|
<83. *Apocalypsis*>Capitulum 14
Numérotation du verset
Apc. 14,1
Et vidi
marg.|
ET
VIDI. Ostensa gravissima persecutione quam patietur Ecclesia ab Antichristo et eius apostolis, ad consolationem ostendit, qualem habeat adiutorem, et qualem ipse habeat familiam.
et ecce agnus
interl.|
Christus pro nobis immolatus
stabat
interl.|
ut adiuvans
supra montem Sion,
interl.|
id est Ecclesiam virtutibus celsam et Deum contemplantem
et cum illo centum quadraginta quattuor millia
marg.|
CENTUM
QUADRAGINTA
MILLIA. In virginitate perfectissimos, in fide Trinitatis ex quattuor mundi partibus collectos.
habentes
interl.|
tales quales fuerunt
nomen eius
interl.|
quia Christiani vocabuntur
et nomen Patris eius
interl.|
quia 'dii' dicentur
scriptum
interl.|
indelebiliter
in frontibus suis.
interl.|
quia in manifesto confitentur
Numérotation du verset
Apc. 14,2
Et audivi vocem
interl.|
desiderium vel ad monitionem
de celo
interl.|
ab his qui cum eo erant
tamquam vocem aquarum multarum,
interl.|
id est multorum populorum quia de multis populis congregati sunt
et tamquam vocem tonitrui magni
marg.|
TONITRUI. Quia terret eos, qui ad consortium suum venire suffugiunt.
et vocem quam audivi
interl.|
vel 'erat'
sicut citharedorum
marg.|
CITHAREDORUM. Quia ipsi qui ad hoc se instituerunt ut extenderent sua corda devota super lignum crucis.
citharizantium in citharis suis.
interl.|
non alienis
marg.|
CITHARIZANTIUM. Quod ex officio habebant opere implebant.
Et cantabant
marg.|
ET
CANTABANT. Id est de integritate anime et corporis exultabunt, quod gaudium numquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.
quasi canticum novum ante sedem
interl.|
id est in presentia eorum in quibus sedet
et ante quattuor animalia
interl.|
id est predicatores
et seniores,
interl.|
id est iudices
et nemo poterat discere canticum,
interl.|
id est de integritate sua gaudere
nisi illa
interl.|
nisi illi virgines
centum quadraginta quattuor millia qui empti sunt de terra.
interl.|
ideo quia de terra estis ne desperetis
marg.|
QUI
EMPTI
SUNT. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit.
Numérotation du verset
Apc. 14,4
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati,
interl.|
cum aliquibus sordibus mundi vel ad litteram
virgines enim sunt. Hii qui sequuntur agnum
interl.|
id est imitantur Christum
quocumque ierit1
interl.|
integritate anime et corporis
1
ierit] abierit
Weber
Hii empti sunt ex omnibus2
primitie Deo
interl.|
Patri
2
omnibus] hominibus
Weber
et agno,
interl.|
Christo
Numérotation du verset
Apc. 14,5
et in ore eorum3
interl.|
vel 'ipsorum'
3
eorum] ipsorum
Weber
non est
interl.|
etsi aliquando fuit
inventum
interl.|
in illis invenitur in quibus manet
mendacium,
interl.|
verbi
sine macula enim sunt
interl.|
operatione
ante thronum Dei4
interl.|
ante Deum iudicem
4
enim...Dei] sunt
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,6
Et vidi
marg.|
ET
VIDI. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio agni et dignitate familie eius ostensa, subiungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio ut ab illa alia declinent.
alterum
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1203vb ; facsim., p. 566b}
[Rusch, f. 1203vb ]
ALTERUM. Id est predicatores qui sunt alteri a Christo id est vicem eius exequentes.
angelum
interl.|
minorem
volantem per medium celi5
,
interl.|
a terrenis se removentem
marg.|
PER
MEDIUM
CELI. Per communem Ecclesiam quam verbis et exemplis secum trahunt.
5
celi] celum
Weber
habentem
interl.|
ex iniuncto officio
evangelium eternum,
interl.|
et hoc ideo habebat
marg.|
EVANGELIUM
ETERNUM. Id est predicationem eterna promittentem, complentes ad eternitatem ducentem.
ut {t. 4 : Erfurt, f. 1203vb ; facsim., p. 566b}
[Rusch, f. 1203vb ] evangelizaret sedentibus super terram,
interl.|
id est morantibus in contemptu mundi
et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum
interl.|
scilicet omnimodam diversitatem illorum qui in terrenis demorantur
Numérotation du verset
Apc. 14,7
dicens magna voce :
interl.|
persuasione
Timete
interl.|
casto amore
Dominum6
interl.|
non illas bestias
6
Dominum] Deum
Weber
omnes sancti eius
interl.|
<omnes sancti eius> in plerisque <codicibus> vacat
et date illi honorem,
interl.|
vel claritatem
marg.|
TIMETE
ET
DATE
ILLI
HONOREM. Bene operando, et bene de eo annuntiando ut per vos gloriosus appareat.
quia venit hora iudicii eius,
marg.|
QUIA
VENIT
HORA
IUDICII
EIUS. Quasi non deficiatis : quia non longo tempore patiemini.
et adorate eum
marg.|
faciendo vos sibi conformes
qui fecit celum, et terram, et mare, et fontes aquarum.
interl.|
etsi timetis defectum, petite ab eo subsidium
Numérotation du verset
Apc. 14,8
Et alius angelus secutus est eum7
interl.|
secundum diversam annuntiationem
marg.|
ET
ALIUS
ANGELUS
SECUTUS. Quia predicatores sibi invicem succedunt.
7
eum]
om. Weber
dicens : cecidit, cecidit
marg.|
CECIDIT. Bis positum infinitatem significat, vel valet in quo omnimoda destructio intelligitur.
Babylon illa
interl.|
id est omnes confusi in vitiis
magna
interl.|
pro multitudine vel superbia
que a vino ire fornicationis sue
interl.|
pravo dogmate munita
marg.|
VINO
FORNICATIONIS. Id est vitiis et precipue idolatria que est dulcis potus peccantibus quibus alios inquinant et ne recto tramite gradiantur inebriant, unde debetur eis ira Dei.
marg.|
Purum vinum bibitur dum flagellat Deus hic ad emendationem, turbidum dum infertur eterna damnatio.
potavit8
omnes gentes.
interl.|
gentiliter viventes
8
potavit] potionavit
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,9
Et9
angelus tertius
interl.|
non timidus
marg.|
ET
ANGELUS
TERTIUS. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hec in eadem persona possint considerari.
9
et] + alius
Weber
secutus est illos dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam
interl.|
id est Antichristum
et imaginem eius
interl.|
id est se sibi conformem fecerit
et acceperit characterem
interl.|
signum nominis eius
in fronte suo10
interl.|
qui eum confitentur
10
suo] sua
Weber
aut in manu sua.
interl.|
qui opere mutatur
Numérotation du verset
Apc. 14,10
Hic11
bibet
interl.|
sicut Babylon
11
hic] et
praem. Weber
de vino ire Dei
interl.|
de eterna damnatione
quod12
mixtum13
est mero
marg.|
QUOD
MIXTUM. Quasi qui non corrigitur vindicta eius ad correctionem data punietur eterna pena.
12
quod] qui
Weber
13
mixtum] mixtus
Weber
in calice
marg.|
IN
CALICE. Calix vindicta Dei, ubi de super merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus fex id est damnatio, quam in ultimis bibent impii. De vino ergo id est de fece, quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit
quod mixtum est.
ire ipsius,
interl.|
quod iratus Deus propinat
et cruciabitur igne et sulphure
interl.|
id est fetore
in conspectu angelorum sanctorum,
interl.|
ut visa eorum claritate tabescat
et ante conspectum agni,
Numérotation du verset
Apc. 14,11
et fumus
interl.|
id est tenebrositas
tormentorum eorum
marg.|
ET
FUMUS
TORMENTORUM. Quia quedam de damnatione malorum numerat : non dicit pro damnatione describenda sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio.
ascendet14
interl.|
perseverabit
14
ascendet] ascendit
Weber
in secula seculorum15
,
marg.|
ASCENDET
IN
SECULA. Cum dicit ascendet in secula : notat eternam penam continuari ubi addit nec habent requiem.
15
in...seculorum]
ante
ascendet
Weber
nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius,
marg.|
NEC
HABENT
REQUIEM. Quasi non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam precedentes ministri eandem penam habebunt.
et si quis acceperit
interl.|
similiter non
habet re<quiem
>
characterem nominis eius.
interl.|
indiscrete aliquod signum de predictis
Numérotation du verset
Apc. 14,12
Hic patientia
interl.|
id est pro contuitu eterne pene
sanctorum est
interl.|
et eorum
marg.|
HIC
PATIENTIA
SANCTORUM. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad eternam penam
qui custodiunt
interl.|
opere complent
mandata Dei
interl.|
de gemina dilectione
et fidem Iesu.
interl.|
quia eum Deum confitentur
Numérotation du verset
Apc. 14,13
Et audivi vocem de celo dicentem mihi16
:
interl.|
quasi illi miseri sed isti felices
16
mihi]
om. Weber
Scribe :
interl.|
in corde tuo et auditorum
beati mortui
interl.|
seculo
qui in Domino
interl.|
in confessione Domini
interl.|
quando corpus et anima resolvuntur
Amodo iam dicit
interl.|
a tempore resurrectionis
Spiritus,
interl.|
id est tota Trinitas
ut requiescant
interl.|
amplius non patiantur
a laboribus suis
interl.|
eorum qua hucusque passi sunt
opera enim illorum sequuntur illos.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1204ra ; facsim., p. 567a}
[Rusch, f. 1204ra ]
OPERA. Id est mercedes operum que sequuntur, quasi dum in mundo erant, maiores tribulationes ad maiorem coronam ingruebant unde adeo abiecti reputabantur, sed iam nihil patientur.
Numérotation du verset
Apc. 14,14
Et vidi
marg.|
ET
VIDI. Ostensa remuneratione bonorum per quod invitabat ad consortium eorum supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum.
et ecce nubem candidam
interl.|
id est sanctos vel dominicam carnem
et supra
interl.|
Christus super sanctos sedet vel divinitas super humanitatem
nubem sedentem
interl.|
dico
a similem17
hominis
interl.|
quia iam impassibilis et immortalis
marg.|
SIMILEM
FILIO
18
HOMINIS. Quia non iam vere erat filius hominis, quia immortalis.
17
similem] + Filio
Weber
18
sic
Rusch
habentem in capite suo
interl.|
in se ipso vel in divinitate
coronam auream,
interl.|
ad similitudinem triumphantis
interl.|
quia vicit diabolum per sapientiam
et in manu sua
interl.|
potestate
falcem acutam.
Numérotation du verset
Apc. 14,15
Et alius19
angelus
interl.|
a Christo
marg.|
ANGELUS. Id est sancti qui usque huc fuerant in fidelibus occulti in claritate apparent iudicaturi, orantes cum desiderio ut Deus separationem faciat bonorum et malorum.
19
alius] alter
Weber
exivit de templo,
interl.|
in hoc quod servus
marg.|
EXIVIT
DE
TEMPO. Exire dicuntur sancti de templo, cum iam apparent non quales olim fuerant, sed quales in eternum mansuri.
clamans voce magna ad sedentem super nubem :
interl.|
ad Christum
Mitte falcem tuam
interl.|
exerce iudicium
marg.|
MITTE
FALCEM. Id est iudiciariam sententiam a bonis malos separantem.
et mete,
interl.|
id est collige tuos
quia hora est20
interl.|
vel : venit
marg.|
QUIA
HORA. Quia iam est opportunum cum completus sit numerus tuorum.
20
est] venit
Weber
ut metatur quoniam maturuit21
interl.|
vel aruit
interl.|
quoniam conservata est nequitia malorum et iam non habet locum
21
maturuit] aruit
Weber
messis terre.
Numérotation du verset
Apc. 14,16
Et misit qui sedebat super22
nubem, falcem suam in terram, et messuit eam23
interl.|
id est separavit bonos a malis
22
super] supra
Weber
23
messuit eam] messa est terra
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,17
Et alius angelus
interl.|
supradicti sancti aliud officium habentes
marg.|
ET
ALIUS
ANGELUS. Cum ostendisset Deum potestatem iudicandi habentem a sanctis implorari, et sic iudicium fieri, ostendit eandem potestatem sanctos habere, et Christum ut iudicent imperare, et illos imperio obedire.
marg.|
ALIUS
ANGELUS. Id est Christus qui occultus et vilis fuerat in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari id est de loco secretiori, quod numquam alii sancti scilicet cognitus ab omnibus Deo consubstantialis.
exivit de templo
interl.|
quales esset apparuit
quod est in celo
interl.|
id est de secreto loco
habens et ipse falcem acutam.
interl.|
sicut Christus
Numérotation du verset
Apc. 14,18
Et alius angelus exivit24
de altari
interl.|
id est de loco secretiori in quo sancti
24
exivit]
om. Weber
qui habet potestatem
interl.|
quasi bene poterat percipere quia poterat etiam dare
supra ignem,
interl.|
id est eternam penam
et aquam25
interl.|
vel super demones et malos homines
25
et aquam]
om. Weber
et exclamavit26
voce magna
interl.|
imperio magno
26
exclamavit] clamavit
Weber
ad eum27
interl.|
id est ad sanctos
27
ad eum]
om. Weber
qui habebat falcem acutam
interl.|
potestatem iudiciariam
dicens : Mitte
interl.|
id est exerce iudicium
falcem tuam acutam et vindemia botros vinee terre,
interl.|
id est separa maturos in nequitia
marg.|
MITTE
FALCEM
ET
VINDEMIA etc. Per messem terre et uvas vinee eorundem malorum damnatio intelligitur, sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui maiori studio mala operabantur sicut vinee ut fructificem maior cura quam terre adhibetur.
quoniam mature sunt uve eius.
interl.|
quia malitia eorum completa est
Numérotation du verset
Apc. 14,19
Et
interl.|
et tali imperio
misit angelus falcem suam acutam28
interl.|
scilicet bonorum cetus
28
acutam]
om. Weber
in terram
interl.|
in terrenos qui iudicandi sunt
et vindemiavit vineam terre, et misit in lacum ire {t. 4 : Erfurt, f. 1204rb ; facsim., p. 567b}
[Rusch, f. 1204rb ] Dei magnum,
interl.|
id est in infernum ubi multi iram Dei patientur
marg.|
ET
MISIT
IN
LACUM. Unde prophetaa
: “lacus ubi non erat aqua” id est refrigerium.
a
Ier. 38, 6 : « Tulerunt ergo Ieremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua sed lutum ».
Numérotation du verset
Apc. 14,20
et calcatus est lacus
interl.|
id est puniti sunt in inferno positi
extra
interl.|
quia pena illa non erit purgatoria
civitatem,
interl.|
Ecclesiam et congregationem bonorum que est civitas sanctificata
et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum
interl.|
id est usque ad rectores subditorum
marg.|
ET
EXIVIT
SANGUIS. Eterna pena pro peccato sanguis non vinum quod in cellario Dei ponitur.
marg.|
USQUE
AD
FRENOS. Id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos.
per stadia
interl.|
id est per omnes voluptuosos ludentes vanitatibus
marg.|
PER
STADIA. Omnes ludis mundi, id est vitiis detentos qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti quod per sex habemus, vel perfectiores quod per centum, vel perfectissimi quod per mille.
mille
interl.|
perfectos in malo
sexcenta.
interl.|
mediocres et etiam minores
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_14) |