initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<67. *Epistola prima Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
De temporibus
interl.| de resurrectione indiguistis ut scriberem vobis||
autem et momentis non indigetis ut scribam vobis.
interl.| quia nihil aliud scriberem nisi quod scitis scilicet clam futurum||
marg.| DE  TEMPORIBUS. Id est an estate an hieme an die vel nocte. De momentis. Scilicet qua hora diei vel noctis venturus sit Christus.||

momentis] momentis fratres Weber scribam] scribamus Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,2 
Ipsi enim diligenter scitis,
interl.| inquirendo Scripturas||
quia dies Domini
interl.| non pro tempore diei, sed quia tunc omnia aperta||
interl.| adventus||
marg.| DIES  DOMINI. Hic dies est hominum pro libitu suo sed tunc erit dies Domini.||
sicut fur in nocte
interl.| ita latenter||
marg.| SICUT  FUR. Ita improvisus veniet malis tunc quod et in obitu cuiusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit et homines dormiunt, tunc omnia surripit, ut qui divitem se putabat evigilans nihil inveniat. {t. 4 : Erfurt, f. 1120rb ; facsim., p. 399b} [Rusch, f. 1120rb ] Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incepit de temporibus, ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IN EPISTOLA AD YSICHIUM. Non ergo post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit opus est scire ut curent filii lucis esse et parato corde vigilare qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est ne hora Domini tamquam fur inveniat imparatum, opus est nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non esse opus ut hoc scriberet sed potius scribendum hoc esse potius iudicaret, nunc autem non opus esse illis monstravit quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse atque hoc sciendo vigilarent.||
ita veniet.
interl.| sicut fur quia incautus||
Numérotation du verset 1Th. 5,3 
Cum enim dixerint :
interl.| carnales||
marg.| CUM  ENIM  DIXERINT. Nam sicut in verbis Danielis invenitur, regnabit Antichristus et ministri eius tribus annis et dimidio et interficientur ab illo Elias et Enoch sicut et in Apocalypsy habetur. Et tunc erit talis tribulatio qualis ante non fuit nec post erit. Postea interficietur a Michaele et maxima pars suorum. Post mortem vero Antichristi quadraginta quinque dies concedentur ad penitentiam hominis qui titubaverunt in persecutione illa. Sed ministri Antichristi gaudebunt illis diebusm ducentes uxores et convivantes dicentes : Licet princeps noster mortuus sit, modo habemus pacem et securitatem.||
pax
interl.| est||
interl.| nunc||
et securitas
interl.| de futuro||
tunc repentinus
interl.| subitanea perditio diei iudicii subitus||
eis superveniet interitus, sicut
interl.| ita gravis et subitus||
dolor in utero habenti et non effugient.
interl.| que tandem evadit, sed illi non||
Numérotation du verset 1Th. 5,4 
Vos autem, fratres,
interl.| illis erit improvisus dies Domini, sed vobis non||
non estis in tenebris,
interl.| ignorantie||
ut
interl.| ita||
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
interl.| ad mortem eternam||
Numérotation du verset 1Th. 5,5 
Omnes enim vos filii lucis estis
interl.| fidei||
marg.| FILII  LUCIS. Fides est lux que facit diem, id est habitum virtutum, econtra tenebre sunt infidelitas, nox habitus vitiorum.||
et filii diei.
interl.| virtutum per quas bona operantur||
Non sumus
interl.| vel non estis||
noctis neque tenebrarum.
interl.| ne quis putet partim posse esse diei partim noctis||
Numérotation du verset 1Th. 5,6 
Igitur
interl.| quia non noctis||
non dormiamus
interl.| commonet ne securi de Christo negligenter agamus||
sicut ceteri,
interl.| carnalibus dediti||
marg.| QUIA  NON  NOCTIS. Igitur non dormiamus, id est in presentibus torpeamus, sed vigilet mens attendens hec caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc ut obliti vite eterne in istis quiecant, et qui ebrii sunt his immoderate utendo ex nocte vitiorum hoc habent.||
Numérotation du verset 1Th. 5,7 
Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
interl.| illi per noctem||
Numérotation du verset 1Th. 5,8 
Nos autem qui diei sumus,
interl.| virtutibus lucentes||
sobrii simus,
interl.| non solum vigilemus sed||
induti
interl.| per hoc||
loricam fidei
interl.| ecce facultas||
et caritatis et galeam spem salutis.
interl.| per spem veniemus ad salutem, non enim posuit nos Deus in spe ut habeamus iram, sed acquiramus salutem bene operando.||
marg.| INDUTI  LORICAM etc. Sicut lorica munit vitalia ita fides et caritas nos contra appetitum terrenorum. Si enim attendimus quod Christus pro nobis passus surrexit et nobis vitam paravit qui sumus quasi coherentes hami fidei, si et caritati insistimus, numquam mentes nostras vincet temporalis appetitus. Si etiam spes eterne salutis ad superna tendens ut galea mentem obvoluit, non ledetur a temporali appetitu.||
Numérotation du verset 1Th. 5,9 
Quoniam non posuit nos Deus in iram,
interl.| penam eternam||
sed in acquisitionem salutis
interl.| non enim otiosis dabitur salus||
interl.| et hoc||
per Dominum nostrum Iesum Christum
interl.| sine quo nec spes nec aliud nos iuvaret||
Numérotation du verset 1Th. 5,10 
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
interl.| in carne vivamus||
sive dormiamus
interl.| mortui fuerimus||
simul
interl.| ad similitudinem eius coniuncti ei||
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 
Propter quod
interl.| quia hec spes est nobis||
consolamini
interl.| in hac miseria||
invicem
interl.| alii alios de morte suorum condolentes||
interl.| vos||
et edificate
interl.| nescientes||
alterutrum sicut et facitis.
interl.| alius alium ut tamen non minus quam modo faciatis||
Numérotation du verset 1Th. 5,12 
Rogamus autem vos fratres
interl.| hoc facite omnes vos autem minores||
interl.| et si subditi||
ut noveritis
interl.| ostendatis vos nosse||
eos qui laborant inter vos
interl.| in regimine vestri et doctrina||
et presunt vobis in Domino
interl.| ordinatione Domini||
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 
ut habeatis illos
interl.| ut pares ad recta||
interl.| ita noveritis||
abundantius in caritate
interl.| vult ut ex caritate honorent presbyteros||
marg.| UT  HABEATIS  ILLOS  ABUDANTIUS etc. HAYMO. Neccessaria eis ministrando et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere ? Sicut divitie negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum saturari querit a iustitia declinat. Ideo in alia epistola precipit presbyteros duplici honore esse honorandos||
et propter opus illorum pacem habete cum eis.
interl.| et si graviter increpant vel puniunt, scientes hoc exigere opus eorum, pacem habete cum eis||

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 
Rogamus autem vos, fratres,
interl.| prelatos||
marg.| ROGAMUS  AUTEM  VOS. HAYMO. Hic admonet prelatos ut subiectorum improbitatem et impatientiam patienter ferant, dum in aliquo contra eos murmurant.||
corripite
interl.| tamen||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a quo qui cessat ne perdat quod illi dare solebant mercenarius est||
interl.| curiosos, gyrovagos||
consolamini pusillanimes,
interl.| contra adversa||
interl.| vel desperantes pro peccatis||

pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
interl.| ut medici ad sanandum||
infirmos.
interl.| in fide||
patientes estote
interl.| si in hoc officio aliquid infertur||
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
interl.| non solum patimini, nec bonum pro malo subtrahatis, ut negligatis corripere||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1120va ; facsim., p. 400a} [Rusch, f. 1120va ] MALUM  PRO  MALO. Tunc enim malum pro malo redditur si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur.||
sed semper
interl.| in prosperis vel adversis||
marg.| SEMPER. Vel generaliter ad omnes semper gaudete.||
quod bonum est
interl.| utile est||
sectamini et invicem et in omnes.
interl.| etiam non credentes||

invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 
Semper
interl.| quidquid vobis fiat||
interl.| non modo patiamini sed etiam||
gaudete
interl.| unde alibi : « In tribulatione gaudentes » ||

Cf. Rm. 12, 12.
Numérotation du verset 1Th. 5,17 
sine intermissione
interl.| certarum horarum||
interl.| Sine intermissione id est semper iuste vivite et eterna desiderate.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iustus enim numquam desinit orare, nisi desinat iustus esse, semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum oratio est Et si continuum est desiderium continua est oratio.||
orate,
interl.| etiam pro persequentibus||
Numérotation du verset 1Th. 5,18 
in omnibus
interl.| et de adversis||
gratias agite.
interl.| Deo||
Hec
interl.| hec omnia facere||
enim voluntas Dei
interl.| qui hoc docuit per Christum||
in Christo Iesu
interl.| per Christum hoc vobis||
interl.| Vel in Christo est ostensa voluntas Dei, quia hec fuerunt   in Christo in quo nihil Deo displicuit.||

in] est in Weber
in omnibus vobis.
interl.| maioribus et minoribus||
Numérotation du verset 1Th. 5,19 
Spiritum nolite extinguere
interl.| vel gratiam celare nolite||
marg.| MALIS  OPERIBUS  EXCLUDERE. Si quis dicta prophetarum explanat et ad edificationem predicat nolite despicere||
marg.| SPIRITUM  NOLI  EXTINGUERE. Quia voluntas Dei est facere hec omnia, vos maiores qui habetis per Spiritum sanctum donum intelligentie, nolite abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite et quod bonum invenitur tenete.||
marg.| SPIRITUM  NOLI  EXTINGUERE. Id est sicut Spiritus sanctus ad horam quid revelat nolite prohibere loqui quod sentit. Vel Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se sed in nobis extinguimus dum peccando fugamus.||
Numérotation du verset 1Th. 5,20 
prophetias
interl.| ecce quid dixit Spiritum||
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 
Omnia autem
interl.| probanda. Certa enim discussione non egent||
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 
ab omni specie mala abstinete vos.
interl.| ab omni re que speciem mali pretendit ut a prava expositione||
interl.| si quid speciem mali pretendit et si non sit malum, nolite precipitanter agere||
marg.| AB  OMNI  SPECIE  MALA etc. Solent enim spiritus immundi fallaciter dicere bona et inter hec subinducere prava, ut per hec que bona sunt accipiantur et mala.||
Numérotation du verset 1Th. 5,23 
Ipse autem Deus pacis
interl.| dator||
interl.| qui potest inquietudinem removere||
marg.| IPSE  AUTEM  DEUS  PACIS. Ego ita prelatos et subditos moneo, ipse autem Deus qui potest.||
a sanctificet vos per omnia,
interl.| que docui||
ut integer spiritus vester
interl.| de quo alibi : « Renovamini Spiritu mentis vestre », qui spiritus est meus que servit legi Dei||
marg.| SPIRITUS  VESTER. Ratio servetur integra non consentiendo carni usque in adventum Domini. Hoc est usque ad finem vite. Et anima. Id est sensualitas integra serviendo rationi. Et corpus sine querela. Ut nihil agatis eius ministerio unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita vel cogitatio intertidat, non erit integer spiritus.||

Eph. 4, 23.

ut] et Weber
et anima et corpus
interl.| et si non sine peccato, in multis enim offendimus omnes||
marg.| SPIRITUS  ET  ANIMA  ET  CORPUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tria posuit quibus homo, constat id est spiritum, animam et corpus, scilicet illud quo intelligimus et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, que rursus duo dicuntur, quia sepe anima cum spiritu nominatur.||
marg.| Vel spiritus ponitur pro donis suis, id est gratia Spiritus que data est in baptismo servetur incorrupta et integra ne nostro vitio vel immunditia corrumpatur vel fugetur. Nam dum agit homo que odit Spiritus sanctus {t. 4 : Erfurt, f. 1120vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f. 1120vb ] recedit ab eo gratia eius penitus vel minuitur.||
sine querela
marg.| SINE  QUERELA. Ait Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non sine peccato de perfectione iusti hominis. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bone vite de quo etiam in ista conversatione iusta querela esse non possit. Quis enim iuste queritur de homine qui nemini malum vult et quibus potest fideliter consulit, nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi, ut veracite dicat : « sicut et nos dimittimus debitoribus nostris », et tamen eo ipso quod hoc dicit sine peccato se non esse declarat : « In multis non offendimus omnes ».||

Mt. 6, 12.
Iac. 3, 2.
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 
Fidelis est qui vocavit vos,
interl.| ad vitam||
marg.| FIDELIS. Oro ut sanctificet ut sanctificatos servet nec inde dubitandum est quia verus est in pomissis qui vocavit.||
qui et10  faciet.
interl.| opus gratie perficiet||

10  et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 
Numérotation du verset 1Th. 5,26 
salutate
interl.| ex nostra parte||
fratres omnes in osculo sancto.
interl.| quod est signum dilectionis||
Numérotation du verset 1Th. 5,27 
Adiuro vos
interl.| salutate et epistolam ostendite||
per Dominum ut legatur epistola hec11  omnibus sanctis fratribus.
interl.| in baptismo sanctificatis vel perfectis ut inde proficiant||

11  hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.
Epistola ad Thessalonicenses prima finit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Th. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber67.xml&chapitre=67_5)