initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<68. *Epistola secunda Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Th. 2,1 
Rogamus
interl.| non solum oramus sed rogamus||
autem vos, fratres,
marg.| ROGAMUS  AUTEM  VOS  FRATRES. Hucusque dixit se eis gratias agere et orare. Hic determinat de die iudicii obsecrans eos, ne leviter et facile de adventu Domini, quasi de prope imminenti opinionem recipiant vel terreantur||
per adventum Domini nostri Iesu Christi
interl.| si vultis ut vobis prosit adventus Christi futurus||
interl.| ad iudicium||
et
interl.| per adventum||
nostre congregationis
interl.| omnium sanctorum||
interl.| si vultis esse in ea||
interl.| venture||
interl.| tendentis||
in ipsum,
interl.| Christum, ut ad corpus aquile vel in identitatem ut mente et corpore vivamus, qui modo in diversum tendimus||
interl.| quid ?||
Numérotation du verset 2Th. 2,2 
ut non cito moveamini
interl.| nec parum titubetis||
marg.| NON  CITO  MOVEAMINI. Quasi : Si moveamini cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret||
a vestro sensu
interl.| puro intellectu||

vestro] om. Weber
neque terreamini neque per spiritum,
interl.| quasi pro vicino periculo, id est quasi instet dies Domini||
marg.| NEQUE  PER  SPIRITUM. Id est si malignus spiritus quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies iudicii immineat.||
neque per sermonem, neque per epistolam
interl.| alicuius pseudo apostoli qui hoc exponat de Scripturis||
marg.| NEQUE  PER  EPISTOLAM etc. Solent enim tergiversatores ut fallant sub nomine clari alicuius viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset.||
interl.| sub nomine meo missam||

missam] om. Weber
quasi instet dies Domini.
interl.| non quin velit illos paratos esse||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1121va ; facsim., p. 402a} [Rusch, f. 1121va ] Quasi instet dies Domini . Non quando velit ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus expectantes quando revertatur Dominus a nuptiis.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. AD ISICIUM. In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies, quia qualis quisque in die illo moritur talis in die illo iudicabitur et ideo vigilare debet omnis Christianus ne imparatum eum inveniat Domini adventus. Imparatum enim inveniet dies ille quem imparatum invenerit vite huius dies ultimus. Et ideo non ait solum « ne terreamini », vel seducamini, sed addit : « Quasi instet dies Domini ». Hoc ideo dicit ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur possent seduci ad adorandum diabolum, qui hoc agebat ut sub nomine Christi apparens faceret se adorari, quod ut non possit, tempus et signa adventus apostolus prescripsit.||

2Th. 2, 2
Numérotation du verset 2Th. 2,4 
qui adversatur
interl.| Christo et membris eius||
interl.| unde Antichristus dicitur||
et extollitur
interl.| effert se||
supra omne quod dicitur Deus
interl.| vel falsa opinione ut dii gentium, vel beneficii gratia ut sancti||
aut quod colitur,
interl.| ut Deus Trinitas||
ita ut in templo Dei
interl.| vel in templum||
interl.| id est in Ecclesia vel in templo a Romanis destructo quod tunc Iudei reedificabunt||
marg.| IN  TEMPLO. Vel in templum. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe suo hoc loco intelligi volunt rectiusque dici putant, sicut et in greco est, non in templo sed in templum Dei sedeat quasi : ipse cum suis sit templum Dei quod est Ecclesia, sicut dicitur : sedet in amicum id est ut amicus.||
marg.| HAYMO. Nascetur autem Antichristus in Babylonie de tribu Dan iuxta quod Iacob ait : « Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita ». Et cum venerit Hierosolymam circumcidet se dicens Iudeis : Ego sum Christus vobis promissus. Tunc confluent ad eum omnes Iudei et reedificabunt templum a Romanis destructum sedebitque ibi dicens se esse Deum.||

Gn. 49, 17.
sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.
marg.| TAMQUAM  SIT  DEUS. Nam sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis habitavit ita in Antichristo plenitudo malitie et omnis iniquitas habitabit, quia in ipso erit caput omnium malorum, scilicet diabolus qui est rex super omnes filios superbie.||

tamquam] quia Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,3 
ne quis
interl.| quid per singula||
vos seducat ullo modo,
interl.| alio etiam a predictis||
interl.| sed non instat dies Domini nisi prius gentes a romano discedant imperio non quod statim post||
quoniam nisi venerit discessio primum
interl.| vel : dissensio||
marg.| QUONIAM  NISI  VENERIT. Occulte loquitur de destructione imperii romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesie. Vel hoc dicit de spirituali imperio romane Ecclesie vel discessione a fide.||
marg.| NISI  VENERIT. Refuga primum Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse quem refugam vocat, utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto.||
et
interl.| nisi||
revelatus fuerit homo peccati
interl.| cuius iam species precedit||
interl.| non Deus||
interl.| totus||
filius
interl.| servus et fons||
perditionis
interl.| diaboli qui perdidit homines, vel quod ipse perdendus et alios perdens||
marg.| FILIUS  PERDITIONIS. Antichristus non per naturam, sed per imitationem.||
Numérotation du verset 2Th. 2,5 
Nonne retinetis
interl.| ita debetis credere quia idem olim dixi||

nonne] non Weber
quod cum adhuc essem apud vos, hec
interl.| de adventu Antichristi et de die iudicii||
dicebam vobis.
Numérotation du verset 2Th. 2,6 
Et nunc
interl.| hoc retinetis||
quid detineat
interl.| quid sit in causa more eius||
interl.| scilicet quod nondum est discessio||
scitis,
marg.| SCITIS. Quia eos scire dicit quid detineat nec aperte exponit, et ideo nos nescimus nisi quod quidam suspicantur de romano imperio dictum fuisse donec tollatur vel de medio fiat. Et ideo apostolum non id aperte scribere voluisse ne calumniam scilicet incurreret quod imperio romano male optaverit cum speraretur eternum. Et hoc quod dixit. Iam enim mysterium operatur iniquitatis Neronem voluerunt intelligi cuius facta velut Antichristi videbantur, unde nonnulli vel vivum raptum occultari donec suo tempore reveletur vel occisum resurrecturum et futurum Antichristum suspicabantur. Quidam putant hoc dictum esse de malis et fictis qui sunt in Ecclesia tam diu {t. 4 : Erfurt, f. 1121vb ; facsim., p. 402b} [Rusch, f. 1121vb ] donec perveniant ad tantum numerum qui Antichristo magnum faciat populum. Et hoc dicunt esse mysterium iniquitatis quia videtur occultum. Et de hoc dictum esse. Quid nunc detineat scitis. Et cum ait ut qui tenet nunc teneat dicunt apostolum hortari fideles ut in fide quam tenent tenaciter perseverent donec exeat de medio Ecclesie mysterium iniquitatis quod nunc occultum est. Et est sensus. Tantum hoc superest agendum ut qui tenet nunc fidem teneat, id est firmiter in ea perseveret, donec iniquitas id est ficti exeat de medio Ecclesie que nunc occulta est, id est manifete ab ea recedant unde de nobis exierunt, sed non exierunt ex nobis, ita tunc aperte.||
ut reveletur
interl.| ita tamen||
interl.| manifestus fiat||
in suo tempore.
interl.| sibi congruo ut Deus disposuit||
interl.| scilicet postquam fuerit discessio||
marg.| SUO  TEMPORE. Hieronymus HIERONYMUS. Completa accessione ad romanum imperium et ad romane Ecclesie obedientiam aderit discessio ab utroque imperio, qua impleta aderit ille iniquus impleto tempore misericordie quo plenitudo gentium intrat ad fidem revelabitur discessio et sic instabit dies Domini.||
Numérotation du verset 2Th. 2,7 
Nam mysterium iam operatur iniquitatis,
interl.| suo tempore revelabitur, quia iam non in suo secreta iniquitas operatur, id est mali et ficti qui sunt in Ecclesia||
marg.| NAM  MYSTERIUM etc. Iam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo||
marg.| NAM  MYSTERIUM. HAYMO. Iam diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi sicut Abel et David Christi||
tantum ut
interl.| hoc restat||
qui tenet
interl.| imperat||
interl.| romanum imperium vel fidem||
nunc teneat, donec de medio fiat.
marg.| Donec de medio fiat, id est tollatur illa potestas romani imperii de medio mundi, quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel qui fidem tenet teneat donec ipsa refrigescat. Vel qui detinet illum, id est accessio ad fidem detineat donec ipsa tollatur de medio. Vel donec iniquitas que modo est mystica fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari sicut nec ambulare vel loqui.||
marg.| DE  MEDIO  FIAT. Scilicet discessio, id est manifeste appareat et tunc iam revelata discessione a Deo vero iam refrigerata caritate ex abundantia iniquitatis revelabitur etc.||

teneat] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,8 
Et tunc
interl.| parata sede||
revelabitur
interl.| manifestabitur||
ille iniquus
interl.| Antichristus||
interl.| qui nec modo nec tunc est timendus quia sequitur : quem Dominus etc.||
{t. 4 : Erfurt, f. 1121vb ; facsim., p. 402b} [Rusch, f. 1121vb ] quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
interl.| precepto virtute||
marg.| SPIRITU  ORIS. Id est virtute Spiritus sancti qui dicitur Spiritus oris quia ab eo procedit.||
marg.| SPIRITU  ORIS. Id est potentia iussionis sue sive per se sive per Michaelem. Occidetur autem ut doctores tradunt in Monte Oliveti in papilione et solio suo in illo loco contra quem Dominus ascendit in celos. Illo interfecto non statim veniet Christus sed ut in Daniele intelligitur concedentur electis ad penitentiam dies quadraginta quinque quantum post Dominus venturus sit penitus ignoratur||
et destruet
interl.| dicens : “Ite maledicti in ignem eternum”.||
interl.| eum cum omnibus membris in claro adventu suo||

Cf. Mt. 25, 41.
illustratione adventus sui
Numérotation du verset 2Th. 2,9 
eum cuius
interl.| scilicet Antichristi||
est adventus secundum operationem Satane
interl.| quia diabolo instigante totum faciet, non tamen sine sensu, ut frenetici qui culpam non habent de malis||
in omni virtute
interl.| humane potestatis et divitiarum||
et signis
interl.| minoribus||
et prodigiis
interl.| maioribus||
mendacibus
interl.| quia per magicam artem non veram sed per phantasiam deludet homines, sicut Simon magus quemdam qui se eum occidere putans arietem decollavit||
interl.| quia mendacium confirmat eum scilicet esse Deum||
marg.| MENDACIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel quia non vera ut videntur sed phantastica. Vel si vera Dei permissione ad mendacium trahunt.||
Numérotation du verset 2Th. 2,10 
et in omni seductione iniquitatis
interl.| minis blanditiis et omnibus modis||
his qui pereunt,
interl.| qui perditioni dediti sunt||
eo quod caritatem
interl.| id est ideo||
interl.| id est Christum qui caritatem omnibus ostendit||
veritatis
interl.| id est Christi in quo implentur promissa||
non receperunt ut salvi fierent.
interl.| qua recepta salvarentur||
Numérotation du verset 2Th. 2,11 
Ideo
interl.| quia non receperunt veritatem||
mittit illis Deus
interl.| permittet venire ad eos||
operationem erroris,
interl.| eum qui est ipsa malitia, quia pater omnis malitie et iniquitatis. Ideo mittet illis Deus etc.||
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus diabolum ista facere permittet iusto quidem iudicio quamvis faciet ille iniquo malignoque consilio. Proinde iudicati seducuntur et seducti iudicabuntur, sed iudicati iudicio Dei occulte iusto et iuste occulto seducentur. Seducti autem iudicabuntrur novissimo manifestoque iudicio per Christum iustissime iudicaturum iniustissime iudicatum.||
ut credant mendacio,
interl.| quod Antichristus Deus sit||
Numérotation du verset 2Th. 2,12 
ut iudicentur omnes
interl.| tandem aperte interim occulte||
qui non crediderunt veritati
interl.| Christo qui vere Deus||
sed consenserunt iniquitati.
interl.| Antichristo||
Numérotation du verset 2Th. 2,13 
Nos autem
interl.| de illis ita vos autem venietis ad salutem, quia recepistis veritatem unde gratias agimus Deo. Et hoc est quod ait : Nos autem ||
debemus gratias agere semper Deo pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit
interl.| ab eterno||

semper Deo] Deo semper Weber
Deus primitias
interl.| fidei||
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1122ra ; facsim., p. 403a} [Rusch, f. 1122ra ] Primitias . Ut scilicet non in illo periculoso tempore ultimo sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum atque fidem confiteremur. Vel nos apostolos   primitias omnium credentium, quia apostoli primi crediderunt et hoc   in salutem omnium gentium.||
in salutem
interl.| eternam||
in sanctificationem
interl.| positos||

sanctificationem] sanctificatione Weber
Spiritus
interl.| qui in baptismo sanctificat||
et in fide veritatis,
interl.| Christi||

in] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 2,14 
in quam
interl.| fidem, sicut gratis eligit vos ab eterno ita et gratis vocavit||
interl.| per quid ad fidem venerint subdit||
et vocavit vos
interl.| aversos||
per evangelium nostrum in acquisitionem
interl.| ut per fidem acquiratis gloriam||
marg.| IN  ACQUISITIONEM. Vel ut sitis acquisitio in qua Deus glorificetur.||
glorie
interl.| quam Christus habet||
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 2Th. 2,15 
Itaque,
interl.| quia hec bona sunt vobis et non instat dies Domini||
fratres, state
interl.| in fide||
interl.| immobiles||
et
interl.| et ut stetis||
tenete traditiones
interl.| a nobis||
quas didicistis
interl.| usque ad intellectum||
sive per sermonem
interl.| presentem||
a sive per epistolam nostram.
interl.| ego moneo sed||
Numérotation du verset 2Th. 2,16 
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
interl.| potentia qua creator est universorum||
et Pater noster qui dilexit nos
interl.| affectu dulcedine caritatis||
interl.| dando Filium pro nobis||
et dedit consolationem eternam
interl.| Christum circa miserias seculi et in futuro||
interl.| Et dedit consolationem. Promittendo celorum regnum.||
et spem bonam in gratia,
interl.| quod de exilio ipso ad patriam veniemus||
marg.| IN  GRATIA. Id est per gratiam quam dedit speramus eterna. Vel   gratia non merito nostro.||
Numérotation du verset 2Th. 2,17 
exhortetur
interl.| ipse qui iam tot fecit||
corda vestra
interl.| voluntates||
et confirmet
interl.| contra impugnatores||
in omni opere et sermone bono.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Th. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber68.xml&chapitre=68_2)