam,
interl.| contra naturam||
libidinem,
interl.| ardorem per quaslibet turpitudines discurrentem||
concupiscentiam malam,
interl.| de aliena re vel uxore||
et avaritiam
interl.| que si non corpus tamen animam contaminat||
marg.| ET  AVARITIAM. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idolatriam et avaritiam que non dispar malitia, quia radix omnium malorum et pene uno explentur opere quia sicut idolatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet que Deus omnibus fecit utraque Deo inimica quia negant Deo que eius sunt.||
que est simulacrorum servitus.
interl.| id est tam fugienda sicut idolatria cui par vitium||
interl.| rebus pro Deo servit||
Numérotation du verset Col. 3,6 
Propter que
interl.| predicta mala||
venit ira Dei super filios incredulitatis,
interl.| vel diffidentie||
interl.| quid ergo de his quos ignorantia non excusat quasi gravius punientur||
Numérotation du verset Col. 3,7 
in quibus et vos
interl.| ut alii||
marg.| IN  QUIBUS  ET  VOS. Hoc memorat, ut se evasisse gaudeant, et de cetero caveant.||
ambulastis aliquando
interl.| et ideo turpius si modo reditis||
cum viveretis in illis.
interl.| cum putaretis esse vitam in illis||
Numérotation du verset Col. 3,8 
Nunc autem
interl.| cum Christum recepistis||
marg.| NUNC  AUTEM etc. Supra vetuit graviora nunc minora ne hec putentur non periculosa.||
marg.| Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis qui aliquando inebriantur sic sunt qui non habent consuetudinem mentiendi et tamen aliquando mentiuntur sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri et precipue assidue mentiri.||
et vos
interl.| ut omnes fideles||

et vos] post omnia Weber
deponite omnia
interl.| non solum supradicta grandia vitia sed etiam omnia alia scilicet||
iram,
interl.| que est subitus animi motus||
indignationem,
interl.| de alio sublimato||
malitiam,
interl.| affectum ire et indignatione||
blasphemiam,
interl.| in fratrem||
turpem sermonem
interl.| vel turpiloquium||
de ore vestro.
interl.| et si in corde sit conceptus||
Numérotation du verset Col. 3,9 
Nolite mentiri invicem,
interl.| alii aliis||
expoliantes vos
interl.| quid per singula||
veterem hominem
interl.| homo vetus vita vetus in peccatis secundum Adam||
interl.| habitum peccatorum||
cum actibus suis,
interl.| ut nec interdum actus peccati assit||

suis] eius Weber
Numérotation du verset Col. 3,10 
et induentes novum eum
interl.| habitum virtutum qui non caret actibus||
qui renovatur
interl.| quia magis et magis crescit et acquirit cognitionem Dei||
marg.| QUI  RENOVATUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Renovatio mentis dicitur secundum Deum ut in epistola ad Ephesios legitur vel secundum imaginem Dei ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur. Secundum imaginem Dei ideo, ut in ea re intelligatur fieri ubi est imago Dei, id est in mente non quod alia sit imago secundum quam renovamur et alia que renovator, sed ipsa sic dicimus aliquem fidelem qui de corpore abscedit, mortuum esse {t. 4 : Erfurt, f. 1117ra ; facsim., p. 393a} [Rusch, f. 1117ra ] secundum corpus non secundum spiritum, quia corpore vel in corpore mortuus est, non anima vel in anima. Sicut aliquis dicitur pulcher vel fortis secundum corpus, non secundum animam.||
{t. 4 : Erfurt, f. 1117ra ; facsim., p. 393a} [Rusch, f. 1117ra ]in agnitionem Dei secundum imaginem eius
interl.| id est in imagine in ratione scilicet que est imago Dei||
marg.| SECUNDUM  IMAGINEM, id est rationem. Quasi : aliud non moneo, nisi quod ratio vestra suadet. Hec est imago ad quam Deus creavit hominem ut rationalis esset et celestia semper diligeret.||
marg.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Imago quam de agnitione Dei dicit recreari que et in femina est alia est alia illa ad quam factus est primus homo. Unde supra ad Corinthios : « Vir est imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri ». Illa imago est ut quomodo ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines essent.||

1Cor. 11, 7.

Dei] om. Weber
qui creavit
interl.| in agnitionem sui||
eum,
interl.| novum hominem||
Numérotation du verset Col. 3,11 
ubi
interl.| in quo novo homine||
non est non est masculus et femina,
interl.| id est discretio masculi et femine||
marg.| UBI  NON  EST  MASCULUS. Secundum corpus sunt masculi et femine sed secundum spiritum mentis non, in quo renovamur secundum imaginem creatoris.||
marg.| UBI  NON  EST  MASULUS etc. Et est sensus. In novo homine nulla exterior diversitas alicui preiudicat, scilicet nec sexuum, nec nationum, nec observationum, nec linguarum, nec condicionum sed Christus est omnia, id est omnes partes novi hominis sunt opera Christi. Et ipse Christus est in omnibus fidelibus qui per eum novi sunt.||

masculus et femina] om. Weber
gentilis et Iudeus,
interl.| nullis officit vel proficit quod de his vel de illis nati sint||
interl.| nullus ut indignus excipitur||
circumcisio et preputium,
interl.| non aliqui sunt ibi digniores eo quod ipsi hoc habent vel eo minus digni quia non habent||
barbarus et Scytha, servus et liber,
interl.| non propter ista aliquis ibi dignior est vel minus dignus||
sed omnia
interl.| omnes partes novi hominis sunt opera Christi||
et in omnibus
interl.| fidelibus||
Christus.
Numérotation du verset Col. 3,12 
Induite vos ergo
interl.| quia Christus est omnia in omnibus||
sicut
interl.| id est vere||
electi Dei,
interl.| quos Deus ab eterno elegit||
sancti,
interl.| sacramentorum participatione||
interl.| et quia iam sancti et quia Deus dilexit||
et dilecti,
interl.| a Deo||
viscera misericordie,
interl.| affectum pietatis erga omnes||
benignitatem,
interl.| animi ad benefaciendum parati||
interl.| executionem misericordie||
humilitatem,
interl.| ut humiles corde et habitu||
modestiam,
interl.| in omnibus modum servantes||
patientiam,
interl.| in adversis tolerandis||
Numérotation du verset Col. 3,13 
supportantes invicem
interl.| alter alterius onera portet||
et donantes vobismetipsis,
interl.| si alter alterum offendat non solum non vindicet sed donet||

vobismetipsis] vobis ipsis Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
interl.| integre et pure||
marg.| SICUT  ET  DOMINUS  DONAVIT. In cuius rei sacramento lavit Christus pedes discipulorum et dixit. Exemplum dedi vobis ut et vos similiter facietis. Invicem itaque nobis delicta donemus et pro delictis invicem oremus, atque itaque quodammodo pedes nostros invicem lavemus. Et nota quia ut lucrum possint habere ad hec eos facienda monet que meritum collocant apud Deum ab illicitis abstinere facit timor. Veretur enim ne mala faciens penis subdatur. Hec que nunc facienda monet ad profectum meritorum pertinent. Qui ergo ab illicitis abstinet laudem habet. Qui vero a licitis etima temperat laudem habet et premium.||
Numérotation du verset Col. 3,14 
Super omnia autem hec caritatem continuam habete,
interl.| magis ei studendum est virtuti que maior est omnibus||
interl.| studiosius aliis petite caritatem vel que est super omnia||
marg.| CARITATEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipsa est enim eminentior via que supereminet scientie et omnibus preceptis. Hec est vestis Domini inconsutilis de super contexta. Inconsutilis, ne aliquando dissutilis que ad unum pervenit, quia caritas in unum omnes colligit.||

continuam habete] om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
interl.| cetera faciunt perfectum caritas omnia ligat ne abeant||
Numérotation du verset Col. 3,15 
Et pax Dei exultet
interl.| quam Christus habuit et haberi precipit, vel quam inter Deum et homines fecit sit in conscientiis vestris, causa exultationis quod utique erit si habeatur caritas que veram habet pacem quam puro corde custodit||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117rb ; facsim., p. 393b} [Rusch, f. 1117rb ] PAX. Est necessaria ad unitatem corporis quam ipsa facit.||
marg.| PAX  DEI. Potest pax dici, etsi non habet caritatem. Caritas vero semper secum habet pacem.||

Dei] Christi Weber
{t. 4 : Erfurt, f. 1117rb ; facsim., p. 393b} [Rusch, f. 1117rb ] in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
interl.| per eam positi||
corpore,
interl.| Ecclesie||
et grati
interl.| de his omnibus||
estote.
interl.| Deo||
Numérotation du verset Col. 3,16 
Verbum Christi
interl.| premittit per quid hec possint ut scilicet prudenter doceant et moneant quia||
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
interl.| ut omnem intellectum Scripturarum habeatis||
docentes
interl.| vos et alios de ignoratis||
interl.| de his que continentur||
et commonentes
interl.| de scitis||
marg.| DOCENTES  ET  COMMONENTES. Ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.||
vosmetipsos psalmis,
interl.| qui de moribus||
hymnis,
interl.| de laudibus Dei||
canticis spiritalibus
interl.| de eterno bono||
in gratia cantantes
interl.| his docti et commoniti cantantes ad honorem Dei non solum labiis, sed cum intellectu vel attenti in gratia, id est in consideratione beneficiorum Dei||
in cordibus vestris Domino.
interl.| ad honorem Domini||
Numérotation du verset Col. 3,17 
Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10  ,
interl.| quia precepit laudari Deum in corde nunc verbis et factis nomen Christi exaltari precipit||
interl.| preterea||
marg.| OMNE  QUODCUMQUE etc. Quia precepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari et exaltari hortatur, ut sic verba nostra et opera careant reprehensione ut magnificetur Dominus cuius magisterio invituperabiles sunt discipuli.||

10  opere] opera Weber
omnia in nomine Domini nostri11  Iesu Christi facite12  ,
interl.| ad gloriam Christi non vestram||
marg.| OMNIA. Non solum que facitis in verbo vel opere sed omnia etiam cogitationes et siqua alia sunt vel quidquid facitis facite omne, id est perfectum Deo attribuendo et hoc est facientes in nomine.||

11  nostri] om. Weber 12  Christi facite] om. Weber
gratias agentes
interl.| tunc vere||
Deo et Patri
interl.| non legi||
marg.| GRATIAS  AGENTES. Tunc enim vere agimus gratias Deo per Christum si modum preceptorum eius custodiamus.||
per ipsum.
interl.| Christum per quem Deus dedit omnia||
Numérotation du verset Col. 3,18 
Mulieres,
marg.| MULIERES. De moribus hucusque monuit omnes communiter, nunc transit ad singularia precepta monens diversos separatim ut invicem sibi serviant, non solum obediendo ut mulieres viris et filii parentibus et servi dominis, sed etiam consulendo ut viri mulieribus patres filiis domini servis. Hec est pax domestica et cohabitantium ordinata a Deo concordia et clara iustitia, ut scilicet qui excellunt ratione excellant dominatione.||
subdite estote viris, sicut oportet
interl.| tam perfecte sicut Dominus mandavit||
in Domino.
interl.| non contra Dominum||
Numérotation du verset Col. 3,19 
Viri diligite uxores vestras13 
interl.| rigorem dominii mollit||

13  vestras] om. Weber
et nolite amari
interl.| acerbi||
esse ad illas.
marg.| NOLITE  AMARI  ESSE. Per hoc rigorem dominii emollit ut potestate qua quis prevalet in dominatu uxoris non nimis severe utatur.||
Numérotation du verset Col. 3,20 
Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
interl.| si per omnia obeditis ita tamen si in Domino||
placitum est Deo14 
interl.| vel hoc enim placet Deo||

14  Deo] in Domino Weber
Numérotation du verset Col. 3,21 
Patres, nolite ad indignationem
interl.| contra vos||
interl.| vel iracundiam||
marg.| PATRES  NOLITE. Modetos precipit patres esse filiis, ne coartati ab illis delinquant in illos et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur.||
provocare filios vestros
interl.| aliqua asperitate||
ut non pusillo animo fiant.
interl.| vel pusillanimes||
interl.| non potentes diutius pati||
Numérotation du verset Col. 3,22 
Servi,
interl.| et vos||
obedite per omnia dominis
interl.| qui secundum carnem dominantur||
carnalibus,
interl.| ne dicam spiritualibus tantum||
non ad oculum servientes quasi hominibus
interl.| non Deo||
placentes,
interl.| placere volentes||
sed in simplicitate cordis
interl.| pura intentione tales in corde quales extra||
timentes Dominum.
interl.| quem non potestis fallere||
Numérotation du verset Col. 3,23 
Quodcumque facitis ex animo operamini,
interl.| et non quasi timentes penam a Deo sed ex voluntate||
sicut
interl.| serviretis||
Domino et non hominibus.
marg.| EX  ANIMO  OPERAMINI  SICUT  DOMINO  ET  NON  HOMINIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Eam enim Deus innocentiam probat qua homo non metu pene fit innocens sed amore iustitie. Nam qui timore non peccat quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. {t. 4 : Erfurt, f. 1117va ; facsim., p. 394a} [Rusch, f. 1117va ] Simulata innocentia non est innocentia, simulata equitas non est equitas sed duplicatum peccatum in quo est iniquitas et simulatio.||
Numérotation du verset Col. 3,24 
Scientes
interl.| pro hac humiliatione||
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
interl.| pro hac humiliatione||
Domino Christo
interl.| preter dominos etiam||
interl.| dominantium||
servite.
interl.| in his que iubet||
Numérotation du verset Col. 3,25 
Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
interl.| ita est ut dixi serviendum non pro crudelitate dominorum dimittendum quia qui facit iniuriam sive servus sive dominus||
Et non est personarum acceptio apud Deum15  .
interl.| nulli parcetur pro maioritate sua||

15  apud Deum] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Col. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber66.xml&chapitre=66_3)