initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<66. *Epistola Pauli ad Colossenses*>

<66.1> Argumentum in epistolam ad Colossenses incipit

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1114va ; facsim., p. 388a} [Rusch, f. 1114va ] Collosenses sicut et Laodicenses sunt asiani et ipsi preventi erant a pseudo apostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus. Sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem et Onesimum acolythum.
marg.|  COLOSSENSES  SUNT  ASIANI. Quibus non ipse Apostolus predicavit sed eius discipuli Archippus et Epaphras. Archippus vero in eos ministerium acceperat. Epaphras autem ex eis oriundus ab Apostolo instructus doctrinam Archippi confirmaverat. Supervenientibus autem pseudo apostolis et carnales observantias predicantibus dubium erat quibus potius credendum esset. Unde Paulus cuius auctoritas celebris erat, quasi medius iudicat que pars potius sit tenenda. Describit autem Christum et eius beneficia, quomodo est sufficiens ad omnia. Carnalia vero prorsus improbat ut deinceps sincere fidem Christi teneant. Instruit etiam moraliter, confirmans quidquid illi docuerant. Et est intentio eius in hac epistola confirmare Colossenses in eadem fide et doctrina, quam a discipulus eius acceperant et non in alio preter Christum spem ponendam esse docere.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Col. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber66.xml&chapitre=66_Prol.1)