initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Apc. 18,1 
marg.|  ET  POST  HEC  VIDI. In hac sexta visione agit de ultimis penis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis, et primum de Babylone ostendit, postea de bestia, et pseudo prophetis, tandem de ipso diabolo in quo finis patet. In quo damnato erit finis, istam damnationem executurus a Christo predicatam esse dicit, ut maior ei fides habeatur.
Et post hec vidi alium angelum
interl.|  id est Christum
descendentem
interl.|  in carnem
de celo
interl.|  de equalitate Patris
habentem potestatem magnam, et terra
interl.|  id est Ecclesia
illuminata est
interl.|  pulsis tenebris ignorantie
a gloria eius.
interl.|  a gloriosa predicatione
Numérotation du verset Apc. 18,2 
Et exclamavit
interl.|  predicavit
in fortitudine
interl.|  quod dixit effectu non carebit

fortitudine] forti voce Weber
dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna,
marg.|  CECIDIT  CECIDIT. Bis pro duplici damnatione anime et corporis, vel quia eternaliter punientur.
interl.|  et ideo cadet quia
et facta est habitatio demoniorum,
interl.|  demonum collectio
et custodia omnis spiritus immundi,
interl.|  quod custodit se diabolo vel diabolus custodit eam sibi
marg.|  SPIRITUS  IMMUNDI. Demones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, pro mentis elatione volucres, vel quia per hunc era discurrunt.
et custodia omnis volucris immunde et odibilis,

odibilis] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,3 
quia de vino ire fornicationis eius
interl.|  id est de fornicatione pro qua irascitur Deus

de vino ire] ira Weber
interl.|  id est principes seculi
cum illa fornicati sunt, et mercatores terre
interl.|  id est qui animas suas vendunt ambitione secularium
de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1206ra ; facsim., p. 571a} [Rusch, f. 1206ra ] DE  VIRTUTE. Id est de peccatis per que acquiruntur divitie, quia omnis dives vel iniquus vel heres iniqui.
Numérotation du verset Apc. 18,4 
Et audivi aliam vocem
interl.|  id est divinam inspirationem vel Christi vel suorum predicationem
marg.|  ET  AUDIVI etc. Dicens futuram illam damnationem ad presentes, supponit admonitionem.
de celo dicentem : Exite de illa, populus meus,
interl.|  opera eius ne faciatis
marg.|  EXITE etc. Quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient.
et ne participes sitis delictorum eius
interl.|  facientibus consensum ne prebeatis

et] ut Weber
et de plagis eius non accipiatis.
interl.|  quasi : si dissimiles eritis in vita non entis similes in pena
Numérotation du verset Apc. 18,5 
Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum
interl.|  quamvis videretur oblitus dum permitteret prosperari
marg.|  QUONIAM  PERVENERUNT  PECCATA  EIUS etc. Peccata proveniunt usque ad contemptum Dei per impenitentiam.
et recordatus est Deus iniquitatum eius.
interl.|  et ideo quia adeo iam placet vindicta
Numérotation du verset Apc. 18,6 
Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis
marg.|  REDDITE  ILLI. Sicut vindictam meam de vobis qui purgabimini exercuit, sic vos iniuriam meam vindicate in illis.

vobis] om. Weber
et duplicate duplicia
marg.|  DUPLICATE  DUPLICIA. Id est anime et corpori maiores penas inferte quam ipsi vobis.
secundum opera eius,
interl.|  secundum quod ipsi peccaverunt
in poculo quo miscuit vobis miscite illi duplum.
interl.|  id est sicut ipsa vobis tormenta intulit sic vos illis vestro iudicio

vobis] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,7 
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit,
marg.|  QUANTUM  GLORIFICAVIT. Quia alii plus alii minus, causa discretionis huius repetit quod dixerat superius.
tantum date illi tormentum
interl.|  in corpore
et luctum,
interl.|  in anima
quia in corde suo dicit : Sedeo
interl.|  quasi non movendo
ut regina
interl.|  honorem et dignitatem habeo

ut] om. Weber
et vidua non sum
marg.|  ET  VIDUA  NON  SUM. Quia habeo consolationem in temporalibus.
et luctum non videbo.
interl.|  quia non precavet futura mala
Numérotation du verset Apc. 18,8 
Ideo in una die
interl.|  id est in die iudicii
venient plage eius, mors
marg.|  MORS. Absentia vite, id est Dei, quia presentia eius vita est.
et luctus,
interl.|  contra hoc quod hic riserunt
et fames,
interl.|  quia Deo qui est refectio carebunt
et igne comburetur, quia fortis est Deus qui iudicavit illam.
interl.|  id est nullis precibus flexibilis

igne] igni Weber
Numérotation du verset Apc. 18,9 
Et flebunt
interl.|  dolorem in animo patientur
et plangent se
interl.|  dolorem corporis ostendent
marg.|  ET  FLEBUNT  ET  PLANGENT. Contra hi gaudium perpetuum habent.
super illam
interl.|  quia in illa fuerunt fundati
reges terre
interl.|  id est principes seculi
marg.|  REGES  TERRE. Vel illi qui bene rexerunt terrenitatem suam, et aliquando tamen fornicati sunt cum ista dolebunt, quod numquam similes illis fuerunt.
qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius,
marg.|  CUM  VIDERINT  FUMUM etc. Cum defecerint divitie quod est signum eterni incendii iudicii. Vel   cum viderint penam suam exaltatam ultra modum.
Numérotation du verset Apc. 18,10 
longe stantes
interl.|  voluntate
propter timorem tormentorum eius
interl.|  scilicet quia vellent fugere si possent
dicentes :
interl.|  in anima et in corpore
Ve, ve civitas illa magna Babylon,
interl.|  'collectio malorum'
civitas illa fortis, quoniam in una hora venit iudicium tuum.

in] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,11 
Et negotiatores terre flebunt
interl.|  vel ad litteram vel pro terrenis animas dantes
marg.|  NEGOTIATORES  TERRE  FLEBUNT. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.
et lugebunt super illam,
quoniam merces eorum nemo emet amplius :
interl.|  que ad sensus corporis pertinent perire dolebunt
Numérotation du verset Apc. 18,12 
mercem auri et {t. 4 : Erfurt, f. 1206rb ; facsim., p. 571b} [Rusch, f. 1206rb ] argenti et lapidis pretiosi et margarite10  et byssi et purpure et serici et cocci et omne lignum thyinum,
interl.|  subaudi : et nemo emet
marg.|  AURI  ET  ARGENTI etc. Per aurum sapientia, argento divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur, apostoli in margaritis, in bysso candido : sanctorum iustificationes, in purpura martyrium, in serico virginitas, in cocco rubeo caritas, in ligno thyino imputribili constantia indeficiens, in ebore virtutum pulchritudo, in aere fortitudo et longanimitas, in ferro sublimitatis acumen, in marmore invicta humilitas. Hec habere {t. 4 : Erfurt, f. 1206rb ; facsim., p. 571b} [Rusch, f. 1206rb ] se simulant reprobi et dolent cum deficit quod in eis intelligitur. In auro mundana sapientia, in argento facundia, in lapide pretioso et margaritis pseudo prophetas accipimus et heresiarchas, in bysso simulata iustitia, in purpura martyres hereticorum, in serico integritas carnis ad operimentum corrupte mentis, in cocco crudelitas simulatione caritatis palliata, in ligno thyino mentis obstinatio simulans constantiam, in ebore simulata virtutum pulchritudo. In aere pro fide recta firma perfidie predicatio, in ferro deceptionis acumen, in marmore simulate subiectionis fortitudo, in odoramentis pigmentorum et thure orationes sanctorum figurantur quas imitatur in orationibus vana sedulitas hereticorum. Per unguentum divinitas incarnata, quod sub falsa lenitate pseudo Christianorum asperitas imitatur. Et ista subtracta deflent reprobi sicut heretici mortem Arii. Similam et triticum amisisse se simulant, cum zizania et paleas amiserunt. Iumenta electos significant, qui cum psalmista dicunt : « Ut iumentum factus sum apud te ». Oves : sanctos quibus dicitur : « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum ». Per equos et rhedas : predicatores accipe, iuxta Eliseum dicentem : « Pater mi, currus Israel et auriga eius ». Per mancipia electi qui servituti Dei subiiciuntur. Reprobi dolent se amisisse iumenta, equos et rhedas id est illos quos fortes deputant ad aliorum portanda onera, cum debiles ad omne opus bonum amiserunt, poma 'virtutes sanctorum' sunt. Et pars bestie omnia se habere simulant.

Ps. 72, 23.
Mt. 10, 16.
4Rg. (2Rg.) 13, 14.

10  margarite] margaritis Weber
vel cedrinum11 
interl.|  in plerisque vacat

11  vel cedrinum] om. Weber
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et eramento et ferro et vitro12  et marmore

12  vitro] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,13 
et
interl.|  et nemo emet
cinnamomum
marg.|  CINNAMOMUM. In cinnamomo odor virtutum quas simulant.
et amomum et odoramentorum et unguentorum13  et thuris et vini
interl.|  novi Testamenti quod inebriat

13  unguentorum] unguenti Weber
et olei
interl.|  unctio Spiritus sancti
et simile et tritici
marg.|  SIMILE  ET  TRITICI. Carnis Christi qua fideles vere satiantur reprobi irritantur.
et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum et mancipiorum et animarum hominum.
interl.|  et nemo emet merorem
interl.|  quia eadem sacramenta percipiunt
marg.|  MANCIPIORUM  ET  ANIMARUM. Distinguit, quia quidam fiunt servi tantum corpore {t. 4 : Erfurt, f. 1206va ; facsim., p. 572a} [Rusch, f. 1206va ] ut Ioseph, quidam etiam animo, ut si Egyptius venditus iudeo ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.
Numérotation du verset Apc. 18,14 
Et poma desiderii anime tue14  discesserunt15  a te,
interl.|  quia etiam pro minimis, si immoderate haberent, damnabuntur

14  tue] tua ante desiderii Weber 15  discesserunt] discesserit Weber
et omnia pinguia
interl.|  in pinguibus anime sagina intelligitur
et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient.
Numérotation du verset Apc. 18,15 
Mercatores horum
interl.|  hominum
qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes et16  lugentes

16  et] ac Weber
Numérotation du verset Apc. 18,16 
ac17  dicentes : Ve, ve civitas illa magna que amicta erat bysso18  et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso, et margaritis,

17  ac] et Weber 18  bysso] byssino Weber
Numérotation du verset Apc. 18,17 
quoniam una hora destitute sunt tante divitie, et omnis gubernator,
interl.|  id est aliquid certi desiderant habere ut episcopatum aliqui
et omnes19  qui in lacum navigant20  , et naute, et qui in mari21  operantur longe steterunt,

19  omnes] omnis Weber | 20  lacum navigant] locum navigat Weber | 21  in mari] maria Weber |
Numérotation du verset Apc. 18,18 
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes : Que similis civitati huic magne ?
Numérotation du verset Apc. 18,19 
Et miserunt pulverem
interl.|  id est concupiscentiam terrenorum
super capita sua
interl.|  super mentes vel per similitudinem penitentis
et clamaverunt flentes et lugentes dicentes : Ve, ve civitas illa22  magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius,
interl.|  vel ad litteram omnia ista visa de divitiis sunt

22  illa] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,20 
Exultate23  super eam celi24  , et sancti25  apostoli,
interl.|  id est conscii secretorum Dei
marg.|  EXULTATE  SUPER. Postquam predixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exultare, ut concordent divino iudicio, vel quia his damnatis sequitur eorum remuneratio.

23  exultate] exulta Weber | 24  celi] celum Weber | 25  sancti] + Weber |
et prophete,
interl.|  per partes
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
interl.|  ut illa damnavit vos iniuste damnabitur iuste
Numérotation du verset Apc. 18,21 
Et sustulit unus angelus
interl.|  Christus
marg.|  ET  SUSTULIT. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant.
fortis lapidem
interl.|  quia ereas potestates devicit
quasi molarem magnum
interl.|  quia per mundana voluuntur
marg.|  LAPIDEM  QUASI  MOLAREM. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt.
et misit
interl.|  dura corda habentes
in mare
interl.|  id est in infernum
dicens : Hoc impetu
interl.|  id est in infernum iam
mittetur Babylon civitas illa magna26 
marg.|  HOC  IMPETU etc. Postquam descripte sunt singule pene, ostenditur sibi modus damnationis quasi : quod vidi predictum, vidi etiam iam adimpletum.
marg.|  Id est sicut vides in hac figura ; vel quanto plus exaltati sunt tanto gravius cadent.

26  civitas illa magna] magna illa civitas Weber
et ultra iam non invenietur.
interl.|  sicut quidam heretici putant
Numérotation du verset Apc. 18,22 
Et vox citharedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex
interl.|  quantum ad practicam
omnis ars27 
interl.|  quantum ad theoricam

27  ars] artis Weber
non invenietur in te amplius,
interl.|  hinc est argumentum quod damnati obliviscantur scientie acquisite
et vox mole non audietur in te amplius,
interl.|  ibi non exquirentur delicatissimi panes
interl.|  et per hoc removetur delectabile gustus
Numérotation du verset Apc. 18,23 
et lux lucerne
interl.|  quoad visum
non lucebit in te28  amplius, et vox sponsi et sponse
interl.|  id est letitia nuptiarum

28  in te] tibi Weber
non audietur
interl.|  quoad auditum
adhuc in te amplius29  ,
interl.|  et ideo

29  amplius] om. Weber
quia mercatores tui
interl.|  ad litteram vel in veneficis persuasionibus
marg.|  MERCATORES. Quia illi dantes animas pro terrenis nimiam potestatem exercuerunt quod iam pati non possunt.
erant principes terre,
interl.|  hoc quantum ad concupiscibilem
quia in veneficiis tuis
interl.|  hoc quantum ad rationalem
interl.|  id est maleficus, id est malis persuasionibus quibus alios errare fecisti
erraverunt omnes gentes.
interl.|  quidam de omnibus
interl.|  et ideo iterum quia
Numérotation du verset Apc. 18,24 
Et in ea
marg.|  IN  TE .  IN  EA. Nunc ad ipsam Babylonem loquitur de suo casu, quasi condolens miserie eius, nunc ad auditores convertitur ut fideles exhortetur.

Apc. 18, 23.
sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
interl.|  vindicta sanguinis
et omnium qui interfecti sunt in terra.
interl.|  si malus malum occidit, occisorem non excusat nequitia occisi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_18)