initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 17

Numérotation du verset Apc. 17,1 
Et venit unus
interl.|  per intelligentiam
marg.|  ET  VENIT  UNUS. Cum descripsisset plagas quas inferent predicatores tempore Antichristi, et damnationem eternam quam inde patientur impii monet attendere causas ipsius damnationis quasi dicat : ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos presentes, quia idem diabolus qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eundem interitum quo et illos ducet.
de septem angelis
marg.|  ANGELIS  QUI etc. Angelus hic habet personam docentis, Iohannes dicentis.
qui habebant septem phialas et locutus est mecum dicens : Veni, ostendam tibi
interl.|  per intelligentiam
damnationem meretricis magne
marg.|   DAMNATIONEM MERETRICIS. I d est causam damnationis malorum qui, relicto creatore, fornicantur cum demone, idola colendo, terrena amando, immunditie serviendo.
marg.|  MERETRICIS. Meretrix ista magna, id est Antichristus et mali qui tempore eius erunt, que iam sedet super aquas, id est iam regnat super malos presentes, quorum omnium ipse est caput.
que sedet super aquas multas,
marg.|   QUE SEDET. I d est que regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria, unde Dominus ad Iob :"Virtus eius scilicet diaboli in lumbis eius". Quando viros quorum seminarium in lumbis est, decipit, et in umbilico dum mulieres quarum semen est in umbilico decipit. Unde propheta ad Hierusalem quasi ad meretricem : « in die ortus sui » id est hoc tempore seculi, « non est precisus umbilicus tuus » id est non refrenasti luxuriam.

Iob. 40, 11 : « Fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius ».
Ez. 16, 4.
Numérotation du verset Apc. 17,2 
cum qua fornicati sunt reges terre
interl.|  principes seculi
et inebriati sunt
marg.|  INEBRIATI  SUNT. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inherentes in tantum excecabuntur amore terre ut nec Deum diligant nec penas timeant.
qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius.
interl.|  manifeste fornicationis
Numérotation du verset Apc. 17,3 
Et abstulit me in desertum
interl.|  in corda reproborum a gratia Dei deserta
in spiritu.
interl.|  in visione spiritali
interl.|  quia talia corporeis oculis non possunt videri
Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam,
interl.|  MULIEREM SEDENTEM SUPER BESTIAM etc. Id est illos molles qui Eve a qua peccatum incepit conformantur, qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis, vel quia sanguinem sanctorum fundunt, vel eloquia Dei male intelligunt.
plenam nominibus blasphemie,
interl.|  quia dicunt mala que faciunt Deo non displicere
habentem capita septem
marg.|  CAPITA  SEPTEM. Id est sensus et postea errorem et tandem Antichristum per que septem diabolus ducit homines ad peccatum.
et cornua decem.
marg.|  CORNUA  DECEM. Id est decem regna que erunt tempore Antichristi per que alia intelliguntur.
Numérotation du verset Apc. 17,4 
Et mulier
interl.|  et per illam bestiam talis erat mulier ista
erat circumdata purpura et coccino,
interl.|  quia occidunt nolentes acquiescere
marg.|  CIRCUMDATA  PURPURA. Id est regali veste quia dicunt se reges ut decipiant.
et inaurata auro
marg.|  AURO. Quia videbuntur divina sapientia illuminati.
et lapide pretioso,
interl.|  id est carbunculo, id est caritate quam dicunt se habere
et margaritis,
interl.|  aliis virtutibus
habens poculum aureum in manu sua,
marg.|  POCULUM  AUREUM. Id est divinam Scripturam qua potantur fideles ad salutem.
plenum abominatione
interl.|  in pravis expositionibus
et immunditia fornicationis eius.
Numérotation du verset Apc. 17,5 
Et in fronte eius
marg.|   ET IN FRONTE. Q uamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen fideles ne desperetis, quia habet   in fronte , id est in manifesto signum quod rudibus est mysterium istud solum.
nomen scriptum :
interl.|  Id est dando exemplum faciendi peccata pro quibus terreni a salute fidelium repellentur
mysterium,
interl.|  scilicet istud videlicet
Babylon magna,
interl.|  id est 'magna confusio'
mater fornicationum et {t. 4 : Erfurt, f. 1205va ; facsim., p. 570a} [Rusch, f. 1205va ] abominationum terre.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1205va ; facsim., p. 570a} [Rusch, f. 1205va ] ABOMINATIONUM, id est que secundum illas expositiones debent abiici ab hominibus, quia immunditiam carnis docent et fornicari a Deo.
Numérotation du verset Apc. 17,6 
Et vidi
interl.|  istud videlicet
interl.|  vidi peccatum mundi, vidi etiam pro peccato damnatum
mulierem ebriam
marg.|  EBRIAM. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis, ut pro doloribus nimiis nesciat ubi sit.
de sanguine sanctorum
interl.|  minorum
et de sanguine martyrum Iesu.
interl.|  illorum qui non timent testari se Christum Deum
Et miratus sum
marg.|  ET  MIRATUS  SUM. Hic habet Iohannes personam illorum qui cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt penas que ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad maiorem excecationem, et tandem iuste inferri eternam damnationem.
cum vidissem
interl.|  alias 'viderem'
illam admiratione magna.
Numérotation du verset Apc. 17,7 
Et dixit mihi angelus : Quare miraris ?
interl.|  quasi : noli mirari sed intellige quid sit
Ego tibi dicam
interl.|  id est ego reserabo ita ut possis intelligere
marg.|  EGO  DICAM  TIBI. Id est quare puniantur isti mali, et diabolus qui eas peccare fecit quod est incognitum nisi doctis.
sacramentum mulieris et bestie que portat
marg.|  BESTIE  QUE  PORTAT. Bestia id est diabolus,   portat, id est regit mulierem, id est omnes malos effeminatos qui enim alios regit quasi onus regiminis portare dicitur.
eam que habet capita septem et cornua decem.

cornua decem] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 17,8 
Bestia
interl.|  id est diabolus qui bestiales facit

bestia] bestiam Weber
quam vidisti
interl.|  parum regnavit
interl.|  ante adventum Christi
fuit
marg.|  FUIT. Ante adventum Christi habuit diabolus maximam potestatem sed post, licet non penitus amisit, tamen non modice est debilitata.
et non est,
interl.|  quia Christo nato vim perdidit
ascensura est
marg.|  ASCENSURA  EST. Quia tempore Antichristi potestatem recipiet.

ascensura] et praem. Weber
de abysso,
interl.|  locum habebit quia malos inveniet
marg.|  ASCENSURA  EST  DE  ABYSSO. Id est per illos qui in peccatis profundi sunt, ascendet in elationem.
et in interitum ibit,
marg.|   IN INTERITUM IBIT, quia mortuo Antichristo amplius non habebit temptandi locum.
et mirabuntur inhabitantes terram quorum nomina non sunt scripta in libro vite a constitutione mundi, videntes bestiam que erat et non est.
marg.|  MIRABUNTUR  VIDENTES  BESTIAM. Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam dolebunt, non quasi penitentes sed tantum admirantes.

nomina - non sunt scripta] Weber que] quia Weber
Numérotation du verset Apc. 17,9 
Et hic est sensus qui habet sapientiam.
interl.|  Quasi : respectu huius pene, potestis vobis cavere
Septem capita septem montes sunt supra quos mulier sedet et reges septem sunt.
interl.|  quia per hec eadem regit infernum
marg.|  SEPTEM  CAPITA. Quia per hec septem erigit diabolus homines in superbiam et in quibus innituntur infideles.

supra] super Weber
Numérotation du verset Apc. 17,10 
Quinque ceciderunt,
interl.|  transacta infantia
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1205vb ; facsim., p. 570b} [Rusch, f. 1205vb ] QUINQUE  CECIDERUNT. Adam si in obedientia perseverasset sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet, sed per peccatum ita corrupti sunt ut iam naturale sit, lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra querere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritane. In iuventa succedit error, nam postquam discretionem habet, etsi peccat iam non sensibus sed errori imputatur, de quo Dominus  : « Quem nunc habes non est tuus vir ».

Cf. Io. 4, 16-18 : « Dicit ei Iesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Iesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti ».
unus est,
interl.|  id est in matura etate error
et alius nondum venit,
interl.|  Antichristus qui maxime facit peccare

et] om. Weber
et cum venerit
interl.|  sed non est timendus quia
oportet illum breve
interl.|  vel <bre>vi
a tempus
interl.|  vel <tem>pore
manere.
Numérotation du verset Apc. 17,11 
Et bestia
interl.|  Antichristus
que erat et non est, et ipsa octava est, et de septem est
marg.|  DE  SEPTEM  EST. Quia similiter peccat et similiter punietur,   et octava quia omnes transcendit et in nequitia et in pena.
et in interitum vadet.

vadet] vadit Weber
Numérotation du verset Apc. 17,12 
Et decem cornua que vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt,
interl.|  tempore Antichristi ut Daniel dicit : “Erunt decem regna”, quorum reges in cornibus notantur

Cf. Dn. 7, 24 : « Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt ».
sed potestatem tamquam reges
interl.|  non vere reges sed tyranni
una hora
interl.|  ideo non timeatis
accipiunt post bestiam.
interl.|  a capite suo secundi ituri
Numérotation du verset Apc. 17,13 
Hi unum consilium habent
interl.|  negandi Christum credendi in Antichristum
et virtutem
interl.|  quam habent in se
et potestatem suam
interl.|  quam super alios habebunt
interl.|  quia illi omnia attribuent
Numérotation du verset Apc. 17,14 
Hi cum agno pugnabunt
interl.|  verbo et opere ut fideles sibi subtrahant
et agnus vincet illos,
interl.|  faciendo suos constantes et damnando eos in suo capite
quoniam Dominus dominorum est,
interl.|  utens malis ad utilitatem fidelium
et rex regum,
interl.|  et ideo reges vincet
et qui cum illo sunt vocati,
interl.|  per predicatores
et electi,
interl.|  ab eterno
et fideles.
interl.|  exequentes opera
Numérotation du verset Apc. 17,15 
Et dixit mihi : Aquas quas vidisti ubi meretrix sedet
interl.|  id est Antichristus iam regnat per mysterium
populi sunt et gentes et lingue.
marg.|  POPULI  SUNT  ET  GENTES  ET  LINGUE. Id est presentes mali ex omni diversitate hominum collecti.
Numérotation du verset Apc. 17,16 
Et decem cornua que vidisti in bestia hi odient fornicariam,
interl.|  et ideo non debetis ei conformari quia ipsi qui modo adherent ei quandoque dolebunt

in bestia] et in bestiam Weber
et desolatam facient
marg.|  DESOLATAM  FACIENT. Solacium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum.
illam et nudam
marg.|  ET  NUDAM. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea temptatio non habebit locum.
et carnes eius manducabunt
interl.|  quia cum ipsis et pro peccatis eorum punietur diabolus
marg.|  CARNES. Fornicarie 'manducare' dicuntur, quia in inferendis penis delectabuntur.
et ipsam igne10  concremabunt.
marg.|   IGNE CONCREMABUNT . Id est tormentabuntur pro delectationibus eius quas secuti sunt.

10  igne] igni Weber
Numérotation du verset Apc. 17,17 
Deus enim dedit in corda eorum
interl.|  et merito malis meritis suis excecavit eos Deus
interl.|  scilicet
ut faciant quod illi placitum est, ut dent regnum suum bestie
interl.|  id est permittant se regi a diabolo
donec consummentur
interl.|  opere compleantur
verba Dei
interl.|  boni et mali promissa recipient
marg.|  CONSUMMENTUR  VERBA  DEI. De promissione premiorum vel penarum.
Numérotation du verset Apc. 17,18 
et mulier quam vidisti est civitas magna
interl.|  id est 'multitudo malorum'
que habet regnum super reges terre.
interl.|  quia maxime superbiunt ipsi reges




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_17)