initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 12

Numérotation du verset Act. 12,1 
Eodem autem tempore
interl.| interl.| quo Paulus et Barnabas missi sunt in ministerium||
marg.| marg.| EODEM  AUTEM  TEMPORE. Beda VenerabilisB<EDA>. Non famis tempore, quam quarto Claudii anno factam historie referunt. Cum Herodes tertio eiusdem anno sit defunctus, sed illo tempore quo oblationes deferebantur Hierosolymam.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1161va ; facsim., p. 482a} [Rusch, f. 1161va ] Beda VenerabilisB<EDA>. Non est putandum Herodem qui tetrarcha erat postea regem factum hoc capitulo designatum. Refert Iosephus Gaium imperio suscepto, continuo Iudeorum principatum Herodi filio Aristobuli - quem tamen ille Agrippam nominat - quarto autem, id est ultimo imperii sui anno eidem et sedem pariter contulisse. Ipsum vero Herodem qui Iohannem occiderat, vel in passione Christi interfuerat, graviter cruciatum, exilio perpetuo damnasse. Porro hunc Herodem sive Agrippam tertio Claudii anno, sui vero regni septimo ab angelo percussum regnum Agrippe filio reliquisse Aristobulus - quem dixi - a patre perfido, id est Herode sub quo natus est Christus, cum fratre Alexandro fuerat interfectus.||
misit
interl.| interl.| per ministros quod quis iubet ipse facit||
Herodes rex
interl.| interl.| qui passioni Christi interfuerat, filius Herodis sub quo natus est Christus||
manus
interl.| interl.| ad tenendos et ligandos quosdam de Ecclesia||
ut affligeret
interl.| interl.| tormentis||
interl.| interl.| quasi interiores de Ecclesia||
Numérotation du verset Act. 12,2 
Occidit
interl.| interl.| nonsolum aliquos afflixit sed etiam occidit||
autem Iacobum
interl.| interl.| Zebedei||
marg.| marg.| OCCIDIT  AUTEM  IACOBUM. Beda VenerabilisB<EDA>. De hoc Iacobo Clemens Alexandrinus historiam refert, et is – inquit- qui obtulerat eum iudici ad martyrium, Iacobum scilicet, et ipse confessus est se esse Christianum et, cum ducerentur, in via rogavit Iacobum dari sibi remissionem. At ille parum per deliberans ‘’pax tibi’’ inquit et osculatus est eum, et ita ambo capite simul puniti sunt.||
fratrem Iohannis gladio.
Numérotation du verset Act. 12,3 
Videns autem quia placeret Iudeis apposuit
interl.| interl.| afflictioni quorumdam et occisioni Iacobi||
apprehendere et Petrum.
interl.| interl.| quia plus placeret ubi princeps occideretur||
Erant autem dies azymorum.
interl.| interl.| ideo non est occisus sed apprehensus ut et de Christo dixerunt :"Non licet in Pascha occidere quemquam".||

Cf. Io. 18, 31 : « Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudai : Nobis non licet interficere quemquam ».
Numérotation du verset Act. 12,4 
Quem cum apprehendisset misit in carcerem
interl.| interl.| quamdiu non licet occcidi licitum putant in angustia cruciari||
tradens quattuor quaternionibus
marg.| marg.| QUATTUOR  QUATERNIONIBUS. Quaternio dicitur princeps quattuor militum sicut enim centurio centum ita quaternio quattuor sub se milites habet.||
militum custodiendum,
interl.| interl.| non sufficiebat solius carceris custodia||

custodiendum] custodire eum Weber
Volens post Pascha producere eum populo.
marg.| marg.| PRODUCERE  EUM etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Amplior enim gratia esset si ipsi eum occiderent Iudei, quia princeps erat, non ipse Herodes sicut et Iacobum.||
Numérotation du verset Act. 12,5 
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione
interl.| interl.| exemplum orandi pro periclitantibus et maxime pro Ecclesie pastoribus||
interl.| interl.| sic enim orandum est secundum illud multum valet deprecatio iusti assidua||
ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Numérotation du verset Act. 12,6 
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte
interl.| interl.| qua opportuna erat solutio||
erat Petrus dormiens
interl.| interl.| non habens spem evandendi illa hora||
inter duos milites vinctus catenis duabus,
marg.| marg.| MILITES  VINCTUS  CATENIS etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quattuor difficultates cumulant custodiam milites, catene, carcer, custodes.||
et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
interl.| interl.| quattuor hec custodiam exaggerant milites catenis custodes carcerem||
Numérotation du verset Act. 12,7 
Et ecce angelus Domini astitit
interl.| interl.| nota Domini et astitit||
et lumen
marg.| marg.| LUMEN. Signum presentie angeli Dei, cuius presentia soli Petro lumen prebebat, nec aliis refulgebat.||
refulsit in habitaculo,
interl.| interl.| ex presentia angeli||
percussoque latere
interl.| interl.| tactu corporali||
marg.| marg.| PERCUSSO  LATERE. Beda VenerabilisB<EDA>. Percussio lateris commemoratio est passionis Christi de cuius latere salus nostra profluxit, et nobis etiam pressura catenarum retentis, tale solacium Petrus reddit dicens : « Christo {t. 4 : Erfurt, f. 1161vb ; facsim., p. 482b} [Rusch, f. 1161vb ] igitur in carne passo et vos eadem cogitatione armamini ».||
marg.| marg.| PERCUSSOQUE  LATERE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Tactum corporalem corpore ex aere sumpto potuit habere angelus.||

1Pt. 4, 1.
Petri excitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus eius.
interl.| interl.| prima solvitur angustia||

excitavit] suscitavit Weber
Numérotation du verset Act. 12,8 
Dixit autem angelus ad eum : Precingere
marg.| marg.| PRECINGERE. Beda VenerabilisB<EDA>. Prophetas et apostolos cingulis usos fuisse legimus, sed Petrus propter rigorem carceris ligamenta ad horam laxaverat, ut tunica circa pedes demissa frigus noctis utcumque temperaret, exemplum prebens infirmis ut cum molestia corporis vel iniuria temptantur humana, liceat aliquid laxare de propositi rigore et quia dictum est : ‘Sint lumbi vestri precincti et calciati pedes’, in preparatione evangelii pacis spiritalium virtutum verbique predicandi resumere iubemur insignia.||

Cf. Eph. 6, 14-16 : « State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere ».
et calcia te
interl.| interl.| exemplum datur non ambulandi sine calciamentis angelo iubente et apostolo complente||
caligas tuas.
interl.| interl.| caliga genus est calciamenti||

caligas] gallicas Weber
et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me.
interl.| interl.| timor non impediat||
Numérotation du verset Act. 12,9 
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum esset quod fiebat per angelum.
interl.| interl.| non putabat fieri sed ostendi imaginarie||

esset] est Weber
Existimabat autem se visum videre.
Numérotation du verset Act. 12,10 
Transeuntes autem primam
interl.| interl.| duos milites||
interl.| interl.| primum quaternionem cum suis||
et secundam custodiam,
interl.| interl.| custodes carceris||
interl.| interl.| secundum quaternionem cum suis||
venerunt ad portam ferream,
interl.| interl.| que putatur fuisse in atrio carceris||
que ducit ad civitatem
interl.| interl.| patet extra civitatem fuisse carcerem vel in exteriore parte civitatis||
marg.| marg.| VENERUNT AD  PORTAM  FERREAM  QUE  DUCIT AD  CIVITATEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Angusta, immo ferrea, erat porta  que ducit ad Hierusalem celestem, sed apostolorum vestigiis nobis est facta meabilis qui sanguine proprio ostium ferreum vicerunt, ferrea enim ostia Petro cedunt custodi aule celestis qui Ecclesie retinens cacumen infernum superat.||
que ultro
interl.| interl.| a se ipsa||
aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo
interl.| interl.| ut sciret verum esse quod fiebat et non visionem||
discessit angelus ab eo.
Numérotation du verset Act. 12,11 
Et Petrus ad se reversus
marg.| marg.| AD SE REVERSUS. A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit.||
dixit : Nunc scio vere
interl.| interl.| ostendit quia hoc prius nescivit||
quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione Iudeorum.

Iudeorum] plebis praem. Weber
Numérotation du verset Act. 12,12 
Consideransque
interl.| interl.| ubi esset||
venit ad domum Marie matris Iohannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
interl.| interl.| causa orationis pro Petro vel ex eventu||
Numérotation du verset Act. 12,13 
Pulsante autem eo ostium ianue processit puella ad videndum nomine Rhode.
interl.| interl.| videns vel fortis vel visio fortitudinis vel visionis fortitudo||
marg.| marg.| PROCESSIT  PUELLA  SED  INTROCURRENS etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit ut : « Ubi abundavit delictum superabundavit gratia ».

Rm. 5, 20.

videndum] audiendum Weber
Numérotation du verset Act. 12,14 
Et ut cognovit vocem Petri pre gaudio non aperuit ianuam
interl.| interl.| ex impatientia, scilicet nuntiandi adventum Petri||
sed introcurrens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
Numérotation du verset Act. 12,15 
At illi dixerunt ad eam : Insanis.
interl.| interl.| quia sciebant Petrum incarceratum esse||
illa autem affirmabat sic se habere.
interl.| interl.| rem||
Illi autem dicebant angelus eius est.
marg.| marg.| ANGELUS  EIUS  EST. Hieronymus HIERONYMUS. Magna dignitas animarum ut unaqueque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sibi deputatum.||
marg.| marg.|  TYCONIUS . Videtur angelus hominis esse homo interior qui Deum semper fide contemplatur.| ||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Quod unusquisque habeat angelum Scriptura testatur. Unde Dominus angeli inquit eorum semper vident faciem Patris. Et Iacob : « Angelus qui eruit me de cunctis malis ». Et hic discipuli angelum Petri venire credebant.||

Revera : Cf. Beatus Liebanensis, Commentarius in Apocalipsin, lib. 1, cap. 5 § 44, p. 89.21 : « Sed quod mihi videtur angelus hominis anima eius est, id est, homo interior, qui semper Deum puro corde contemplatur per fidem; sicut Dominus dicit: non me videbitis donec dicatis, benedictus, qui venit in nomine Domini, id est, donec credatis et crucem meam levetis et me sequatis; et ad Philippum ait: qui me videt, videt et patrem ».
Cf. Mt. 18, 10 : « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est ».
Gn. 48, 16.
Numérotation du verset Act. 12,16 
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt.
interl.| interl.| quia certum habebant quod ab hominibus non dimitteretur||
Numérotation du verset Act. 12,17 
Annuens autem eis manu ut tacerent
interl.| interl.| silentium indicendo||
marg.| marg.| TACERENT. Donec narraret virtutem, vel tacere iubet ne clamore gaudentium {t. 4 : Erfurt, f. 1162ra ; facsim., p. 483a} [Rusch, f. 1162ra ] adventus eius in civitate cognoscatur.||
narravit quomodo Dominus duxisset eum de carcere.
interl.| interl.| non homines non sua calliditas vel fortitudo||

narravit] enarravit Weber duxisset] eduxisset Weber
Dixitque : Nuntiate
interl.| interl.| virtutem donatam precibus eorum||
Iacobo
interl.| interl.| iusto scilicet filio Alphei alter Iacobus decolatus erat||
et fratribus eius hec.
interl.| interl.| orantibus pro me||

eius] om. Weber
Et egressus abiit in alium locum.
interl.| interl.| eadem nocte in alium locum timore Herodis et Iudeorum||
Numérotation du verset Act. 12,18 
Facta autem die,
interl.| interl.| crastina post eductionem Petri de carcere||
interl.| interl.| custodes||
Quidnam factum esset de Petro10  ?
interl.| interl.| apparet quod clausum reliquit Petrus carcerem quo aperto non esset ambiguum eum evasisse||

10  factum esset de Petro] de Petro factum esset Weber
Numérotation du verset Act. 12,19 
Herodes autem cum requisisset eum
interl.| interl.| in carcere||
et non invenisset, inquisitione facta
interl.| interl.| inquisivit utrum custodes nossent quid de eo factum esset||
de custodibus iussit eos duci.
interl.| interl.| ad se ut in eos vindicaret||
Descendensque
marg.| marg.| DESCENDENSQUE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ut Petri solutio nulli noceret non permittitur Herodes vindicare in custodes.||
a Iudea in Cesaream.
marg.| marg.| IN CESAREAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Quamvis iuxta situm locorum Cesaream Philippi dicere videatur, ideo quod et hec sicut Tyrus et Sidon civitas sit Phenicis, tamen Iosephus dicit hec in Cesarea Palestine gesta, que olim turris stratonis dicta est in confinio Phenicis et Palestine in litore maris magni sita.||
Ibi commoratus est.
interl.| interl.| ideo finibus eorum proximavit||
Numérotation du verset Act. 12,20 
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis.
interl.| interl.| Tyrus et Sidon civitates sunt provincie Phenicis||
At illi
interl.| interl.| Tyrii et Sidonii||
unanimes venerunt ad eum. Et persuaso
interl.| interl.| et persuaserunt||
Blasto qui erat super cubiculum regis
interl.| interl.| quasi thesaurorum custos||
postulabant pacem, eo quod alerentur
interl.| interl.| amicus enim eorum erat et patronus et forte preses||
marg.| marg.| ALERENTUR. Beda VenerabilisB<EDA>. Necessariam habebant amicitiam vicini regis ideo quod regio eorum valde angusta esset, Galilee et Damasci finibus pressa.||
regiones eorum ab illo.
Numérotation du verset Act. 12,21 
Statuto autem die Herodes
interl.| interl.| prefinito ad condictum||
vestitus veste regia
interl.| interl.| describitur gloria ut postea maior sit miseria||
sedit pro
interl.| interl.| in vel : ‘super’||
tribunali,
interl.| interl.| ubi locus erat iudicii||
et concionabatur ad eos.
interl.| interl.| blandiendo et adulando||
Numérotation du verset Act. 12,22 
Populus autem acclamabat Dei voces et non hominis.
interl.| interl.| adulatio et pravitas fidei ostenditur||
Numérotation du verset Act. 12,23 
Confestim autem percussit eum angelus Domini,
marg.| marg.| CONFESTIM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Iosephus dum impietatem illicite adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum quem prius noverat provisorem bonorum, inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus vitam violenter abrupit.||
eo quod non dedisset honorem Deo,
interl.| interl.| persequendo apostolos et nomen Dei respuendo||
et consumptus a vermibus exspiravit.
interl.| interl.| paulatim non subito||
Numérotation du verset Act. 12,24 
Verbum autem Domini
interl.| interl.| falso domino mortuo Dei verbum crescit||
crescebat,
interl.| interl.| in fidelibus||
et multiplicabatur.
interl.| interl.| in his qui quotidie augebantur||
Numérotation du verset Act. 12,25 
Barnabas autem et Saulus reversi sunt
interl.| interl.| redit ad id quod dixerat mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli||
ab Hierosolymis expleto ministerio, assumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_12)