initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<70. *Epistola secunda Pauli ad Timotheum*>

<70.1> Argumentum in secundam <epistolam> incipit

prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1127ra ; facsim., p. 413a} [Rusch, f. 1127ra ] Item Timotheo scribit de exortatione martyrii et de omni regula veritatis et quid futurum sit temposribus novissimis et de sua passione. Scribit autem ei ab urbe Roma.
marg.|  APOSTOLUS. Cum esset Rome in vinculis constitutus, scribit Timotheo, monens eum, ne per eius absentiam vel propriis vel magistri tribulationibus terreatur, ut testimonium Domini erubescat, pro quo ipse usque ad mortem certavit, simul et de hereticis vitandis atque his qui suas fabulas magis quam Dei predicant veritatem.
prol.| prol.
marg.|  Paulus iam a mundo transiturus item scribit a Roma Timotheo infirmitatibus et adversis fatigato, ut constanter laboret in gratia Dei sibi credita, exhortans eum ad martyrium multis modis, et ut perseveret in officio recte predicationis et sancta operatione. Et predicit quid futurum sit temporibus novissimis et de suo obitu. Et est intentio Apostoli in hac epistola exhortari Timotheum ad sui officii diligentem executionem et ad palam martyrii et quedam ad huc addere de episcopali officio.
prol.|  ARGUMENTUM FINIT.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Tim. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber70.xml&chapitre=70_Prol.1)