initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<82. Epistola Iude**>

<Capitulum 1>

Numérotation du verset Iud. 1,1 
Iudas
interl.|  confitens tam verbo quam facto
marg.|  IUDAS. Qui et Thadeus contra eosdem fidei corruptores scribit quos Petrus et Iohannes in suis damnant epistolis. Intendit autem commonere fideles ne consentiant perversoribus quia fidei et castitatis gratia retrahebant.
servus Iesu Christi
interl.|  comendatio persone
frater autem Iacobi,
interl.|  natura, fide, doctrina, vita
marg.|  SERVUS  IESU  FRATER  IACOBI. Non displicet Christo nec discordat a Iacobo mea predicatio.
his qui
interl.|  qui sunt membra Dei qui Deum habent patrem et patronum
in Deo Patre dilectis
interl.|  propter fidem et opera
et in Christo Iesu
interl.|  qui per Filium habent accessum ad Patrem

in] om. Weber
conservatis
interl.|  contra perversores
et vocatis
interl.|  ad hanc dignitatem ad eternam gloriam
marg.|  CONSERVATIS  ET  VOCATIS. Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit.

et] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,2 
misericordia vobis
marg.|  MISERICORDIA  VOBIS. Si Deus cepit misereri vobis condonando delicta, impleat misericordiam, super addendo bona, ducendo ad eterna. Si est reconciliatus inimicis, eternam pacem det factis, amicis in qua in nullo ab eo dissentiatis.
et pax et caritas adimpleatur.
Numérotation du verset Iud. 1,3 
Dilectissimi
marg.|  DILECTISSIMI. Ego qui vestre saluti providere habui necesse, (propter pseudo qui vobis se ingerunt) scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi id est de fide que est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides que per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis, id est omnia que pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros et, ut vobis sciatis providere, scribo vobis de illis, detego nequitias eorum, ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere, et, cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis. Ego dico deprecans non superaddi aliam fidem vestre fidei. Sed sancte fidei semel tradite vobis et omnibus sanctis ab apostolis, supercertari usque ad mortem ut pro ea, si necesse est, moriamini ; et ideo scripsi ut scirem statum vestre fidei et meam sollicitudinem ostenderem vobis ; et sic in fide confirmaremini.

Dilectissimi] Carissimi Weber
omnem sollicitudinem habens
interl.|  vel faciens

habens] faciens Weber
scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans
interl.|  vos
supercertari semel tradite fidei sancte.
interl.|  vobis a sanctis
interl.|  sub specie religionis quasi fidem Iesu predicent

fidei sancte] sanctis fidei Weber
Numérotation du verset Iud. 1,4 
interl.|  ideo necesse habui quia
interl.|  sub specie religionis quasi fidem Iesu predicent
homines impii
interl.|  humane sapientie

impii] om. Weber
quidam
interl.|  ignoti Deo et sanctis
qui olim prescripti erant
interl.|  ab eterno in prescientia Dei previsi sunt iusto Dei iudicio ut sordescerent et alios in sordes precipitarent et inde iudicabuntur ad mortem.

erant] sunt Weber
in hoc iudicium impii
interl.|  ipsi dico impii divina Scriptura quodam dolo utentes ad destruendum cultum Dei
DEI nostri
interl.|  vel Domini
gratiam transferentes
marg.|  GRATIAM  TRANSFERENTES. Duritiam et districtionem legis que dicit ‘oculum pro oculo dentem pro dente’ ; temperat gratia evangelii in quo purgantur scelera commissa per penitentiam et eleemosyne fructus. Sed hanc gratiam transferunt in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.
in luxuriam, et solum dominatorem
interl.|  tam volentium quam nolentium
marg.|  SOLUM  DOMINATOREM. Pater cum Filio et Spiritu sancto solus dominator Filius cum Patre et Spiritu sancto solus dominator Spiritus sanctus cum Patre et Filio solus dominator. Quicumque ergo hereticus Patrem Christi verum Deum bonum et iustum negat, solum dominatorem et dominum nostrum negat qui Iesum Filium Dei esse negat et hic dominatorem solum et dominum nostrum negat. Qui Spiritus sancti {t. 4 : Erfurt, f. 1193rb ; facsim., p. 545b} [Rusch, f. 1193rb ] potentie detrahit et hic solum dominatorem et dominum nostrum negatur.
et Dominum nostrum
interl.|  singulariter Christianorum
Iesum
interl.|  cum Patre et Spiritu sancto
Christum negantes
interl.|  salvatorem nostrum
interl.|  regem nostrum
Numérotation du verset Iud. 1,5 
Commonere autem vos volo
interl.|  Et quia illi negant et volunt vos inducere ut negetis contra illos volo vos commonere
scientes semel omnia
marg.|  OMNIA. Omnia arcana fidei et non habetis opus recentia quasi sanctiora a novis audire magistris id est perfecte scitis omnia que scienda sunt de fide et ideo non est opus ut audiatis illos.
quoniam Iesus
interl.|  non filius Nave sed Dominus noster qui non a partu virginis initium habuit sed erat Deus eternus qui natus de Virgine nomen Iesus accepit.
marg.|  QUONIAM  IESUS. Confutatis hereticis deinde ut revocet eos qui crediderant malignis et impiis ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant ostendens quod ipse est qui eduxit populum Israel ex Egypto.
marg.|  QUONIAM  IESUS. Sicut filii Israel clamantes ad Dominum ex Egypto salvati propter concupiscentiam quam in Egypto habuerant diffidentes de potentia Dei in eremo puniti sunt, sic isti magistri immunditie et eorum sequaces qui per aquas baptismi de tenebris ignorantie exierunt credentes si ad prioris vite concupiscentias mente redeunt damnantur. Sicut prius per fidem et bona opera merentur salvari sic secundo per murmurationem et immunditiam merentur damnari. Vel secundo id est bis perdidit quia malos et nunc et postmodum punit nam quos presentia mala non corrigunt ad sequentia perducunt.

Id est « Iosue filius Nun » ; cf. Ex. 33, 11 ; Ios. 2, 1 et passim.
populum de terra Egypti salvans,
interl.|  primo humiles
secundo eos
interl.|  postea murmurantes
qui non crediderunt
interl.|  verbis Moysi in eremo
perdidit.
interl.|  per serpentes et aliis modis
Numérotation du verset Iud. 1,6 
Angelos vero
interl.|  quorum natura et potentia maior
marg.|  ANGELOS  VERO. Et vere non sunt imitandi qui Iesum non verum Deum sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit nec hominibus superbientibus parcit.
qui non servaverunt
interl.|  per humilitatem per obedientiam
suum principatum
interl.|  quo per gratiam Dei aliis principabant subiectis spiritibus
marg.|  NON  SERVAVERUNT  SUUM  PRINCIPATUM. Sic homines qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium id est unitatem Ecclesie in qua renati sunt vel sedes regni celestis quas accepturi erant si fidem servarent et ante iudicium graviter et gravius in universali iudicio damnabit.
sed dereliquerunt
interl.|  per superbiam
suum domicilium,
interl.|  celestem habitationem spiritalem Dei visionem
in iudicium
interl.|  venturos ad iudicem cui resistere vel aliquid occultare non poterunt
magni dei vinculis
marg.|  DEI  VINCULIS. Id est superbia et corde impenitenti vel sententia divina que eos in perpetuum coartabit vel vincula cupiditas infimarum rerum qua vincti ad superiora reverti non possunt.

Dei Rusch Weber ( FR )] diei Weber
eternis sub caligine reservavit,
interl.|  huius aeris iam damnatos reservat gravioribus penis
Numérotation du verset Iud. 1,7 
sicut Sodoma
marg.|  SICUT  SODOMA. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum. Dat etiam exemplum pene illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam commemorans incendium Sodomorum.
et Gomorra
interl.|  ideo etiam non sunt imitandi quia ex eorum imitatione mors eterna sequitur
et finitime civitates
interl.|  Sodome et Gomorre
simili modo exfornicate
interl.|  extra naturam
et abeuntes post carnem
interl.|  masculorum
alteram
interl.|  non debitam concubitui
facte sunt exemplum ignis eterni
marg.|  EXEMPLUM  IGNIS. Id est significatio eterne combustionnis. Sicut exarserunt igne libidinis arserunt igne temporali qui temporalis non fuit purgatorius. Sed initium pene et signum futuri.
penam
interl.|  temporalem
sustinentes.
Numérotation du verset Iud. 1,8 
Similiter
interl.|  sicut Sodomite
et hi qui10 
interl.|  sunt damnandi

hi] hii Weber 10  qui] om. Weber
carnem quidem
interl.|  suam vel aliorum
maculant
interl.|  sicut populus non credens
marg.|  DOMINATIONEM  SPERNUNT. In minoribus peccatis maiestatem blasphemantes {t. 4 : Erfurt, f. 1193va ; facsim., p. 546a} [Rusch, f. 1193va ] i nolendo humiliter confiteri et penitere nullum habentes timorem nec fidem venturi iudicis.
maiestatem autem
interl.|  id est angelos sanctos
blasphemant.
interl.|  sicut angeli apostate
interl.|  vos non debetis blasphemare quia N ec Michael etc.
Numérotation du verset Iud. 1,9 
Cum Michael archangelus
marg.|  CUM  MICHAEL. Id est Moyses qui ut Deus erat constitutus pharaoni et qui erat princeps et nuntius quantum ad alios disputans cum pharaone altercaretur id est signa faceret alterna contra signa magorum de corpore Moysi, id est populo Israel ut permitteret illos sacrificare Deo suo.   Non est ausus inferre penam blasphemie huius seculi. Sed dixit ‘imperet tibi Dominus’ . Vel aliter. Cum Dominus Iesus altercaretur cum Pilato de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre sed tamquam ovis ad occisionem ductus est.

Cf. Is. 53, 7 ; Act. 8, 32.
cum diabolo disputans
interl.|  contendens
altercaretur de Moysi corpore
marg.|  CUM  MICHAEL  ARCHANGELUS. De quibus Scripturis hoc testimonium assumpserit non patet. Sed allegorice planum est. Corpus   Moysi  : populus Israel, quia Moyses illius populi portio fuit, ideoque quod de populo factum legitur in Zacharia recte de Moysi corpore factum forsan dicit Apostolus. In Zacharia legitur : « Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei, et dixit Dominus ad Satan : « Increpet Dominus in te Satan, et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem ». Quia Iesus sacerdos desiderabat Israel de captivitate liberari et in terram propriam redire, resistebat ei Satanas nolens populum liberari, sed hostibus gentilibus mancipari. Ideo angelus qui populi adiutor erat increpabat atque ab iniuria populi removebat. Sed ubicumque vel quandocumque hec altercatio angeli cum diabolo facta fuerit. Hoc diligenter intuendum est quia Michael archangelus si diabolo sibi adversanti blasphemiam dicere noluit, sed modesto eum sermone coercuit, quanto magis hominibus omnis blasphemia est cavenda, et maxime in creatorem. Diabolus in substantia bonus sed voluntate malus, et ideo ab angelo non blasphematur quia aliquid proferre adversus bonam naturam blasphemiam reputat archangelus, etsi mala esset natura diaboli, Dominus non increparet pro bono opere quod in mala natura non posset esse. Sed cum Dominus increpat aliquid boni ex bona natura provenire posse ostendit.
marg.|  Potest fingi angelum egisse altercationem cum diabolo de corpore Moysi quasi nollet sepulturam Moysi Iudeis revelatam esse, ne eum quasi deum adorarent, ad quod efficiendum conabatur diabolus, sed non invenitur in auctoritate.
marg.|  Aliter legitur quia abscondit Dominus corpus Moysi, et ob hoc forsitan ne populus Israel more gentilium qui amicos sibi reges et principes, post mortem factis eorum statuis, colebant ut deos, corpus Moysi adorarent et per idolatriam huiusmodi a Deo prevaricarentur, potest ergo videre quasi fuerit certamen et altercatio Michaelis cum diabolo volente corpus Moysi revelare, ut populum per idolatriam deciperet, Michaele autem prohibente ne populus cuius princeps erat peccaret. Quod, etsi numquam in veteri testamento legitur, propter auctoritatem tamen apostoli, qui secretiora quedam noverat que nobis occulta sunt, non debet a quopiam refelli.
marg.|  Vel sic mortuo Moyse subtraxit Dominus misso angelo corpus Moysi, ita ut nullus de populo cui prefuerat sciret sepulturam. Previderat enim Dominus Moysen post mortem a Iudeis adorandum et, si corpus haberent pro deo habendum, et ideo diabolus cultum legis desiderans verti in idolatriam altercatus {t. 4 : Erfurt, f. 1193vb ; facsim., p. 546b} [Rusch, f. 1193vb ] fuisse dicitur cum illo angelo quia qui a Deo missus fuerat Michael dicitur, id est ‘quis ut Deus ?’

Za. 3, 1-2.
non est ausus iudicium inferre
interl.|  ut malediceret ei quasi male creature
blasphemie sed dixit : ‘Imperet tibi Dominus’.
interl.|  ut quiescas
Numérotation du verset Iud. 1,10 
Hi11  autem quecumque
interl.|  ille non est ausus blasphemare sed Hi etc.

11  hi] hii Weber
quidem ignorant,
interl.|  blasphemanda esse
blasphemant
interl.|  ex superbia non aliqua causa
quecumque autem naturaliter
interl.|  solo appetitu carnis sicut bruta animalia
tamquam muta animalia norunt,
interl.|  nulla ratione ab aliis discreta
in his
interl.|  implendis
corrumpuntur
interl.|  totum affectum ad hoc inclinant
Numérotation du verset Iud. 1,11 
Ve illis
interl.|  damnatio erit
marg.|  VE  ILLIS. Quia per omnia heretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse ; ostendit eos diversis malis subiectos.
qui12  via Cain abierunt
interl.|  Gladio male doctrine armantur in fratres ut Cain, malo consilio decipiunt ut Balaam. Contra doctores se erigunt ut Chore
marg.|  VE  ILLIS  QUI  IN  VIA  CAIN. Viam Cain abeunt qui propter invidiam meliorum sibi doctorum nomen ut honorificentur assumunt, qui non tristantur si a Deo repelluntur, iustos fratres nolunt imitari sed eos ex invidia spiritaliter aliquando et corporaliter occidunt. A vultu etiam Dei expelluntur, nihil iam putantes in se Dei providentia provenire sed omnium que habent se auctores credunt. Errore Balaam pereunt qui pro amore terrestrium commodorum veritatem quam noverunt impugnant.

12  qui Rusch cum codicibus Weber ( F Λ Φ)] quia Weber
et errore Balaam mercede effusi sunt, et in13  contradictione Chore perierunt.
marg.|  CONTRADICTIONE  CHORE  PERIERUNT. Qui increpatione sancte Ecclesie nolunt emendari sed appetitu indebiti primatus ab unitate Ecclesie se dividunt et scientes quantum maligerant, ad scelerum tamen Tartara descendunt.

13  in Rusch cum duobus codicibus Clementina Weber ( I )] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,12 
Hi14  sunt
interl.|  ideo etiam cavendi

14  hi] hii Weber
in epulis suis
interl.|  ubi deberent honestati et utilitati sue vel comedentium providere
macule,
marg.|  MACULE. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt macule aliorum et alios secum perdunt Domini gratiam in luxuriam transferentes.
convivantes
interl.|  studentes gule ultra modum
sine timore
interl.|  omnia mala cum multo contemptu facientes
semetipsos pascentes
interl.|  non pauperes Christi
interl.|  non sunt sub vero pastore
interl.|  quia alios obscurant
marg.|  NUBES. Comparant se predicatoribus pluentibus iustitiam, coruscantibus per miracula ; sed ipsi sunt nubes obscurantes solem, ponentes in celum os suum, perversa superbe docendo sine aqua sapientie.
interl.|  quia ad suggestionem spirituum immundorum in diversos vitiorum errores raptantur
arbores autumnales
marg.|  ARBORES  AUTUMNALES. Comparant se arboribus bonum fructum ferentibus sed sunt arbores autumnales. Tarde ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus. Vel si supercrescit fructus adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt quod bonum videatur, non bona intentione agunt sed ut bona que sunt in aliis extirpent.
infructuose,
interl.|  nullam utilitatem vel sibi vel aliis facientes
bis mortue,
interl.|  nunc in anima postea in corpore
interl.|  obmittendo et committendo
marg.|  BIS  MORTUE. Semel moritur que non facit fructum bonum, bis moritur que facit fructum malum. Vel bis mortue quia ante tempus fidei mortui. Sed inde visi surgere per fidem rursus redeunt ad impietatem et ideo eradicate ab hereditate quam sperabant se habituros vel a soliditate caritatis in qua sancti dicuntur radicati.
eradicate
Numérotation du verset Iud. 1,13 
fluctus feri maris
interl.|  semper inquieti, tumidi, tenebrosi, amari stabilitatem Ecclesie impugnantes
despumantes suas confusiones
interl.|  ad similitudinem tumentium undarum superbientes altius se attollunt sed tanto amplius confusi quasi in spumas levissimas dissolvuntur et pereunt.
sidera errantia
marg.|  SIDERA. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli de sedibus angelorum ceciderunt quibus propter apostasiam tenebre reservantur.
marg.|  SIDERA. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum. Sed numquam in eodem statu docendi vel vite perdurant et aliis causa naufragii sunt et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant tenebre inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant procella tormentorum percellentur.
quibus procella tenebrarum conservata15  est in eternum.
interl.|  non ad tempus ut heretici dicunt

15  conservata] servata Weber
Numérotation du verset Iud. 1,14 
Prophetavit autem16  de his septimus ab Adam
marg.|  PROPHETAVIT. Non solum mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch quod iam olim prescripti sunt in tale iudicium impii homines qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem priorum.

16  autem] + et Weber
Enoch
marg.|  ENOCH. In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur. In electorum vero progenie Enoch septimus memoratur quia reprobi in hac vita que ante est seipsos edificando dedicant, electi vero edificationis sue dedicationem in fine temporis, id est in septimo expectant.
dicens : ‘ecce veniet17  Dominus
interl.|  patenter et terribiliter
marg.|  ECCE  VENIET  DOMINUS. Vera sententia quod Dominus arguet impios et de operibus et de verbis. Sed notandum quod liber Enoch de quo hoc assumpsit testimonium apocryphus deputatur ab alio quodam sub nomine Enoch compositus in {t. 4 : Erfurt, f. 1194ra ; facsim., p. 547a} [Rusch, f. 1194ra ] quo libro multa incredibilia continentur. Unde et hec epistola Iude que de apocrypho testimonium habet priscis temporibus a plerisque reiciebatur. Sed tamen auctoritate iam et vetustate et usu meruit ut inter sanctas Scripturas computetur. Maxime quia tale testimonium de apocrypho sumpsit, quod non apocryphum et dubium, sed vera luce esset perspicuum, licet enim de apocryphis testimonium veritatis sumere.

17  veniet] venit Weber
in sanctis millibus suis
interl.|  existens
interl.|  sanctorum qui cum eo iudicabunt
Numérotation du verset Iud. 1,15 
facere iudicium
interl.|  penas inferendo
contra omnes
interl.|  malos
et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum
interl.|  convincere eos qui prius latebant ostendendo opera impietatis eorum qua prius occultabant
quibus impie egerunt
interl.|  in actu operis
et de omnibus duris, que locuti sunt contra Deum18 
interl.|  blasphemantes maiestatem

18  Deum Rusch Clementina ] eum Weber
peccatores
interl.|  in homines
impii’.
interl.|  in Deum
Numérotation du verset Iud. 1,16 
interl.|  etiam
interl.|  quacumque sibi contingant

19  hi] hii Weber
murmurantes20 
interl.|  contra Dei dispositionem

20  murmurantes] murmuratores Weber
queruli21 
interl.|  vel querelosi
marg.|  HI  SUNT  MURMURANTES. Si fratribus aliquid boni contigit murmurant et conqueruntur quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim quibus nihil sufficit etiam aliis invident.
marg.|  MURMURANTES  ET  QUERULI. Tanto amplius quisque murmurat et conqueritur de presentibus Ecclesie laboribus, quanto minus in se desideria carnis extinguit. Sed contra sanctus Daniel et ceteri sanctorum desideriorum viri quanto obnixius sola superna desiderant, tanto magis despiciunt transitoria et cuncta que videntur adversa.

21  queruli Rusch Weber ] querellosi Clementina
secundum desideria sua
interl.|  in nullo carnis desideria frenantes
ambulantes,
interl.|  de vitio in vitium
et os illorum22 
interl.|  iactant se nullo timore dimissuros quod agunt se solos Deum cognoscere

22  illorum] eorum Weber
loquitur superbiam23  mirantes
interl.|  honorantes

23  superbiam] superba Weber
personas
interl.|  divitum
interl.|  pauperes contemnunt
questus causa.
interl.|  non causa dilectionis
Numérotation du verset Iud. 1,17 
Vos autem, carissimi,
interl.|  sed quidquid illi dicant vel faciant
memores estote
interl.|  corde et opere
verborum que predicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
interl.|  quibus credendum quia nuntii Domini et preteritorum etiam prophete futurorum
Numérotation du verset Iud. 1,18 
qui24 
interl.|  illuminati Spiritu sancto

24  qui Rusch Clementina Wordsworth Weber (A L Φ)] quia Weber
dicebant vobis, quoniam in novissimis temporibus25 
interl.|  tempore Antichristi cuius isti iam sunt preambuli

25  novissimis temporibus] novissimo tempore Weber
venient
interl.|  non missi a Deo
illusores
interl.|  veritatis
secundum26  desideria ambulantes
interl.|  quos tali signo potestis cognoscere quod gulosi avari

26  secundum] + sua Weber
non in pietate27 
interl.|  divini cultus
interl.|  vel secundum desideria impietatum

27  non in pietate sic Rusch ] impietatem Weber ( I ), impie Weber ( Λ ), in impietatibus Clementina, impietatum Weber
Numérotation du verset Iud. 1,19 
Hi28  sunt qui segregant
interl.|  a sorte iustorum

28  Hi] hii Weber
semetipsos29  animales spiritum non habentes
interl.|  anime concupiscentias sequentes
marg.|  SPIRITUM  NON  HABENTES. Quia Spiritum sanctum quo congregatur Ecclesia et spiritalis efficitur non habent. Ideo animales inscii non providentes, ideo defluunt quia coagulum caritatis non habent.

29  semetipsos Rusch Clementina Wordsworth Weber (A Φ)] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,20 
Vos autem carissimi
interl.|  Sed vos hoc modo ab illis dissentiatis
superedificantes vosmetipsos
interl.|  ut sitis templum Dei
marg.|  SUPEREDIFICANTES. Fidei id est edificantes vosipsos in bonis operibus super fundamentum fidei ut lapides vivi ponamini in domo Dei.
sanctissime vestre fidei in spiritu sancto orantes
interl.|  Dei vel vestro sanctificato
marg.|  IN  SPIRITU  SANCTO  ORANTES. Ut de vestris viribus non presumatis sed in divine tuitionis adiutorio speretis, non per vos salvari putantes sed adventum Spiritus sancti in vos petite quo inspirati ardentius oretis, ne cum his qui Spiritum non habent ab Ecclesia segregemini.
Numérotation du verset Iud. 1,21 
vos ipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam eternam30  .

30  exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam eternam Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,22 
Et hos quidem arguite
interl.|  convincite ad utilitatem non illorum sed Ecclesie
iudicatos.
interl.|  certissime damnatos divino iudicio
Numérotation du verset Iud. 1,23 
Illos autem31  salvate
marg.|  ILLOS  AUTEM  SALVATE. Qui non sunt damnati apud Deum. Sed iam prope cadunt in ignem docete ut se ipsos liberent.

31  autem] vero Weber
de igne
interl.|  vitiorum et sic de igne tormentorum
rapientes
interl.|  quadam vi
Aliis autem miseremini
interl.|  vel quos in peccato obstinatos videtis miseremini dolentes quod non potestis eos salvare
interl.|  penitentibus proximis
in timore
marg.|  IN  TIMORE. Hoc ad tria illa adiungendum est. Nam et apostatas cum quisque arguit et damnabiles ostendit in timore debet arguere ne forte sibi {t. 4 : Erfurt, f. 1194rb ; facsim., p. 547b} [Rusch, f. 1194rb ] suisque aliquid tale contigat et qui de incendio vitiorum alium castigans eripit, timeat ne et ipse temptetur et qui penitenti proximo miseretur circumspiciat ne forte plus iusto vel severus existat vel pius.
odientes32  eam que carnalis est maculatam tunicam.
interl.|  quia concupiscentis carnis polluitur
interl.|  corpus mortale et passibile quo velatur anima
marg.|  ODIENTES  EAM etc. Non corpus sed maculatum esse odisse debemus et arguere ut immaculatum reddamus, ut de carnali spiritale efficiatur quod quia non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est recte subiungitur :   Ei autem etc.

32  odientes] + et Weber
Numérotation du verset Iud. 1,24 
Ei autem qui potens est33  vos conservare sine peccato
interl.|  in omnibus vestris operibus
interl.|  in presenti

33  potens est Rusch Clementina Weber (F R Λ Φ)] potest Weber
et constituere
interl.|  in futuro
ante conspectum glorie sue
interl.|  coram angelis qui contemplantur Dei gloriam
immaculatos
interl.|  ab omni sorde
in exultatione
marg.|  IN  EXULTATIONE. Quos superius monebat in timore Deo servire dicit constituendos in exultatione quia quanto magis trepidi de actibus in presenti fuerimus, tanto amplius in futuro de precepta mercede letabimur.
in adventu Domini nostri Iesu Christi34  .

34  in adventu (-tum Φ ) Domini nostri Iesu Christi Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,25 
Soli
interl.|  ei
interl.|  qui {t. 4 : Erfurt, f. 1194rb ; facsim., p. 547b} [Rusch, f. 1194rb ] solus est creator et salvator mittendo Filium
{t. 4 : Erfurt, f. 1194rb ; facsim., p. 547b} [Rusch, f. 1194rb ] Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia
interl.|  imputet
marg.|  GLORIA,  MAGNIFICENTIA. Si habetis gloriam pure fidei et conscientie et magnificentiam in operatione et imperium super infirmitatem vel super demones et potestatem resistendi vitiis vel tortoribus Deo non vobis imputate, qui ante tempora et in presenti et post omnia tempora est gloriosus in essentia, magnificus in operibus, imperans tam volentibus quam nolentibus, et potens cui nihil resistit.
imperium et potestas ante omne seculum et nunc et in omnia secula seculorum35  . Amen.
https://play.google.com/books/reader?id=BMJJAAAAcAAJ&printsec=frontcover&output=reader&hl=fr&pg=GBS.PT1
35  seculorum] Rusch Clementina WeberJ R L Λ )] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iud. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber82.xml&chapitre=82_1)