initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<76. Epistola Iacobi**>

<76.3 Prothemata in codicibus collectis>

prol.|
marg.| marg.| Quia in circumcisione ordinatus erat Iacobus apostolus, curavit eos qui ex circumcisione erant, sicut presentes colloquendo docere. Sic et absentes per epistolam consolari, increpare, instruere, corrigere.| ||

Codd. : Som358 § 2a, Rusch § 6
marg.| marg.| Legimus, occiso beato Stephano, quia « facta est persecutio magna in illa Ecclesia que erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudee et Samarie preter apostolos ». His ergo dispersis qui propter iustitiam passi sunt mittit hanc epistolam. Scribit etiam illis qui precepta fide Christi necdum operibus perfecti esse curabant. Necnon etiam et eis qui fidei exortes durabant, qui et ipsam in credentibus quantum valuere persequi et perturbare curabant. Qui tamen omnes in dispersione fuerunt variis casibus a patria profugi et in numeris cedibus mortibusque et erumnis ubicumque erant ab hostibus oppressi. Itaque iustos hortatur ne in temptationibus a fide deficiant, peccantes castigat et admonet ut a peccatis se contineant et* virtutibus proficiant. Ne infructuosum sibi sit, immo etiam damnabile, quod fidei sacramenta percepissent. Incredulos admonet ut penitentiam de nece salvatoris ceterisque quibus implicantur sceleribus gerant antequam ultio celestis vel invisibiliter vel etiam visibiliter irruens percellat.| ||

Act. 8, 1.

Codd. : Som358 § 2b, Rusch § 5
v. c. a] casibus variis Som358 | et Som358] om. Rusch | sit] om. Som358 | percepissent] + reddatur Som358 | quibus implicantur] in quibus implicabantur Som358 | etiam] om. Som358 |
marg.| marg.|+ Queritur autem quare septem sunt et non plures fecerunt, vel propter septem dona Sancti Spiritus que continentes docent, vel propterea quia in quattuor partes mundi didem sancte Trinitatis affirmant?| ||

Codd. : Som358 § 6, om. Rusch
marg.| marg.|+ Queritur etiam quare Iacobi epistola prima sit posita cum Petrus et Ioannes priores numerentur in catalogo apostolorum. Hanc primam credimus esse causam, quare sit prior posita videlicet quia ipse Ierosolimorum10  regem suscepit Ecclesiamunde fons et origo evangelice predicationis incipiens undique diffusa est que prima sedes fuit Christianitatis, sicut et Iudaismi, cuius cathedre dignitatem Paulus ex numerando11  venerans ait : “Iacob Cepha Ioannes qui videbantur columne” Ecclesie. Hec dignitas transmutata primum Antiochie Osea Rome secundum seculi dignitates que adhuc obtinet apostolorum princeps Petrus ut sibi adeo concessum est. Vel ideo prima est quia duodecim tribubus Israel, que prime crediderant, missa est.| 12  ||

Cf. Gal. 2, 9.

12  Codd. : Som358 § 7, om. Rusch
10  Ierosolimorum] coniec. 11  ex numerando] coniec.
marg.| marg.|+ Petri est secunda quia electis advenis qui grece dicuntur proselyti, id est eisscripsit, quidem gentilitate ad iudaismum de iudaismo ad evangelice electionis gratiam conversi sunt.| 13  ||

13  Codd. : Som358 § 8, om. Rusch
marg.| marg.|+ Ioannes tertio loco ponitur quia scripsit his qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione Iudei extitissent. Atanatasitius14  presul Alexandrie primam ad patriarchas scriptam testatur. Iude ultima est quia licet sit magnus, minor tamen his tribus15  . Videlicet ordinem quo scripture fuerunt retinet id est prima Iacobi scripta deinde ceteri. Constat enim quia Iacob, tricesimo post passionem Domini anno, suum consummavit martyrium, Petrus trigesimo octavo idest ultimo Neronis anno passus est ut in secunda epistola sua ait :"Certus sum quia velox sit depositio tabernaculi mei ut Dominus revelavit". Inde patet quia imminente passionem hanc scripsit epistola cum multo ante Iacob migravit ad Deum nec duas epistolas licuit separari quas eisdem scripsit Ecclesiis.| 16  ||

2Pt. 1, 14.

16  Codd. : Som358 § 9, om. Rusch
14  sic 15  coniec.
marg.| marg.|+ Ioannes multo post tempore suam simul et evangelium scripsit quando post occisionem Domitiani reversus de exilio, turbatam se absente Ecclesiam per hereticos reperit, quos in suis epistolis percutiens sepe cognominat Antichristos.| 17  ||

17  Codd. : Som358 § 10, om. Rusch
marg.| marg.|+ Hic Iacob Alphei filius dictus est super Domini non filius Marie vel Ioseph sed promimus eius et sanguineus. Dicebantur enim fratres apud Iudeos non solum uterini sed etiam propinquiore generis.| 18  ||

18  Codd. : Som358 § 11, om. Rusch
marg.| marg.|+ Hic occiso Stephano a Iudeis imminente gravi persecutione in Ecclesia que erat Ierosolimis dispersos fideles per regiones Iude et Samarie a tempore passionis dominice et variis oppressos casibus videns ipsum consolari et eos hac epistola Deo inspirante disposuit et non tantum eos qui tunc temporis erant sed etiam eos qui usque ad diem iudicii aliqua persecutionem gravabuntur in ecclesia fideles.| 19  ||

19  Codd. : Som358 § 12, om. Rusch
marg.| marg.|+ In hac epistola intendit Iacob quosdam de Iudeis in Christum credentes, qui persecutionem ab infidelibus patiebantur hortari, ad constantiam fidei que perseverantiam in tribulationibus. Indignabantur enim fideles se esse inlesos et abiectos et tribulari cotidie, alios autem viliores se et a cultu Dei prorsus alienos et ditari in rebus temporalibus et ad honores pervenire. Quia propter convenienter per hanc epistolam retrahit eos ab illa indignatione, rationabiliter ostendens illos potius deprimi in sua exaltationem, se autem exaltari in sua depressione et iccirco non debere contristari sed potius gaudere que omnia insequentibus a parte monstrabit vel instruere advirtutes principalis erit intentio priori membri intentio est instruere ad tolerantiam passionum sequentium sicut intentio per singula notabitur. Materia vero ipsius sunt difeles positi in dispersione quos hortatur sub spec etributionis et intribulationem per manere et honores seculi prorsus abice. Ubi enim dicit :"Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationibus incideritis”20  aperte hortatur ad tolerandas passiones fructum etiam supponens vitam eternam. Cum vero dicit: “Sitis integri” plenam beatitudinem suscipientes; divitias vero continendas21  admonet cum dicit:"Dives sicut flos feni transibit”; honores vero cum dicit"Nolite fratres in personarum acceptionem habere fidem Domini”| 22  ||

Iac. 1, 2  : « Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationes varias incideritis ».
Iac. 1, 1.
Cf. Iac. 1, 10 : « Dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ».
Iac. 2, 1 : « Fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ ».

22  Codd. : Som358 § 13, om. Rusch
20  cum in tentationibus] coniec., u. ti Som358 21  continendas] coniec., conten / nendas Som358
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. IN MARTYROLOGIO. Iacobus Zebedei ab Herode Agrippa decollatus gladio interiit. Alphei autem filius in Persida defunctus. Tertius autem qui est frater Domini qui de pinna templi precipitatus interiit. Idem in expositione Isaie. Due olive, et tres, quattuor et quinque, quattuordecim apostoli intelliguntur, id est duodecim qui a Domino electi sunt et tertius decimus Iacobus qui appellatur frater Domini. Paulus quoque apostolus vas electionis quartus decimus est.| 23  ||

Cf. Act. 9, 15 : « Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel ».

23  Codd. : Rusch § 10, om. Som358
marg.| marg.| Pro investigatione de quinque Mariis quas hagiographia sepe commemorat {t. 4 : Erfurt, f. 1176va ; facsim., p. 512a} [Rusch, f. 1176va ] notandum tres fuerunt sorores : Maria scilicet mater Domini, et Maria mater Iacobi Alphei et Ioseph, et Maria mater filiorum Zebedei, scilicet maioris Iacobi et Iohannis evangeliste. Maria mater Domini fuit filia Ioachim et Anne quam Cleophas, frater Ioseph, accepit uxorem, Ioachim defuncto, et generavit ex ea filiam quam vocavit Mariam deditque eam cuidam nomine Alpheo. Unde ille Iacobus minor qui cognominatus est iustus et frater Domini dictus, dicitur Iacobus Alphei, id est filius Alphei a patre. Desponsavit etiam Cleophas filiastram suam, scilicet Mariam virginem matrem Domini Ioseph fratri suo cuius virginitatis custos et solacium partus extitit et nutritor. Maria autem, uxor Zebedei et filia ipsius Anne et cuiusdam Salome, fuit qui post Cleopham habuit eam, unde legitur in evangelio Maria Iacobi et Salome. Maria Magdalene soror Lazari et Marthe fuit que Domini pedes lacrimis suis lavit et capillis suis extersit. Qua propter ei ipse peccatorum veram ablutionem et spiritalem unctionem retribuit de qua Dominus septem demones eiecit. Quinta vocatur Egyptiaca cuius prosapia ad presens non inquiritur.| 24  ||

24  Codd. : Rusch § 11, om. Som358
marg.| marg.|+ Notandum est autem quia dupliciter commendat auctor epistolam suam. In primis perpersonam positam, deinde per officium persone. Per personam cum dicit Iacob, per officium cum dicit  servus Dei. Et idcirco hunc primum versum  Iacob usque  omne gaudium.  Prologus idest commendationem sequentis operis vocamus. Per hunc enim commendat sequens opus quasi dicat attamen danda sunt verba mea tum quia  ego Iacob mando vobis, tum quia  servus Dei. Iacob dico idest dico subplantator interpretatur. Sicut enim Iacob fratrem suum supplantavit, ita et apostolus fratris supplantato fuit. Diabolum enim fratrem dicit, non quod revera fit super eius sed quia in angelum lucis transformans fratrem suorum se mentitur. Et hoc est :  ego servus Iacob Dei idest creatoris et Deum omnipotentialiter idest apostolorum per excellentiam et servus Iesu idest salvatoris et Christi et regis et sacerdotis idest qui regit nos ad omnia bona et est sacerdos idest offerens se ipsum Deo Patri pro nobis in ara crucis et ars artium regimen animarum.| 25  ||

25  Codd. : Som358 § 14, om. Rusch
marg.| marg.|+ Qui delectabiliter cantat penaliter peccat.| 26  ||

26  Codd. : Som358 § 15, om. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. Prol.3 Prothemata in codicibus collectis), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_Prol.3 Prothemata in codicibus collectis)