initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<69. *Epistola prima Pauli ad Timotheum*>

<69.1> Argumentum in epistolam ad Timotheum primam incipit

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f. 1122va ] Timotheum istruit et docet de ordinatione episcopatus et diaconii et omnis ecclesiastice discipline, scribens eis a Laodicia per Tychium diaconem.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f. 1122va ] Timotheo in Asia relicto episcopo scribit Paulus de episcopali officio, quomodo pseudo apostolus resistat, quomodo Ecclesiam instituat, quales presbyteros vel diaconos ordinet quales viduas honoret quomodo ipse in Ecclesia se habeat vel quomodo eam regat.
prol.| prol.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Timotheus iste fuit filius mulieris fidelis, patre gentili procreatus, et cum non esset circumcisus et ipse gentilis, huic dabant bonum testimonium fratres qui erant Lystris et Hyconio, hunc voluit Paulus proficisci secum et ideo circumcidit propter Iudeos qui erant in illis locis.
prol.| prol.
marg.|  Eratque eruditus tam divinis Scripturis, quam liberalibus artibus, hunc Apostolus creavit episcopum et ideo eum admonet ut sollicitus sit in ecclesiastica ordinatione. Intentio Apostoli est in hac epistola instruere Timotheum de episcopalis dignitatis officio. Modus talis. Primo salutat eum. Deinde monet ut pseudo apostolus resistat. Postea instruit de episcopali officio, dicens quales debeat ordinare presbyteros et diacones, et quales debeant esse mulieres eorum. Deinde quales viduas recipere debeat. Et postea de modo correctionis instruit eum. In fine admonet ut vitet profanas novitates.
prol.|  EPISTOLA AD TIMOTHEUM PRIMA INCIPIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Tim. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber69.xml&chapitre=69_Prol.1)