initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<68. *Epistola secunda Pauli ad Thessalonicenses*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Th. 3,1 
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
interl.|  evangelium quod Deus dedit vobis vel quod de Deo agit
marg.|  ORATE  PRO  NOBIS etc. Orandum esse hortatur ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium et ab auribus in corda ut compescantur malorum seditiones, unde subdit :   ut liberemur .
currat
interl.|  sine impedimento ad omnes gentes ut multi velociter convertantur
et clarificetur,
interl.|  clarus et intelligibilis fiat omnibus
sicut
interl.|  cucurrit
et apud vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,2 
et ut liberemur
interl.|  a pseudo
marg.|  LIBEREMUR. A pseudo ne nostros seducant vel nobis insidias tendant. Vel liberemur ab importunis. Id est infidelibus qui resistunt verbo Dei nec stant in portu quietis. Et malis. Qui persequuntur infideles. Ideo dico :   liberemur , quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Vel omnes qui importuni non habent fidem, sed vos qui habetis confirmabit Deus ; unde subdit :   fidelis etc.

2Th. 3, 3.
ab importunis
interl.|  improbis disputando
et malis hominibus.
interl.|  qui falsa predicant
Non enim omnium est fides.
interl.|  id est quorum nullus fidem habet, sed est error quod tenent
interl.|  orate ut liberemur
marg.|  Non enim omnium est fides, id est nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum preordinati in vitam eternam, predestinati in adoptionem filiorum.
marg.|  NON  ENIM  OMNES etc. Ideo autem Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam ingenio tardus, qui non videat Deum facere quod rogari se precepit ut faciat. Et sciendum quia posse habere fidem sicut posse habere caritatem natura est hominum, habere autem fidem sicut habere caritatem gratia est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis preparatur a Domino discernendum est quid veniat de misericordia eius et quid de iudicio, universe enim vie Domini misericordia et veritas. Investigabiles igitur sunt et misericordia qua liberat gratis et veritas qua iuste iudicat.
Numérotation du verset 2Th. 3,3 
Fidelis autem Deus est
interl.|  verus in promissis

Deus] Dominus Weber
qui confirmabit vos
interl.|  ne importuni decipiant
et custodiet a malo.
Numérotation du verset 2Th. 3,4 
Confidimus autem
interl.|  hec omnia vobis diximus nec puto frustra
de vobis, fratres in Domino,
interl.|  qui in vobis operabitur

fratres] om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
interl.|  quod ut sit
Numérotation du verset 2Th. 3,5 
Dominus autem dirigat
interl.|  si quid tortum est
corda vestra
interl.|  voluntates ut existant
in caritate Dei
interl.|  quam Deus dat vel ut Deum diligatis
et in patientia Christi
interl.|  ut patientes sitis sicut et Christus

in] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 3,6 
Denuntiamus autem
interl.|  que precipimus facietis, sed qui noluerit excommunicetur
marg.|  DENUNTIAMUS. De curiosis incipit et otiosis monens bonos ut eos corripiant.
{t. 4 : Erfurt, f. 1122rb ; facsim., p. 403b} [Rusch, f. 1122rb ] vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
interl.|  per Iesum precipimus vel honor Dei est si morbida ovis excluditur
interl.|  in honore Christi
ut subtrahatis
interl.|  non communicetis eis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
interl.|  aliter quam ordo nature exigit
et non
interl.|  ambulante
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
interl.|  id est non secundum doctrinam quam tradidimus eis
Numérotation du verset 2Th. 3,7 
Ipsi enim scitis
interl.|  ideo debetis vos subtrahere
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1122rb ; facsim., p. 403b} [Rusch, f. 1122rb ] IPSI  ENIM. Et cum illi hec non faciant, debetis vitare. Vel non ambulant secundum traditionem, scitis enim quomodo me habui quod in illis non videtis, quasi : non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis quod non inquieti, ut qui aliena negotia curant vagantes hac illac.
quemadmodum
interl.|  in quibus
oporteat nos imitari.
interl.|  vere oportet imitari nos quia boni

nos imitari] imitari nos Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,8 
neque gratis
interl.|  sine labore
panem manducavimus ab aliquo,
interl.|  quasi sumptum ab aliis
sed in labore
interl.|  contra gratis
et fatigatione
interl.|  usque ad fatigationem
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
interl.|  contra ab aliquo
Numérotation du verset 2Th. 3,9 
Non quasi non habuerimus potestatem,
interl.|  ideo multomagis isti debent vivere de labore suo qui non habent hanc potestatem
interl.|  ideo non accepimus
sed
interl.|  pro alia causa hic quam apud Corinthios, abstinuit hic enim pro exemplo dando, ibi pro repellendis pseudo
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
interl.|  ut vos imitamini et otium dimittatis
marg.|  SED  UT  NOSMETIPSOS  FORMAM  DAREMUS etc. Notandum quia apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est que docet verbis operibus explere. Etsi enim manifeste vera esse non ignorentur que docentur tamen si negligi ceperint a magistro, non facile proficiunt. Audientibus enim magis opera suadent quam verba. Ideoque magnis preconiis remunerandi sunt qui negligentibus magistris de solis verbis proficiunt. Apostolus ergo forma erat his et qui tenues erant substantia in plebe ut discerent libertatem suam non amittere. Unde et Salomon : “Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum ne satiatus tui oderit te”. Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet.

Cf. Prv. 25, 17 : « Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te ».
ad imitandum nos
interl.|  operabar inter vos ad exemplum vestrum sic enim faciendum docebam
Numérotation du verset 2Th. 3,10 
Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
marg.|  QUONIAM  SI  QUIS  NON  VULT  OPERARI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. DE OPERE MONACHORUM. Dicunt quidam de operibus spiritalibus hoc apostolum precepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret in quo vel agricole vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum qui in evangelio ait : 'Nolite solliciti esse quid manducetis' etc. Sed superflue conantur et sibi et ceteris caliginem obducere ut quod utiliter caritas monet non solum facere velint, sed nec intelligere cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere nec est contra illud quod predictum est : “Nolite solliciti esse quid manducetis” etc. Non enim hoc ideo dictum est ut non procurent quantum necessitati satis est unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur nec propter ista faciant quidquid evangelii preconio facere iubentur.

Cf. Lc. 12, 22 : « Dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini ».
Numérotation du verset 2Th. 3,11 
Audivimus enim
interl.|  ideo hoc precipio
interl.|  ratio cur laboris sui mentionem fecerit

audivimus] audimus Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
interl.|  de alienis
agentes.
interl.|  hoc modo merentur pasci
marg.|  CURIOSE  AGENTES. Hoc factum abhorret disciplina dominica, eorum enim « deus venter est » qui feda cura necessaria sibi provident.

Phil. 3, 19.
Numérotation du verset 2Th. 3,12 
His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
interl.|  non rumorosi
operantes suum panem
interl.|  proprii laboris
manducent.
interl.|  ne autem occasione hac cessarent ministrare pauperibus hoc addidit
Numérotation du verset 2Th. 3,13 
Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
interl.|  pauperibus
interl.|  precipimus ut operentur etc.
marg.|  NOLITE  DEFICERE. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnulllis indigere. Et Deo monet ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria preberent hac {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f. 1122va ] occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui cum possit laborem ferre otiose vult vitam agere.
Numérotation du verset 2Th. 3,14 
Quod si quis non obedit verbo
interl.|  huic
nostro
interl.|  Dei mandato
per epistolam hunc notate,
interl.|  qui sit mihi significate vel reprehendite
interl.|  vel per epistolam vestram hunc notate nobis
et non commisceamini cum illo ut {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f. 1122va ] confundatur.
interl.|  erubescat abiectus ab omnibus et sic se subiiciat
Numérotation du verset 2Th. 3,15 
Et
interl.|  tamen
nolite quasi inimicum existimare,
interl.|  ut odio habeatis eum
sed corripite ut fratrem.
interl.|  ex dilectione
Numérotation du verset 2Th. 3,16 
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
interl.|  hic et in futuro
in omni loco.
interl.|  id est et apud domesticos et extraneos
Dominus cum omnibus vobis.
interl.|  ut pacem habeatis
Numérotation du verset 2Th. 3,17 
Salutatio
interl.|  scripta est
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
interl.|  quomodo
marg.|  QUOD  SIGNUM  IN  OMNI  EPISTOLA etc. Propter adulteratores Scripturarum manu sua in fine omnium epistolarum salutationem se subscribere testatur, ut sub nomine eius nulla epistola accipiatur que non fuerit manu eius subscripta.
Numérotation du verset 2Th. 3,18 
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Th. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber68.xml&chapitre=68_3)