initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<76. Epistola Iacobi**>

<Capitulum 1>

Numérotation du verset Iac. 1,1 
interl.| interl.| supplantator vitiorum vel luctator||
interl.| interl.| celebris persona||
marg.| marg.| IACOBUS. Iste Ecclesie Hierosolymitane post apostolos ad predicandum missus curam et regimen suscepit.||
Dei et Domini nostri Iesu Christi servus,
interl.| interl.| officium celebre||
duodecim tribubus
interl.| interl.| non omnibus sed aliquibus de omnibus||
marg.| marg.| DUODECIM  TRIBUBUS. Precipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos qui legatione pro Domino in circumcisionem fungebantur. Unde et Paulus dicit : « Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columne esse dextras dederunt mihi et Barnabe societatis ut nos in gentibus illi autem in circumcisione » etc. Idcirco eis scribit precipue et quia ipse a ceteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.||

Gal. 2, 9.
que sunt in dispersione, salutem.
interl.| interl.| fidem et constantiam vel vitam eternam optat||
Numérotation du verset Iac. 1,2 
Omne gaudium existimate
interl.| interl.| tribulatio in presenti iustitiam in futuro auget coronam||
interl.| interl.| nihil est unde doleatis unde dubitetis||
marg.| marg.| OMNE  GAUDIUM. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini quia non est christiane veritatis in temporalibus exaltari sed potius deprimi. Mali nihil habent in celo vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis quidquid in via contingat gaudere debetis.||
fratres mei,
interl.| interl.| quia ex eodem patre sunt idem habituri||
cum in temptationes
interl.| interl.| vel a persecutione vel a concupiscentia||

temptationes] temptationibus Weber
varias incideritis,
interl.| interl.| que varie temptant||
marg.| marg.| CUM IN  TEMPTATIONES  VARIAS. A perfectioribus incipit de extrinsecis temptationibus.||

varias] variis Weber
Numérotation du verset Iac. 1,3 
scientes
interl.| interl.| quasi ex alto vestre fidei||
marg.| marg.| SCIENTES. Ideo temptamini adversis, ut per hoc probare possitis quam firmam fidem future retributionis in corde gestetis quod est intelligere virtutem ipsius patientie.||
quod probatio
interl.| interl.| id est tribulatio qua fides probatur||
fidei vestre
interl.| interl.| quam exigit fides nostra||
patientiam operator.
interl.| interl.| facit intelligere et habere virtutem patientie||
marg.| marg.| PROBATIO  FIDEI  VESTRE  PATIENTIAM  OPERATUR. Eadem sententia sed converso ordine in Paulo legitur : « Scientes quod tribulatio patientiam operator, patientia vero probationem, probatio vero spem ». Patientia enim operatur probationem, quia cuius patientia per tribulationes non vincitur, perfectus probatur que sententia hic quoque dicitur, patientia opus perfectum habet, et probatio operatur patientiam quod est tribulatio que datur ad probationem fidei, facit per patientiam exerceri per quod fides perfecta probatur.||

Rm. 5, 4-5.
Numérotation du verset Iac. 1,4 
Patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
interl.| interl.| id est perfecte operantes facit, propter hoc quidem sequitur : ut sitis perfecti, non deficientes in tormentis et in futuro integri plenam beatitudinem suscipientes||

habet] habeat Weber
Numérotation du verset Iac. 1,5 
Si quis autem vestrum indiget sapientia
interl.| interl.| qua possit intelligere quam utilis sit tribulatio||
marg.| marg.| SI QUIS  AUTEM  VESTRUM  INDIGET  SAPIENTIA. Tanta est utilitas tribulationum quam si quis ignorat nondum illuminatur per Spiritum sanctum, petat igitur ut per Spiritum sanctum aperiatur sensus suus, et cognoscet qua pietate pater corrigit filios {t. 4 : Erfurt, f. 1176vb ; facsim., p. 512b [Rusch, f. 1176vb ] } quos recipit. Nec quisquam conscius sue fragilitatis diffidat quia dat omnibus : ‘Benedicit enim omnes timentes se pusillos cum maioribus’. Et quia multi petunt que non merentur accipere subdit qualiter petere debent : postulet autem in fide nihil hesitans.||

Cf. Ps. 113, 21 : « Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus ».
postulet a Deo
interl.| interl.| Spiritum illuminatorem||
qui dat omnibus
interl.| interl.| pie petentibus : « Non enim omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum celorum », nec omni iusto dat quod petit si contra suam salutem petat, sicut Paulo cui dictum est dum peteret stimulum tolli : « Sufficit tibi gratia mea » ||

Mt. 7, 21.
2Cor. 12, 9.
affluenter,
interl.| interl.| quia dona eius non sunt ad mensuram||
et non improperat
interl.| interl.| fragilitatem||
et dabitur ei.
interl.| interl.| ipsa sapientia que de celo venit||
Numérotation du verset Iac. 1,6 
Postulet autem in fide nihil hesitans.
interl.| interl.| sic credat et sic vivat ut dignus sit exaudiri, quia qui obturat vel declinat aurem ne audiat legem oratio eius erit execrabilis||
Qui autem hesitat
marg.| marg.| QUI  AUT  HESITAT. Qui conscientia peccati pressus dubitat de premiis celestibus superveniente vento temptationum facile deserit fidei statum, et secundum temptatoris voluntatem distrahitur ad errorem et fit a Deo alienus.||

autem] enim Weber
similis est fluctui maris qui a vento movetur
interl.| interl.| quia a vento temptationis movetur ut fluctus||
et circumfertur.
interl.| interl.| quoniam quidem qui hesitat similis est fluctui maris||
Numérotation du verset Iac. 1,7 
interl.| interl.| carnalis qui hesitat||

existimet] estimet Weber
quod accipiat aliquid a Domino.
interl.| interl.| ex merito||
interl.| interl.| vel hic vel in futuro||
Numérotation du verset Iac. 1,8 
Vir duplex
interl.| interl.| qui hesitat non accipit, quia qui hesitat duplex est et duplex non accipit||
marg.| marg.| VIR  DUPLEX. Duplex est qui genu ad preces flectit, et mordente conscientia de impetratione diffidit. Duplex qui vult gaudere cum seculo et gaudere cum Deo, qui de bonis que agit non Deum sed favorem querit. Unde dicitur : ‘Ve ingredientibus terram duabus viis’.||

Sir. (Eccli.) 2, 14 : « Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis ».
animo inconstans est in omnibus viis suis.
interl.| interl.| facile adversis terretur et prosperis irretitur ut a veritate divertat||

est] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 1,9 
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
interl.| interl.| factus pauper et depressus inter malos hanc humiliationem intelligat apud Deum exaltationem||
Numérotation du verset Iac. 1,10 
dives autem in humilitate sua,
marg.| marg.| DIVES  AUTEM. Divitem vocat qui totam spem in divitiis ponit, non nocet habere divitias, sed amare.||
marg.| marg.| DIVES  AUTEM. Glorietur ironice. Quasi : non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel glorietur in humilitate sua, id est non superbiat sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis.||
quoniam sicut flos feni
interl.| interl.| cito gratiam suam amittit||
transibit.
interl.| interl.| hec gloria||
interl.| interl.| vere flos cito transit quia||
marg.| marg.| QUONIAM  SICUT  FLOS  FENI etc. ‘Iustus ut palma floret’ inustus ut fenum, quia ille manet hic cito transit. Flos iusti spes que fructum expectat, radix iusti caritas que immobilis manet. Mali radix cupiditas flos delectatio temporalium.||

Cf. Ps. 91, 13 : « Iustus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur ».
Numérotation du verset Iac. 1,11 
Exortus est enim sol
interl.| interl.| iustitie Christus||
cum ardore et arefacit fenum et
interl.| interl.| tunc||

arefacit] arefecit Weber
flos eius decidit et decor vultus eius deperiit.
interl.| interl.| decidente flore tota pulchritudo feni perit||
interl.| interl.| honor seculi amici et talia||
Ita et dives in itineribus suis marcescit.
interl.| interl.| in actibus peribit quia iter Domini rectum negligit||
interl.| interl.| vere debetis pati temptationem||
marg.| marg.| DIVES IN  ITINERIBUS etc. Vie divitis temporalia quibus beatificari querit que cito destruentur. Ardor solis adventus severi iudicis vel in morte cuiusque improvisus, vel in iudicio communiter. In quo iustus ut arbor fructifera manebit.||

Cf. Ps. 91, 13.
Numérotation du verset Iac. 1,12 
Beatus vir
marg.| marg.| BEATUS  VIR. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine premii.||
marg.| marg.| BEATUS  VIR  QUI. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium que sunt viles et transitorie et amatores earum puniendi.||
qui suffert temptationem
interl.| interl.| quia per exercitium temptationum probatur in fide perfectus propter quod etiam temptatur||
quoniam quia cum probatus fuerit
interl.| interl.| verus fidelis per temptationem||

quoniam] quia Weber
accipiet coronam vite
interl.| interl.| ut triumphatores||
quam repromisit Deus
interl.| interl.| per prophetas et apostolos||
diligentibus se.
interl.| interl.| non mundana||
Numérotation du verset Iac. 1,13 
Nemo cum temptatur,
interl.| interl.| cum temptatione interiori capiatur||
marg.| marg.| NEMO  CUM  TEMPTATUR. Hactenus de temptationibus exterioribus. Nunc de illis quas interius instigante diabolo, vel etiam fragilitate nature toleramus. Ubi etiam illorum errorem destruit qui dicebant malas cogitationes, sicut et bonas a Deo nobis inspirari et hominem quasi ex necessitate peccare.||
dicat quoniam a Deo tentetur.
interl.| interl.| quasi Deus immittat malas cogitationes||
marg.| marg.| QUONIAM A  DEO  TENTETUR. Exteriorem temptationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero qua sepe concipitur furtum adulterium homicidium non immittit Deus.||

tentetur] temptor Weber
Deus enim intentator
interl.| interl.| non est immissor||
malorum
interl.| interl.| temptamentorum||
est. Ipse enim10  neminem temptat.
interl.| interl.| nullum in temptationem inducit||

10  enim] autem Weber
Numérotation du verset Iac. 1,14 
unusquisque11  temptatur
interl.| interl.| a Deo nullus sed potius||
marg.| marg.| UNUSQUISQUE  TEMPTATUR. Duo sunt genera temptationum. Unum quod probat secundum quod temptavit Deus Abraham, aliud quod decipit secundum quod Deus neminem temptat.||
marg.| marg.| Cum super fundamentum lignum, fenum, stipulam edificamus, diabolus superponit incendium. Edificemus aurum, argentum, lapides pretiosos et temptare non audet, {t. 4 : Erfurt, f. 1177ra ; facsim., p. 513a} [Rusch, f. 1177ra ] nec tamen omnino desistit sed sedet in occultis ut interficiat innocentem.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tribus modis temptatio agitur : suggestione hostis, delectatione, vel etiam consensu nostre fragilitatis. Quod si suggestioni non consentimus, temptatio nobis ad victoriam provenit. Si suggestio illicit delectando offendimus, sed nondum mortem incurrimus. At si delectationem concepti facinoris in corde sequitur partus prave actionis, iam nobis mortis reis victor hostis abscedit.||
marg.| marg.| Diversa intentione temptat Deus et diabolus. Diabolus temptat ut temptatum in tristitiam mittat in amaritudinem, in murmurationem contra Deum et in desperationem. Deus temptat ut homini suam infirmitatem agnoscenti et confitenti in sola spe divine misericordie constare fortitudinem ostendat. Unde : ‘Nam virtus in infirmitate cognoscitur sive perficitur’. Et in Psalmo : « Infirmata est tu vero perfecisti eam ». In temptationibus tristitia repellitur gaudio. In successibus autem superbia timore deprimitur.||

Cf. 2Cor. 12, 9 : « Et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi ».
Ps. 67, 10.

11  unusquisque] + vero Weber
a concupiscentia sua
interl.| interl.| vel cum caro suavia sibi querit vel cum diabolus incentiva immittit||
abstractus
interl.| interl.| a recto itinere||
et illectus.
interl.| interl.| ad malum||
Numérotation du verset Iac. 1,15 
Deinde {Erfurt , t. 4, f. 1177ra ; facsim., p. 513a} [Rusch, f. 1177ra ] concupiscentia cum conceperit,
interl.| interl.| delectando vel consentiendo||
interl.| interl.| facinus in corde||
parit peccatum.
interl.| interl.| perducit ad actum manifeste||
Peccatum12  cum consummatum fuerit generat mortem.
interl.| interl.| per actum et in consuetudinem prave vite perductum||
interl.| interl.| et quia peccata non sunt a Deo||
marg.| marg.| MORTEM  GENERAT 13  . Sicut qui temptatus superat premia vite, ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.||

12  Peccatum] + vero Weber
13  sic Rusch
Numérotation du verset Iac. 1,16 
Nolite itaque errare
interl.| interl.| existimando quod temptamenta vitiorum a Deo procedant||
fratres mei dilectissimi.
interl.| interl.| quibus nihil inutile persuaderem||
interl.| interl.| quasi diceret : a nobis dissentire non debetis||
Numérotation du verset Iac. 1,17 
Omne
interl.| interl.| mala non a Deo, potius bona||
interl.| interl.| quia prima gratia et eius augmentum a Deo est||
datum optimum,
interl.| interl.| ut castitas et alie virtutes||
et omne donum perfectum,
interl.| interl.| executio ipsarum virtutum, vel vita eterna que est perfecta||
desursum est descendens a Patre luminum.
interl.| interl.| quasi radius solis a sole||
marg.| marg.| OMNE  DATUM etc. Ostenso quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt econtra ostendit, quia quidquid boni agimus non a nobis sed a Deo est. Unde Patrem luminum vocat, id est auctorem omnium spiritalium donorum. Datum refertur ad naturam, donum ad gratiam, et datum ipsi homini donum gratie solet ascribi. Sed et bonum nature a Deo est. In baptismo gratia datum optimum. Et in datione Spiritus sancti donum perfectum potest intelligi.||
Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio,
interl.| interl.| in cuius natura nulla mutabilitas sed identitas, et non solum in natura sed etiam in distributione donorum, quia sola dona lucis et non tenebras errorum immittit||
marg.| marg.| NON  EST  VICISSITUDINIS  OBUMBRATIO. Lumen eius aliqua umbra non intertidit, ut aliqua mala immittat. Sed semper bona lucis dona in nobis aliquando sunt dona Dei que supervenientia obumbrant peccata quod non in Deo.||
Numérotation du verset Iac. 1,18 
voluntarie
marg.| marg.| VOLUNTARIE. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis sed sola gratia divine voluntatis.||
genuit
interl.| interl.| per aquam regenerationis in filios lucis||
nos
interl.| interl.| prius filios tenebrarum||
verbo veritatis
interl.| interl.| doctrina evangelii||
interl.| interl.| ad hoc||
ut simus initium aliquod creature eius.
marg.| marg.| UT SIMUS  INITIUM etc. Nec per hanc genituram putemus nos esse quod ipse est. Sed quemdam principatum in creaturis adoptione nobis concessit. Unde alius translator ut simus primitie creaturarum eius.||
Numérotation du verset Iac. 1,19 
Scitis enim14  fratres mei dilectissimi15  .
interl.| interl.| quod a vobis habuistis ad vitia labi a Domino superna gratia illustrari||

14  enim] om. Weber 15  dilectissimi] dilecti Weber
Sit autem omnis homo velox
interl.| interl.| et ut initium creature ad quod geniti estis in vobis perseveret||
marg.| marg.| SIT  AUTEM etc. Supra monuit ad tolerantiam temptationum deinceps instruit moralibus preceptis.||
marg.| marg.| Primo admonet aurem accommodare docenti sero os aperire ad docendum quia stultum est quod non didicit homo aliis predicare. Qui ergo sapientiam diligit primo hanc a Deo postulet de hinc magistrum veritatis inquirat et linguam non solum ab otiosis sermonibus coerceat, sed etiam a veritate predicanda quam nuper acceperat. Unde Salomon : « Tempus tacendi, tempus loquendi », quia tutius veritas auditur quam predicatur.||

Qo. (Ecl.) 3, 7.
ad audiendum,
interl.| interl.| a doctoribus veritatis||
tardus autem ad loquendum,
interl.| interl.| ne ante tempus presumat docere||
et tardus ad iram
marg.| marg.| TARDUS AD  IRAM. Non temere et sine causa irascatur, vel contra subditos {t. 4 : Erfurt, f. 1177rb ; facsim., p. 513b} [Rusch, f. 1177rb ] peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum quia maturitas sapientie non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus iudicat, etiam si iustitiam iudicat, tamen divini examinis iustitiam in qua perturbatio non cadit non potest imitari.||
Numérotation du verset Iac. 1,20 
ira enim16 
interl.| interl.| quia||

16  enim] + viri Weber
iustitiam Dei non operatur.
interl.| interl.| iracundus etsi apud homines apud Deum non est iustus||
Numérotation du verset Iac. 1,21 
Propter quod
interl.| interl.| quia attenti debetis esse ad audiendum||
marg.| marg.| PROPTER  QUOD. Monuit ad inquirendam doctrinam ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur ad munditiam corporis et anime. Qui non declinat a malo non potest bonum facere.||
abicientes {t. 4 : Erfurt, f. 1177rb ; facsim., p. 513b} [Rusch, f. 1177rb ] omnem immunditiam
interl.| interl.| in exterioribus||
interl.| interl.| anime et corporis||
et abundantiam
interl.| interl.| secundum malos homines abundantes in divitiis||
malitie,
interl.| interl.| malitia proprie ad interioris hominis pravitatem respicit||
in mansuetudine
interl.| interl.| contra iram||
suscipite
interl.| interl.| cum magno honore||
interl.| interl.| et non solo auditu suscipite sed etiam opere implete, quia non auditores legis iusti sunt sed factores||
insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
interl.| interl.| etsi in corpore temptationes vel etiam mortem patimini||
marg.| marg.| INSITUM  VERBUM. Quod vestris cordibus predicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus, nunc perfectius suscipite et operibus implete quod in mysterio tenetis.||
Numérotation du verset Iac. 1,22 
Estote autem factores verbi
interl.| interl.| opere||
et non auditores
interl.| interl.| sine operibus||
tantum fallentes vosmetipsos.
interl.| interl.| si per solum auditum salvandos vos putatis||
Numérotation du verset Iac. 1,23 
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo.
interl.| interl.| corporali ubi sola umbra relucet||
Numérotation du verset Iac. 1,24 
Consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit.
interl.| interl.| quia non rem sed solam umbram vidit, sic et ille qui habet verborum umbram non corpus operis||
interl.| interl.| qui solo auditu putat se salvari fallitur sed||
marg.| marg.| CONSIDERANTI  VULTUM  NATIVITATIS. Alleg<orice>. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis vel quid futurus quam brevis evi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam, et voluntatem penitendi contraxit et statim aliqua temptatione seductus, obliviscitur compunctionis et ad peccata redit. Cuius inconstantie comparatur qui libenter verbum audit et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua sine doctore se ad Scripturas complicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit per quod indicatur dolor anime quod invita intrat ad miserias carnis quem dolorem postea obliviscitur consueta illecebris carnis.||
Numérotation du verset Iac. 1,25 
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis,
interl.| interl.| audiendo verbum evangelii||
marg.| marg.| IN LEGE  PERFECTE  LIBERTATIS. Legem perfecte libertatis gratiam vocat evangelii que perfecte liberos facit a servitute timoris. Qui legem tenenebant in timore serviebant. Quisquis eam transgrediebatur, sine miseratione lapidabatur. Hec lex neminem ad perfectum perduxit, quia et si cogebat timore servire, non dabat gratiam ut compleretur amore, et a penis inferni non poterat liberare. Sed caritas que datur in evangelio ‘mittit foras timorem’ et ducit ad vitam.||

Cf. 1 Io. 4, 18 : « Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate ».
et permanserit
interl.| interl.| continuatione operis||
non auditor obliviosus factus, sed factor operis hic beatus in facto suo
interl.| interl.| non in auditu||
erit.
interl.| interl.| in futuro, etsi hic miser||
Numérotation du verset Iac. 1,26 
Si quis autem
interl.| interl.| non solum sitis factores verbi sed et linguam refrenate||
putat se religiosum esse
interl.| interl.| per fidem quam habet et per opera fidei||
marg.| marg.| SI QUIS  PUTAT SE etc. Monuerat ut verbum Dei non solum audirent sed etiam implerent. Nunc ut undique munitos reddat addit. Nihil valere hec omnia nisi etiam lingua refrenetur a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, multiloquio, quia : « Corrumpunt bonos mores colloquia prava ».||

1Cor. 15, 33.
non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
interl.| interl.| non intelligens se puniendum pro peccato lingue||
huius vana.
interl.| interl.| inutilis non munda est religio||
Numérotation du verset Iac. 1,27 
Religio munda
interl.| interl.| in cordis intentione||
et immaculata
interl.| interl.| operis executione||
marg.| marg.| RELIGIO  MUNDA etc. Quia dixerat factorem operis beatum nunc que facta maxime placeant dicit, scilicet misericordia et innocentia. Nam in eo quod pupillos et viduas visitare iussit, cuncta que erga proximum agere debemus insinuat. Quod immaculatos a seculo iubet custodire, universa in quibus nos castos observare decet ostendit. In quibus sunt et ea que supra observari monuit, ut tardi ad loquendum tardi ad iram.||
apud Deum et Patrem
interl.| interl.| qui non fallitur in discernendo sicut homines et qui filiis pie consulit et retribuit||
interl.| interl.| succurrere||
pupillos et viduas
interl.| interl.| qui carent presidio patrum et maritorum de quibus dicitur : « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis » ||

Mt. 25, 40.
in tribulatione eorum
interl.| interl.| in tempore17  necessitatis||
17  tempore] tē praem. Rusch
et18  immaculatum se custodire ab hoc seculo
interl.| interl.| qui mundum diligit immaculatum se a seculo non custodit||

18  et] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_1)