- Mt. 8, 29 : ¶Fons : Petrus Lombardus, Glossa magna 1Cor. 7, 11 , Cambridge,
Trinity College, B 5 6
, f. 101ra =
As14
, f. 74va-b = PL 191, 1549AB: Non enim hoc facerent, si Deum esse scirent. Ambrosius: ‘Si enim daemones Deum hominem factum non intellexerunt, [1549B] quanto
magis homines ’ Augustinus in libro questionum Veteris et Novi Testamenti :"Non igitur [ergo As PL ] illum aliter scierunt demones,
quam scierunt principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium ejus quod Filius Dei erat, et ab aeterno; sciebant neque sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis". Quod ergo in Evangelio clamant demones : Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei [Mt. 8, 29]
magis ex suspicione
quam ex cognitione dixisse
credendi sunt . Vel si cognovissent ita quod menti eorum bene sederet, numquam Dominum glorie crucifixissent .
<cuius fons> Glossa ordinaria 1Cor. 2, 8 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 309b marg. ],
quam">
ed. Gloss-e
cum fontibus allegatis : Quod legitur quod diabolus Christum recognoscebat et timebat cum dicebat Christo: Quid venisti nos torquere ante tempus Mt. 9, 29 . Sciendum est quod non ideo dicebat, ut esse Deum intelligeret, sed dubius erat taliter extorquere veritatem utrum vere esset Deus volebat. Vel hoc
magis ex suspicione
quam ex cognitione dixisse
credendi sunt. Non enim aliter scierunt demones
quam scierunt principes. Scierunt enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat et ab eterno. Neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis .
<Paral.> Thomas de Aquino, Glossa ordinaria Mt. 8, 29 [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34a ],
Magis+
suspicati+
quam+
nosse+
credendi+
sunt">
ed. Gloss-e
:
Magis suspicati quam nosse credendi sunt cum fontibus allegatis.
<cuius fons> Cf. Beda Venerabilis , In Mc. , lib. 1, c. 1, CCSL 120, p. 449.490-450.500: Daemonia filium dei confitebantur et attestante evangelista sciebant ipsum esse christum quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognouerat nec temptando ualebat an et dei filius esset experiri iam nunc per signorum potentiam uel intellexit uel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo iudaeis eum crucifigere persuasit quia christum siue dei filium non esse putauit sed quia se morte illius non praeuidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognouit, si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent .
<cuius fons> Cf. Hieronymus, In Mt. , lib. 1, CCSL 77, p. 53.1004-1206: Cum omnis scientia discipulorum ad
magistrum referenda sit et tam daemones
quam diabolus suspicari
magis filium dei
quam nosse intellegendi sint .
<cuius fons> Cf. Ambrosiaster , Quaestiones Veteris et Novi Testamenti 150 , qu. ex Novo Testamento, pars 2, qu. 48, PL 35 2403 = ibid., pars 1, qu. 66 § 2 [recensio altera ex mss. secundi generis], PL 35, 2261-2262; 1902 2263-2264: Apostolus dicit de principibus et potestatibus hujus saeculi, quod"si cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent": e contra Marcus evangelista de daemonibus ait, ‘Sciebant enim ipsum esse’. Si daemones sciebant, quomodo potestates ignorabant Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi Judaeorum majores et principes dixisse, qui juxta Petri apostoli dicta ignoraverunt quid mali fecerunt. Ait enim,"Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri". Judaeorum principes hi fuerunt, non tamen hujus saeculi principes dici potuerunt: quippe cum in potestate redacti fuerant Romanorum, profitentes se non habere regem nisi Caesarem. Hi autem
sunt principes isti, quos alio loco significat Apostolus, dicens,"Non est nobis colluctatio adversus carnem, sed adversus hujus mundi principes, et tenebrarum harum rectores". Si ergo hi
sunt principes qui nescientes Dominum majestatis Christum esse, crucifixerunt, quomodo a daemonibus potuit sciri Non illum aliter scierunt daemones,
quam sciebant principes hujus saeculi. Sciebant enim ipsum [2262] esse qui promissus erat in Lege per signa prophetiae: non tamen mysterium ejus, quo Filius Dei erat ex aeterno, sciebant, neque sacramentum incarnationis . Differt ab recensione quaestionum 127 , § 2, CSEL 50, p. 115.22-116.24: Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent . Si daemonia sciebant, quomodo principes ignorabant [...] [2] Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo. quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel; mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit,
quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens. quid uerum esset, torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata
sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros .
¶Nota : Thomas attribue ici à tort à Augustin une sentence scolastique forgée par les maîtres des écoles du 12e siècle Glosse ordinaire > Gilbert de la Porrée > Pierre Lombard , à partir de commentaires d’Hilaire de Poitiers, Jérôme, Bède et Raban sur Mt. 8, 29 et 1Cor. 2, 8. Thomas cite cette sentence à partir de la Glosse de Pierre Lombard sur 1Cor. 2, 8. Il attribue par erreur la sentence à Augustin, De questionibus , car la version mise au point par Herbert de Bosham, élève et disciple de Pierre Lombard mss. cit. supra , atteste avec précision qu’Augustin n’est pas la source de la phrase citée par Thomas, mais du passage de la Grande Glosse qui la précède immédiatement. Il faut donc conclure que la Catena dépend soit d’une version dégradée de la Grande Glosse dans laquelle la fin de la citation du De questionibus de V. et N. T. n’était pas indiquée ou a été déplacée, soit que la Catena n’a pas tenu compte des indications de Pierre Lombard. Malgré les remarques de I. Brady, dans son introduction à l’édition critique du Liber sententiarum , sur l’imprécision des rubriques des manuscrits de la Grande Glosse, dans le cas précis de cette sentence de la Catena , les manuscrits consultés sont exacts. [MM2017].
<Non hab.> Augustinus, Ambrosiaster, Rabanus Maurus, Florus Lugdunensis, Expositio in epistolas beati Pauli, ms. Troyes, BM, 96, f. 109vb-110ra [FG2017] [MM2017]