initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. Epistola Iohannis prima**>

<79.2> Argumentum in prima epistolam canonicam sancti Iohannis

prol.| Rationem verbi, et quod Deus ipse sit caritas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1187vb ; facsim., p. 534b} [Rusch, f. 1187vb ] In principio epistole ad commendationem sermonis divinitatem et humanitatem Christi designat in quo caritatem Dei ad homines et suam ad illos quibus scribit insinuat.||
prol.| prol.|
marg.| marg.| Scripserat Iohannes evangelium adversus dogmata hereticorum qui de verbi eternitate male sentiebant et male predicabant. Scribit etiam epistolam adversus eorundem hereticorum stultitiam in qua de fidei et caritatis perfectione agit, ut intelligamus quid credere quid diligere debeamus. Multi enim pravis dogmatibus inducti de sinceritate fidei et caritatis non bene intelligebant. Dicebant enim opera esse caritatis, crebro convivari, luxuriari, consentire vitiis alienis, contradicentes communicare passionibus Christi, et ceteris que implentur per caritatem Dei et proximi.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_Prol.2)