initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<67. *Epistola prima Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 
interl.| quia abundamus in vobis caritate
marg.| DE CETERO  ERGO. Hactenus patientiam perfectis in sua vel illorum tribulatione sua sit, nunc minoribus de munditia suadet exhortans eos ad continentiam.
fratres, rogamus vos et obsecramus
interl.| ut scilicet ambuletis, ita ut etiam abundetis magis et crescatis
marg.| ROGAMUS ET  OBSECRAMUS. HAYMO. Consuetudo est Apostoli ut verba duplicet vel triplicet unum habentia intellectum.
in Domino Iesu,
interl.| si eum amatis
ut quemadmodum accepistis a nobis
interl.| scilicet
quomodo vos oporteat ambulare
interl.| in his sine quibus non est salus
interl.| vivere vite cursum dirigere
et placere Deo,
interl.| in his que consilio perfectionis adduntur
marg.| ET PLACERE. Ille enim placet Deo qui fidem rectam quam habet executione virtutum et perfecte operationis decorat.
sic et ambuletis ut abundetis magis.
interl.| perseverando in bono ut abundetis
marg.| VEL  SICUT ET  AMBULATIS UT  ABUNDETIS  MAGIS. Et est ordo rogamus, subaudi : ut ambuletis, quemadmodum accepistis audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano.
marg.| QUOMODO  OPORTEAT  VOS  AMBULARE ET  PLACERE  DEO,  SICUT sicut] sic Rusch ET  AMBULATIS. Recte conversando. Et rogamus.
marg.| Ut abundetis magis hoc non mutatur.

sic] sicut Weber
sicut] sic Rusch
Numérotation du verset 1Th. 4,2 
Scitis enim
interl.| ideo moneo ambulare et placere. Scitis enim
que precepta
interl.| id est quam honesta, quam utilia
dederim vobis
interl.| omnibus ostensa
per Dominum Iesum.
interl.| auctor ipse commendat ea
Numérotation du verset 1Th. 4,3 
Hec
interl.| vere bona

dederim] dederimus Weber
est enim voluntas Dei,
interl.| quasi qua vult quod vobis prodest, non ipsi
sanctificatio vestra,
interl.| ut vos sanctificetis bene operando
Numérotation du verset 1Th. 4,4 
ut
interl.| quasi longe remoti
abstineatis vos
interl.| qui estis Christi
a fornicatione,
interl.| carnali et spirituali
ut sciat unusquisque vestrum suum vas
interl.| corpus vas anime
marg.| UT SCIAT  UNUSQUISQUE etc. HAYMO. Ita ab illicitis abstinete, ut nec licitis abutamini. Sed quisque suum vas, id est uxorem, possideat dominando. In sanctificatione, abstinendo in festis. Honore, non turpiter utendo.
possidere
interl.| coercendo
in sanctificatione
interl.| virtutum
et honore,
interl.| ne inhonoretur turpitudine aliqua
5
non in passione desiderii,
interl.| ut nec saltem sit desiderium quod est passio et lesio anime
sicut et gentes
interl.| quibus similes esse non debetis
que ignorant Deum.
6
Et
interl.| ideo etiam hec precepta dedi

Et] ut Weber
ne quis supergrediatur,
interl.| violentia
neque circumveniat
interl.| dolo
in negotio
interl.| privato uxore vel quolibet
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus
interl.| fornicatione, adulterio, desiderio vel fraude
sicut et prediximus et testificati sumus.
interl.| testimonio Scripturarum probavimus
interl.| ideo etiam ab his abstinendum

prediximus] prediximus vobis Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,7 
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam,
interl.| ut immunditie serviamus

immunditiam] inmunditia Weber
sed in sanctificationem.
interl.| ut sancte vivamus

sanctificationem] sanctificatione Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,8 
Itaque
interl.| et quia Deus vocavit non in immunditia
qui hec spernit
interl.| que prediximus

hec] om. Weber
non
interl.| solum
hominem spernit sed Deum
interl.| cuius precepta sunt
qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis.
interl.| contra cuius auctoritatem non est tutum agi
marg.| QUI  ETIAM  DEDIT  SPIRITUM  SUUM. Ad hec peragenda dedit vobis Spiritum, ne ergo tantum adiutorem spernatis qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel vobis apostolis, ut maior esset auctoritas predicandi et arguendi.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 
De caritate autem fraternitatis
interl.| de his fuit opus ut scriberem vobis
non necesse habemus scribere vobis.
interl.| non est necesse scribere, quia scitis ipsi
Ipsi enim vos a Deo didicistis
interl.| precepto ipsius Christi, vel per inspirationem vel per effectum, quia ipse misertus nostri
interl.| « Mandatum do vobis ut diligatis invicem ».

Io. 13, 34.
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset 1Th. 4,10 
Et ei facitis
interl.| et quia facitis

Et ei] Etenim Weber
illud
interl.| opus dilectionis
in omnes fratres
interl.| qui sunt
in universa Macedonia.
interl.| quasi : facitis, sed tamen
Rogamus vos autem10  , {t. 4 : Erfurt, f. 1119va ; facsim., p. 398a} [Rusch, f. 1119va ] fratres, ut abundetis magis
interl.| in caritate

10  vos autem] autem vos Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,11 
et operam detis ut quieti sitis,
interl.| a curiositate
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1119va ; facsim., p. 398a} [Rusch, f. 1119va ] OPERAM  DETIS. Quasi : difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos.
et
interl.| dimissis alienis, quod vobis utile est in emendatione vite vestre et opus manuum facite, quod adiuvat quietos esse. Hoc enim malum ex otio venit
vestrum11  negotium agatis et operemini manibus vestris sicut precepimus vobis
marg.| ET OPEREMINI  MANIBUS etc. Opus agendum est, non otiandum, quia et honestum est et quasi lux ad infideles, et non desiderabitis rem alterius ne dum rogetis vel tollatis.

11  vestrum] ut vestrum Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,12 
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
interl.| non solum hoc voluimus vos scire, sed etiam
Numérotation du verset 1Th. 4,13 
Nolumus autem
marg.| NOLUMUS  AUTEM. Post exhortationem de continentia et post correctionem a curiositate mortuos resurrecturos confirmat et per Christi resurrectionem et sua auctoritate.
vos ignorare fratres de dormientibus
interl.| id est mortuis
interl.| iam
interl.| qui quasi de somno integri surgent
ut non contristemini
interl.| inconsolabiliter de morte amicorum
marg.| UT NON  CONTRISTEMINI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Necesse est ut contristeris sed ubi contristaris consoletur te spes. Nam et ideo dormientes eos appellat Scripture consuetudo veracissima, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Est ergo de mortuis qui diliguntur quedam tristitia naturalis quodammodo. Mortem quippe horret natura, nec mors homini accideret nisi ex precedenti culpa. Hinc igitur necesse est ut tristes simus quando nos morientes deserunt quos amamus, quia et studuimus eos non in eternum relinquere nos mansuros sed aliquantulum precedere secuturos, tamen ipsa mors quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum.
marg.| IDEM. Contristamur ergo in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde augimur hinc consolamur. Inde infirmitas afficit, hinc fides reficit. Inde dolet humana condicio hinc sanat divina promissio. Movere autem potest quomodo Deus flebat mortuum continuo eo iubente victurum. Unde : Flevit Dominus non mortuum sed mortem quam peccando homo contraxit. Si enim peccatum non precessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors corporis quam precessit mors anime, precessit deserendo Deum et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit Deum volens. Hac coacta est deserere corpus nolens. Ac si illi diceretur : Recessisti ab eo quem diligere debuisti recede ab eo quem dilexisti. Quis enim vult mori, prorsus nemo, et ita nemo ut Petro diceretur : « Alius te cinget et ducet quo tu non vis ». Si nulla esset mortis amaritudo, nulla profecto esset martyrum fortitudo.

Io. 21, 18.
sicut et ceteri
interl.| infideles
marg.| SICUT ET  CETERI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De pompis exequiarum. Proinde pompa funeris agmina exequiarum sumptuosa, diligentia sepulture monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solacia, non adiutoria mortuorum. Orationibus vero sancte Ecclesie et sacrificio salutari et eleemosynis que pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adiuvari ut cum eis misericordius agatur a Domino quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in communione corporis et sanguinis defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commemorandorum causa opera misericordie celebrentur, quis eis dubitet suffragari pro quibus orationes non inaniter Deo erogantur. Non enim ambigendum ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerunt ante mortem ut possint hec eis utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem eiusque sacramentis de corporibus exierunt frustra illis a suis huius pietatis impenduntur officia, cuius dum hic essent pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur cum pro eis aliquid boni operantur sui, sed eorum precedentibus consequentia ista redduntur. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruerit in ipsa non poterit habere post ipsam. Permittantur itaque pia corda carorum de suorum mortibus contristari dolere sanabili et consolabiles lacrimas fundant condicione mortali, {t. 4 : Erfurt, f. 1119vb ; facsim., p. 398b} [Rusch, f. 1119vb ] quas tamen reprimat fidei gaudium qua creduntur fideles quando moriuntur aliquantulum a nobis abire et ad meliora transire. Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi, quia hec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt, nec solum in corporibus patriarcharum et aliorum sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore laudati sunt qui ista fecerunt. Impleant ergo homines erga suos officia postremi muneris et sui humani lenimenta meroris, verum illa que adiuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, erogationes, multo pro eis observantius abundantiusque impendant.
marg.| Poterat autem Deus hoc donare credentibus ut nec istius experirentur corporis mortem. Sed si hoc fecisset, carni quedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent ac per hoc nemo propter vitam futuram ad Christi gratiam festinaret, sed propter removendam mortis molestiam et sic delicate quodammodo crederetur in Christum. Plus ergo gratie prestitit fidelibus suis. Quid enim magnum est videndo non mori eos qui crederent credere se non moriturum, quanto maius, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere ut se moriturum speret sine fine victurum. Unde et cari eius superstites consolari queunt in tristitia mortis amici.
marg.| Idem de verbis Apostoli. Quid enim mirum si contristaris ut corpus quod vivit ex anima fit exanime discedente anima, qui ambulabat iacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulla voce patescunt, omnia membrorum officia conquieverunt. Non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum sensus ad precipiendum. Nonne ista est domus quam nescio quis invisibilis habitator ornabat, discessit qui non videtur, remansit quod cum dolore videtur.
qui spem non habent.
interl.| resurrectionis
interl.| quasi non inconsolabiliter debetis contristari
Numérotation du verset 1Th. 4,14 
Si enim credimus quod Iesus mortuus est
interl.| hoc videtur obesse resurrectioni
interl.| debemus credere quod
et Deus eos qui dormierunt per Iesum
interl.| vel in Iesu
marg.| ET EOS  QUI  DORMIERUNT. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis.
marg.| QUI  DORMIERUNT. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem. Christum mortuum appellat ut dum audimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis eius. Electos autem ideo dicit dormientes quia nemo tam facile potest socium excitare a somno quam facile omnes excitabuntur a somno mortis.
marg.| EOS  QUI  DORMIERUNT. Et si incinerati adducet. Nam hoc ordine. Quod vivi non prevenient eos et si eos magis putatis adducendos cum Iesu. Nos qui vivimus. Se illis ultimis vivis connumerat cum quibus erat unum corpus, et quia apostoli illis ultimis similes sunt in passionibus. Nos qui vivimus, id est illi de nobis qui vivi invenientur, qui tormentis Antichristi erunt residui, unde sunt dignissimi, non prevenient mortuos adeo erit festinata resurrectio mortuorum. Nota in his diem iudicii tempore apostoli futurum posse videri, unde et alia scribitur epistola.
marg.| PER  IESUM. Semper euntes eum sequendo venerunt ad somnum mortis.
adducet
interl.| non solum suscitabit
cum eo.
interl.| ut sint cum eo immortales in eadem beatitudine
Numérotation du verset 1Th. 4,15 
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini,
interl.| hoc Deus nos docuit
quia nos qui vivimus qui residui sumus
interl.| omnibus precedentibus sanctis
in adventu12  Domini
interl.| in resurrectione

12  adventu] adventum Weber
non preveniemus eos qui dormierunt.
interl.| longo tempore
interl.| nam potius mortui resurgent primi, quod poterit facere qui Dominus est
Numérotation du verset 1Th. 4,16 
Quoniam ipse Dominus in iussu
interl.| imperio
interl.| surgite mortui
et in voce archangeli
interl.| vel angelorum
et in tuba Dei descendet
interl.| vox erit quasi tube suos excitans
marg.| QUONIAM  IPSE. In propria persona.  Descendet : Non humilis ut prius sed iubens voce vel sui ipsius vel archangeli vel angelorum que faciet resurgere mortuos. Que dicitur tube quia manifesta vel quasi ad bellum que erit Dei Christi vel cui Deus dabit efficaciam.
marg.| In tuba. HAYMO.  Tuba erit magna vox angelorum. Vel  in tuba quia manifeste. Unde : « Videbit omnis caro salutare Dei nostri. » Vel sicut  tuba in bellis, quia tunc inimicos debellabit, et sicut  tuba in festis amicos ad festivitatem eterne glorie invitabit.

Lc. 3, 6.
de celo,
interl.| localiter vel de occulto
et mortui
interl.| qui interim quiescunt
qui in Christo sunt resurgent primi.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 
Deinde nos
interl.| illi de nobis qui vivi erunt et residui Antichristo
qui vivimus
marg.| DEINDE  NOS  QUI  VIVIMUS. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. In adventu Domini qui vivi fuerint inventi obviam rapientur Domino in era, mortem quasi soporem passi. {t. 4 : Erfurt, f. 1120ra ; facsim., p. 399a} [Rusch, f. 1120ra ] In ipso enim raptu mortem et resurrectionem habebunt, dumque anima in ipso raptu exierit a corpore, remanebit corpus terra, sed tam breve spatium tenebit ipsa mors ut nec cogitari nec perpendi possit.
marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Queri solet utrum illi quos vivos inveniet Christus numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo rapientur obviam Christo ad immortalitatem mira celeritate sint transituri. Non enim dicendum est fieri non posse ut per era in sublime portentur in illo spatio et moriantur et reviviscant, ad hunc autem sensum quo estimemus illos quos hic vivos inventurus est Dominus in ipso parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, Apostolus urgere nos videtur ubi dicit : “In Christo omnes vivificabimur”. Et alibi : « Quod seminas non vivificatur nisi moriatur ». Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine victura tanta facilitate tantaque inestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem. Nec ab illa sententia illos arbitramur futuros immunes qua dictum est : Terra es et in terram ibis, id est in hoc ibis amissa vita quod eras antequam sumeres vitam, hoc eris exanimatus quod eras antequam esses animatus.

Cf. 1Cor. 15, 22 : « In Christo omnes vivificabuntur ».
1Cor. 15, 36.
qui relinquimur simul rapiemur
interl.| in ipso raptu erit mors et resurrectio
interl.| ab angelis
marg.| IN NUBIBUS. Quia nubes suscipient eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit : Baiulis nubibus.
obviam Domino in era, et sic
interl.| immortales facti
semper cum Domino erimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 
Itaque
interl.| quia omnes resurgemus et cum Christo erimus
consolamini invicem
interl.| alter alterum de morte amicorum
marg.| ITAQUE  CONSOLAMINI  INVICEM. Augustinus de verbis Apostoli. Pereat contristatio ubi est tanta consolatio, detergatur ex animo luctus, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator. Ibi qui non fallit promissor. Quid enim mortuum diu plangimus inquies quia mors amara est sed per illam transivit et Dominus. Consolemur ergo nos. Sed dices : potest non dolere cor humanum defuncto carissimo ? Immo melius cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo sit inhumanum. Maria enim Dominum querebat et mortuum fratrem dolebat.
in verbis istis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Th. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber67.xml&chapitre=67_4)