Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset  11,1 
marg.| marg.| { 397vb } Et datus est mihi calamus] etc. Quia Ioanni in fine precedentis capituli promissa fuit libera potestas predicandi, et de exilio revertendi : Propterea in prima parte huius capituli undecimi ostenditur ei modus predicandi. Deinde in secunda promittuntur Ecclesie Enoch et Helias. Et hec est quarta consolatio promissa Ecclesie, sicut diximus in principio precedentis capituli. Hec pars incipit ibi :   [Et dabo duobus testibus meis] In tertia agitur de septimo Angelo, in quo terminatur tertia visio, ibi   [Et septimus Angelus tuba cecinit] etc. Ubi etiam incipit septima pars secunde partis totius visionis in qua specialiter agitur de singulis Angelis et statibus Ecclesie in quibus eam consolantur. Dicturus de modo predicandi, prius ostendit libertatem sibi datam esse dicens.
marg.| {g} Et datus est mihi calamus] id est libertas predicandi Scripturam, et simul auctoritas. Unde et sequitur.
marg.| {h} Similis virge] Per virgam auctoritas regia designatur : quasi dicat, Ex auctoritate iubentis recepi libertatem predicationis. Predicatio autem dicitur calamus, quia sicut scriptura calamo scribitur, sic amor Dei { 398ra } et virtutes ministerio predicationis, cordibus hominum inseruntur. Rm. 10.b. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Unde Ps. 44. Lingua mea calamus scribe. Ier. cap. 31.f. Dabo legem meam, scilicet caritatem, in visceribus eorum ; et in cordibus eorum scribam eam : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
marg.| Item predicatio Scripture comparatur virge, quia docet regere oves, id est homines. Ps. 2. Reges eos in virga ferrea.
marg.| Et Ps. 44. Virga directionis virga regni tui. Is. 21.c. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam ego sum stans totis noctibus.
marg.| Item virga flagellantur pueri ut erudiantur ; sic et nos per Scripturam erudimur. Sir. 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella ut letetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
marg.| Et statim sequitur, Qui docet filium suum, laudabitur in illo. Item sicut virga flexibilis est in omnem partem, ita sacra Scriptura omnis sententie Catholice recipit expositionem. 2Tim. cap. 4.d. Omnis doctrina vel Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei.
marg.| Item flecti docet ad compassionem. 2Cor. c. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Is. 61.a. Ut mederer contritis corde, et predicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem.
marg.| Quia Iac. c. 1.d. Religio munda et immaculata apud Deum et patrem hec est, Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.
marg.| Item rectos facit suos sequaces, sicut virga recta est. Prv. 8.a. Omnes sermones mei recti, non est in eis pravum quid neque perversum ; recti sunt intelligentibus et equi invenientibus scientiam. Canticorum. 1.b. Recti diligunt te Data Ioanni libertate predicandi, ostenditur ei modus.
marg.| {a} Sequitur : Surge] id est te ipsum virtutibus et bonis operibus sursum erige.
marg.| {b} Et tunc metire templum Dei] id est Ecclesiam. Metiri Ecclesiam est a norma ipsius non recedere.
marg.| Unde Ez. c.40.a. Ecce vir cuius erat species quasi species eris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensure in manu eius.
marg.| Vir iste Predicator est qui debet virere virtutibus. Per es quod sonorum est et durabile, significatur perpetuitas predicationis et sonoritas laudis et confessionis, que debet esse in Predicatore. Funiculus lineus est castitas, quam non solum in ore debet habere Predicator, sed in manu, id est in opere. Calamus etiam mensure debet in manu eius esse, id est in opere, per quem intelligitur debita mensuratio rerum mundi : res enim mundi debet habere sub debita mensura et rationabili.
marg.| Et hoc in manu quia multi de paupertate loquuntur, eam in ore habentes, qui eam fugiunt nolentes manu tenere vel tangere.
marg.| {c} Et altare] id est Christum : quasi dicat, Hec predica et scribe que congrua sunt Ecclesie, et que de Christo dicenda. Vel   [Templum et altare metire] tu Predicator, id est maiores et minores fideles Ecclesie diligenti sollicitudine circunspice, ut unumquemque doceas pro sua capacitate. Sic faciebat Apostolus qui simplicibus simplicia predicabat. 1Cor. 3.a. Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis non escam, 1Cor. cap. 2.a. Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
marg.| Item maioribus maiora. 1Cor. c. 2.b. Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non huius seculi, neque principum huius seculi qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio que abscondita est.
marg.| {d} Et adorantes in eo] metire scilicet, id est ostende qualiter fideles debeant adorare. Sed queritur hic : quare Ecclesia fidelium hic iubetur mensurari, cum e contrario Ecclesia Diaboli que est Ecclesia malignantium, numerata sit et non mensurata ? Sup. 9.c. Et numerus equestris {7. 398rb} exercitus, etc. Solutio : Quia una est columba mea, id est Ecclesia : Can. c.6. Una dico, quia uni continuata, scilicet Christo, per unum mandatum, scilicet caritatis. Continuum autem indivisibile est actu, etsi non potentia. Propter hoc Ecclesia mensuratur, quia continui est mensura : quia vero regnum Diaboli divisum est, divisorum autem et discretorum est numerus, propter hoc regnum Diaboli numeratur supra. Et Dn. c. 1.g. Mane, Thecel, Phares, id est Regnum tuum numeratum est, appensum et divisum.
marg.| {e} Atrium autem] id est peccatores qui non sunt de Ecclesia, etsi numero, non tamen merito. Unde
marg.| {f} Quod est fortis templum] id est peccatores qui non sunt de numero fidelium. infr. 22.c. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicide, et idolis servientes et omnis qui amat, et facit mendacium.
marg.| {g} Eiice foras] id est predica esse eiiciendos et damnandos. Hoc fuit significatum in eiectione Adam de Paradiso : Gn. c. 3.d. Item in eiectione ancille Sare : Gn. 21.c. et Gal. 4.d. Eiice ancillam et filium eius. Atrium etiam dicuntur peccatores, quia etsi per baptismum sint sanctificati, tamen intus sunt peccatis pleni : sicut atrium terra sancta est, et tamen ibi reponuntur cadavera mortuorum, et conservantur.
marg.| {h} Et ne metiaris illud] sed eis predicationem subtrahe : nec enim merentur metiri calamo verbi, qui nolunt subesse Dei precepto. Et quare ?
marg.| {i} Quoniam datum est Gentibus] id est mores Gentium sequitur, et eis in vitiis conformatur.
marg.| {k} Et civitatem sanctam] id est Ecclesiam.
marg.| {l} Calcabunt] Gentes scilicet.
marg.| {m} Mensibus quadraginta duobus] id est tribus annis, et dimidio. Vel falsi Christiani similes in conversatione Gentibus conculcabunt Ecclesiam tempore Antichristi ; et plus nocebunt quam Gentes. Unde in significationem huius legitur 1Mcc. c. 7.c. quod Alcimus qui erat de Iudeis, multo plus nocuit eis, quam Gentes. Quadraginta duo menses sunt tres anni et dimidius.
marg.| Vel per hunc numerum qui fit ex senario ducto in septenarium, vel e converso, intelligitur secundum quosdam tota presens vita, ubi semper mali persequuntur bonos. Quod significatum fuit in hoc quod Ismael persequebatur Isaac Gn. 21.b. Et Esau Iacob, Gn. 27.g. Oderat autem Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo, Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum. Hoc etiam significatum fuit in hoc quod filii Israel quadraginta duas mansiones fecerunt in deserto sicut legitur Nm. c. 33.a. Ibi enim numerantur.
marg.| {n} Et dabo duobus testibus meis] Secunda pars capituli in qua fidelibus promittuntur Enoch et Helias. Et hec consolatio quarta Ecclesie promissa. Et dicuntur in hac parte novem. Primo ostenditur quamdiu predicabunt isti duo.
marg.| Secundo de habitu corporis eorum, ibi [Amicti saccis] Tertio de habitu mentis, ibi   [Et si quis voluerit] Quinto de potentia eorum, ibi   [Hi habent potestatem] Sexto de morte eorum, ibi   [Et cum finierit] Septimo de resurrectione eorum, ibi   [Et post dies tres] Octavo de eorum ascensione in celum, ibi   [Et audierunt vocem magnam] Nono de plaga futura mundo in ascensione eorum, ibi   [Et in illa hora factus est terre motus] Dicit ergo :   [Et dabo] non dicit quid, ad significandum quod inestimabile erit, quod dabit eis.
marg.| Simile in Ps. 11. Ponam in salutari : non dicit quid, quia omne bonum ponit in eo.
marg.| {o} Duobus testibus] ecce sufficientia testium, quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum : Mt. 18.b. Vel   [Duobus] dicit, quia de duobus predicabunt, scilicet de divinitate Christi et humanitate.
marg.| Vel de [duobus] scilicet de Christo ipsum commendando et magnificando, et de Antichristo ipsum reprobando et damnabilem ostendendo.
marg.| Vel [duobus] quia de utroque Testamento accipient quod ipsi predicabunt. Vel   [duobus] quia premia bonorum et penas malorum nuntiabunt.
marg.| {p} Testibus meis] Primo predicando. Act. c. 1.a. Et eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre.
marg.| Secundo moriendo. Supra cap. secundo d. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos : quasi dicat. In hoc et per hoc est testis meus quia occisus est pro me.
marg.| Et in hoc quod dicit, [dabo] notatur quod maximam gratiam facit Dominus homini, cui dat ut pro eo sit martyr, sicut dicit Interlin. Per hoc etiam quod dicit,   [duobus] intelliguntur alii Predicatores, qui duo dicuntur propter {7. 398va} geminam caritatem, Dei scilicet et proximi. Unde et Dominus misit eos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus : Lc. 10.a.
marg.| {a} Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta] id est tribus annis et dimidio, ut dicit Glossa Sed contrarium videtur dicere alia Glossa dicens, Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium.
marg.| Et hoc est verum, quia ad hoc quod tres annos et dimidium perficerent, oporteret adhuc addi triginta unum dies.
marg.| Sed non est contrarietas, quia isti predicabunt solummodo tanto tempore, quanto Christus predicavit.
marg.| Christus enim postquam fuit baptizatus, supervixit tribus annis et dimidio non tamen integro, quia pro dimidio anno computatur tantum temporis, quantum est ab Epiphania Domini usque ad Pascha.
marg.| Unde sicut Christus in predicatione sua omnino et precise non perfecit tres annos et dimidium ; sic isti non perficient. Et hoc significatur in hoc quod numerus qui hic ponitur, non perficit precise tres annos et dimidium, sicut dicit Glossa Et hec solutio habetur de Interlin. que dicit. Sicut ipse Christus predicavit. Et est hic etiam notandum quod de illis tribus annis, et dimidio, id est eo tempore quod fuit ab Epiphania usque ad Pascha, quo Ioannes fuit incarceratus, Christus nec aperte predicavit, nec aperte fecit miracula, sed tantum occulte, deferens Ioanni, quia adhuc Ioannes Baptista non erat incarceratus sed libere predicabat, qui in Pascha quod fuit post annum et dimidium a baptismo Christi, fuit incarceratus, et tunc Dominus publice cepit predicare et docere, et in fine duorum annorum fuit crucifixus.
marg.| Ioannes autem Baptista ante Dominum fuit occisus uno anno, postquam uno anno fuit in carcere detentus.
marg.| Nos igitur ad exemplum Domini nobis indoctioribus deferre deberemus in doctrina et predicationibus si vere exemplum ipsius Domini et imitationem sequeremur. Alia solutio posset dari scilicet quod Scriptura non facit vim in minutiis numerorum, et propter hoc per predictum numerum intelliguntur tres anni et dimidius, etsi numerus ille non perficiat totum, quia posito maiori numero, non fit vis in minori. Sed prima solutio verior et melior.
marg.| {b} Amicti saccis] Hic agit de habitu corporis. Ecce quomodo ad dies iuventutis sue revertetur Ecclesia in sua senectute.
marg.| Fere enim idem legitur de precone primi adventus scilicet, de Ioanne Baptista. Mc. 1.a. Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos suos.
marg.| Hoc etiam de Isaia legitur, qui non tantum Propheta, sed Evangelicus pronuntiator fuit Dominice incarnationis. Is. 20.a. Solve saccum de lumbis tuis Et ibidem 50.b. Induam celos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum : quasi dicat, Sancti precones ultimi adventus, licet sint celi splendentes virtutibus, tamen reputabuntur viles et miseri.
marg.| Qui ergo pretiosis et mollibus indumentis induuntur, non videntur esse nuntii vel precones adventus Christi, sed magis recessus.
marg.| {c} Hi sunt] Hic notatur habitus mentis. Dicit ergo :   [Hi sunt due olive et duo candelabra] Olive propter opera bona que in se habebunt, vel propter opera misericordie que exercebunt, de se consolando desolatos, Za. c.4.d. Isti sunt duo filii olei. Sed candelabra propter lumen doctrine quod exhibebunt aliis, scilicet exhortando bonos et arguendo malos.
marg.| {d} In conspectu Domini terre] id est Dei.
marg.| {e} Stantes] etsi sint casuri corporaliter in conspectu Antichristi.   [Stantes] dicit, quia in nullo inclinabunt se Antichristo.
marg.| {f} Et si quis] Hic ostendit fiduciam eorum et constantiam, dicens :   [Et si quis voluerit eos nocere] sicut Antichristus, qui blandimentis et comminationibus conabitur eos attrahere, non prevalebit, ut a proposito predicationis eos cohibeat, quia.
marg.| {g} Ignis] id est sententia spiritualis.
marg.| {h} Exiet de ore eorum] cui non poterunt resistere omnes {7. 398vb} adversarii : Lc.
marg.| {c} . 21.c.
marg.| {i} Et devorabit inimicos eorum] id est devorandos esse ostendet, et damnandos. Quod fuit significatum 4Rg. 1.b. in duobus quinquagenariis, qui consumpti sunt ab igne, qui ad preces Helie descendit de celo. Quando autem videbit eos inflexibiles esse, tentabit eos occidere. Unde sequitur.
marg.| {k} Et si quis voluerit eos] ledere id est occidere morte corporali sicut faciet Antichristus.
marg.| {l} Sic] id est simili sententia sicut premisi.
marg.| {m} Oportet eum occidi] id est condemnari. Antichristum enim et suos ostendent, et predicabunt esse damnandos.
marg.| {n} Hi habent] Hic quinto agit de potestate eorum, dicens :   [Hi habent] id est habebunt potestatem.
marg.| {o} Claudendi celum] ad litteram.
marg.| {p} Ne pluat diebus prophetie ipsorum] que durabit per tres annos, et dimidium, Et hoc fuit significatum tertio Regum 10.a. ubi ad preces Helie clausum fuit celum, ne daret rorem, vel pluviam annis tribus, et sex mensibus, Iacob. cap. 5.d. Helias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
marg.| Vel celum appellatur hic Scriptura, que celat nobis arcana Dei, quam illi quando volent aperient.
marg.| Neque enim semper predicabunt, sed tempore opportuno : quia ut dicit Eccl. c. 8.d. Omni negotio tempus est, et opportunitas.
marg.| {q} Et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem] ad litteram, sicut factum in Egypto per manum Moysi. Ex. c. 7.d.
marg.| {r} Et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint] sicut fuit Egyptus plagis percussa.
marg.| Sed hac potestate non utentur ipsi : quia actus miraculorum est ad utilitatem, tunc vero non erunt utilia propter hominum incredulitatem ; et quia etiam Antichristus faciet miracula.
marg.| Vel [aquas] vocat suas doctrinas, quas ipsi convertent in sanguinem, id est in peccatum, id est contra peccata eorum quos viderint esse reprobatos, quos etiam damnandos predicabunt.
marg.| Moraliter] Celum clauditur quando superbia, que natione est celestis, reprimitur.
marg.| Sed terra percutitur, quando avaritia reprobatur, que significatur per terram. Quia Eccl. cap. 10.b. Avaro nihil est scelestius : proiecit in terram intima sua.
marg.| {s} Et cum finierint] Hic sexto agit de morte eorum, et de lesione quam facient eis mali. Dicit ergo :   [Et cum finierint testimonium suum] id est predicationem suam, post tres annos scilicet et dimidium.
marg.| {t} Bestia] id est Antichristus : de quo infr. 16. satis.
marg.| {u} Que ascendit] apicem regni.
marg.| {x} De abysso] id est de vilitate tribus, et generis. Et per hoc notatur etiam, quod de fornicatione nascetur, quia   [de abysso] id est de peccato, vel saltem de Iudeis excecatis, quia de Dn. Vel   [De abysso] id est de profunda, et obscura tenebrositate malitie, qua erit plenus, etsi in principio antequam sublimetur, videatur bonus ; et tyranni, et hypocrite ponent eum in regno Dn. 7.b. Ecce bestia quarta, regnum scilicet Romanorum, terribilis ante fidem, atque mirabilis post fidei susceptionem et fortis nimis in utroque statu, dentes ferreos habebat magnos. Hoc dicit, quia omnes domuit, et sibi subiugavit. Et paulo post, Et ecce cornu parvulum, id est Antichristus, ortum est de medio eorum, qui tempore regni Romani nascetur ; et quando fiet discessio a Romano imperio, revelabitur. 2Th. 2.a. Hec bestia.
marg.| {y} Faciet adversus illos] id est. Enoch, et Eliam   [bellum] multis diversisque disputationibus, et miraculorum operationibus.
marg.| {z} Et vincet illos, et occidet eos] corporaliter.
marg.| {a} Et corpora eorum iacebunt in plateis] diversis : vel quia simul occisi de una platea portabunt in diversas plateas, ut videant eos homines, et timeant imitari eos, vel conformari eis.
marg.| Vel forsitan occidentur in diversis locis.
marg.| {b} Civitatis magne] {7. 399ra} id est Hierusalem, que dicitur magna, quia semper pro magna est habita. Hier. 6.b. Hec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. Vel   [magna] in vitiis sicut olim in virtutibus. Unde sequitur.
marg.| {a} Que vocatur spiritualiter Sodoma] id est muta a laude Dei. Is. 1.c.a « Audite verbum Domini Principes Sodomorum, et percipite auribus legem Dei vestri populus Gomorrheus ». Hoc dixit Is. pro tempore Antichristi. Lam. c. 4.a. Maior effecta est iniquitas filie populi mei, peccato Sodomorum.
a Is. 1, 10.
marg.| {b} Et Egyptus] id est tenebrosa sine cognitione, et flebilis. Ibit enim in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium : Matthei 22.b.
marg.| {c} Ubi et Dominus eorum] id est Christus cui ipsi servient.
marg.| {d} Crucifixus est] id est fuit ad litteram corporali passione ; vel spiritualiter crucifigetur in suis secundum quod ipse Dominus dixit Petro, Vado Romam iterum crucifigi. Quia. Matthei cap. 14.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
marg.| Unde Act. 9.a. Paulo persequenti Sanctos dixit, Saule Saule quid me persequeris.
marg.| {e} Et videbunt multi de populis, et tribubus, et linguis, et Gentibus] quidam oculis, quidam fama.
marg.| {f} Corpora eorum per tres dies et dimidium] iacere scilicet super terram. Et hoc fiet ut magis terreantur homines, ne eis acquiescant. Sed quare hoc permittet Dominus, ut scilicet tam crudeliter tractentur et tam inhumane ? Solutio. In hoc notatur mirabilis Dei dispensatio, quia per hoc magis erit evidens eorum resurrectio.
marg.| {g} Et corpora eorum non sinent poni in monumentis] ne eorum memoria habeatur. Ecce magna illusio. Sed cum terra illa sit calida, numquid non putrescent corpora eorum que per tantum tempus erunt inhumata ? Et si hoc, quomodo poterunt sustineri ? Solutio. Non putrescent, quia solidata erunt propter esum vel usum ligni vite, quo ipsi modo vescuntur et vivunt in Paradiso terrestri : tamen tandiu possent sic esse quod putrefierent.
marg.| Vel potest dici quod hoc quod non putrefient, erit a virtute Divina ut eorum bonitas magis appareat, et cognoscatur quando resurrexerint.
marg.| {h} Et inhabitantes terram] id est mali terrena amantes.
marg.| {i} Gaudebunt super illos] quia occisi sunt.
marg.| {k} Et iucundabuntur, et munera mittent invicem] pre gaudio, putantes se esse liberos et securos illis occisis, qui eorum vite derogabant et contradicebant. Sap. 2.c. Contrarius est operibus nostris. Unde sequitur.
marg.| {m} Quoniam hi duo Prophete] Enoch et Helias.
marg.| {n} Cruciaverunt eos qui habitant super terram] id est malos, quorum damnationem predixerunt, et ita cruciandos annuntiaverunt   [ Vel   cruciaverunt eos] contradicendo iniquitati eorum. Tunc enim mali cruciantur cum boni exaltantur, vel quando eis contradicunt. Sed cum deberet dicere   [inhabitantes] Hierusalem, quare dicit   [terram ?] Solutio. Per hoc spiritualiter intelligitur quod omnes Sancti qui terram viventium inhabitant.
marg.| {i} Gaudebunt] spiritu.
marg.| {k} Et iucundabuntur] corpore.
marg.| {l} Et mittent invicem munera] congratulationum de hoc.
marg.| {m} Quoniam hi duo Prophete cruciaverunt] etc. id est audacter restiterunt malitie malorum. Quia Prv. cap. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit.
marg.| {o} Et post dies tres] Hic septimo agit de eorum resurrectione dicens sic,   [Et post dies tres et dimidium spiritus vite] id est anima que dat vitam.
marg.| {p} A Deo] scilicet missa   [intravit in eos] Cum dicit   [a Deo] notatur quod resurgent corpora, et quod non naturaliter, sed miraculose. Sed queritur de istis quomodo resurgent, aut sicut Lazarus, aut sicut Christus ? Si primo modo, ergo fiet eis iniuria iterum morituris. Si secundo modo, ergo in corporibus glorificatis, sicut Christus : {7. 399rb} ergo ante alios, quod est contra Apostolum Hbr. capitulo 11.g. Deo nobis melius providente, ut non sine nobis consummarentur. Solutio. Non resurgent morituri iterum. Quod queritur, utrum in corporibus glorificatis, dici potest quod sic, sed hoc erit eis speciale privilegium specialiter datum propter speciale testimonium propter quod occidentur. Sed si in corporibus glorificatis, quomodo ergo videbuntur ab hominibus ? Solutio. Quia corpus glorificatum quando vult, et cui vult, se ostendit, quia quando vult, potest uti palpabilitate, et sic etiam se potest visibile exhibere ; et hoc habet corpus glorificatum a natura glorificationis. Dicunt tamen aliqui quod quando se ostendit corpus glorificatum, hoc est per miraculum.
marg.| Vel potest dici quod anima intrabit corpora eorum non ut in organa, sed ut in materiam.
marg.| Sed tamen magis videtur quod comparabitur anima ad corpora ut ad organa, per hoc quod dicitur quod spiritus vite intravit in eos.
marg.| {q} Sequitur : Et steterunt super pedes suos] vivi, id est stabunt postquam resurrexerint. Sed ut superius dictum est, quia tunc aluntur fructibus Paradisi qui corrupti non sunt, corpora eorum non fetebunt, et ex hoc videtur quod difficilius morientur quam alii homines.
marg.| Et hoc est verum, quia gravissima erit eis mors, quia maxime vigebunt in eis sensus, et sic maxime sentient.
marg.| {r} Et timor magnus] ex tam subita eorum resurrectione.
marg.| {s} Cecidit] sicut pondus opprimens, vel pro Dei reverentia, vel pro inferni pena.
marg.| {t} Super eos qui viderunt eos] tam gloriose resurrexisse. Iob. 31.c. Semper enim quasi tumentes super me fluctus Deum timui, et pondus eius ferre non potui.
marg.| {u} Et audierunt] Enoch et Helias. Et agit hic octavo loco de admirabili eorum ascensione.
marg.| {x} Vocem magnam] id est magne potestatis.
marg.| {y} De celo dicentem, Ascendite huc] ad consortium Sanctorum de medio hominum impiorum.
marg.| {z} Ascendite] quia prius descendistis humiliati, et Saccis induti. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {a} Et ascenderunt in celum in nube] sicut Christus. Act. cap. 1.b. Quia sicut ipsum maxime imitati sunt in sustinenda pro eo tribulatione, sic et ei conformes erunt in ascensione. Vel
marg.| { b } In nube] id est in corporibus subtilibus et levibus factis.
marg.| Vel [In nube] id est Christo duce. Michee. 2.d. Ascendet enim pandens iter ante eos, etc.
marg.| {c} Et viderunt illos inimici eorum] cum gloria ascendentes et cum honore deductos ut possint dicere illud. Sapient. capit. 5. Nos autem insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.
marg.| {d} Et in illa hora] Hic nono agit de plaga futura in mundo post ascensionem eorum.   [Et in illa hora] mortis scilicet, vel glorificationis eorum.
marg.| {e} Factus est terre motus magnus] ad litteram.
marg.| Vel.
marg.| {f} Vel : Terre] id est terrenorum qui in mortem eorum audacius movebuntur ad destructionem Ecclesie, vel ad suam damnationem et punitionem in inferno, vel aliqui ad penitentiam.
marg.| {g} Et decima pars civitatis cecidit] id est Sancti omnes qui debent decimum ordinem Angelorum restituere, se humiliaverunt coram Deo, reddentes gratias. Vel   [Ceciderunt] ad litteram gladio Anti-Christi mulctati.
marg.| {h} Et occisa sunt nomina hominum] id est homines digni nomine usque ad.
marg.| {i} Septem millia] Hec sunt illa septem millia, de quibus dicitur 3Rg. 19.d. Derelinquam mihi septem millia hominum, qui non curvaverunt genua ante Baal id est ante Anti-Christum. Hi ad litteram occidentur ab Anti-Christo, quia eum nolent adorare. Vel hoc dicit, quia mortui sunt mundo.
marg.| Vel.
marg.| {g} Vel : Decima pars civitatis] id est turba omnium malorum, que per denarium {7. 399va} significatur, quia est numeri diminutivi, et quia decem precepta non servat, et quia Decalogum preceptorum servantes in Ecclesia condemnat. Vel omnes reprobi dicuntur decima pars, quia qui nulli Ordini Angelorum modo in Ecclesia deputantur, damnabuntur. Ecclesia enim militans fit ad similitudinem triumphantis. Quod enim dicitur, quod decimus Ordo Angelorum cecidit, qui debet ex hominibus restaurari, sic intelligendum est quod tot de novem Ordinibus ceciderunt, quod inde posset decimus Ordo fieri.
marg.| Qui ergo de nullo novem Ordinum erit, de decima parte erit, et ita de damnatis. Hic cecidit, id est cadet in infernum. [Et occisa sunt nomina hominum septem millia]
marg.| Septem] quia universi.   [Millia] quia in malitia perfecti, ut dicit Glossa Et dicuntur   [nomina] mali, quia tantum habent nomina et non rem nominum. Unde Nm. 16.a. Dicitur de Dathan et Abiron quod per nomina vocabantur, et tamen terra absorbuit eos. Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen.
marg.| {a} Et reliqui] qui scilicet non sunt in peccatis indurati.
marg.| {b} In timorem sunt missi] timentes ne cadant cum premissis. 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat ne cadat. Vel   [In timorem] reverentie Dei.
marg.| {c} Et dederunt gloriam Deo celi] Boni enim amplius gratias agent, quando malos videbunt damnari. Proverbior. 19.d. et 21.b. Mulctato pestilente parvulus sapientior erit.
marg.| {d} Ve secundum abiit] id est tribulatio tempore Anti-Christi Electis inferenda pertransiit.
marg.| {e} Et ecce ve tertium] id est pavor qui erit in iudicio adhuc venturus.
marg.| {f} Cito veniet] quia prope est.
marg.| {g} Et septimus Angelus] etc. Hec visio tertia, que incipit octavo capitulo supra, in qua agitur de Angelis septem consolantibus Ecclesiam, dividebatur in duas partes : quia primo dicuntur quedam generalia illis septem Angelis in principio octavi capituli : secundo agitur singulariter de tubicinio singulorum Angelorum. Et hec secunda pars incipit, ibi   [Et primus Angelus tuba cecinit] Et hec divisa est in septem, secundum quod sunt septem Angeli. Iam de sex illorum dictum est : hic dicitur de septimo. Unde hec est septima pars secunde partis huius visionis, et tertia pars huius capituli undecimi.
marg.| Per hunc etenim Angelum designatur Ordo Predicatorum, qui erunt post mortem Anti-Christi. Hec autem pars dividitur in tres partes. Primo enim agitur de exaltatione iustorum et quiete eorum in comparatione ad penam malorum, de qua immediate dictum est. Secundo ostenditur quomodo sancti tunc agent gratias Deo, ibi [Et viginti quatuor Seniores] Tertio ponitur causa quare sic gratias agent quia scilicet Deus et malos iudicabit, et bonos exaltabit. Et de hoc gaudentes Deum commendabunt, ibi   [Quia accepisti virtutem] etc. Dicit ergo :   [Et septimus Angelus tuba cecinit] id est septimus Ordo Predicatorum predicavit, id est predicabit. Quecumque autem in precedenti Angelo et in isto dicuntur per preteritum, prophetali certitudine intelliguntur de futuro.
marg.| {h} Et facte sunt voces magne in celo] id est in sancta Ecclesia celesti conversatione sublimata.
marg.| {i} Voces] exultationes, scilicet, bonorum laudantium Deum de vita et pace collata eis, et de damnatione impiorum iuste sibi reddita. Is. 51.a. Consolabitur Dominus Sion, id est Ecclesiam, et consolabitur omnes ruinas eius. Bis dicit   [consolabitur] quia Ecclesia tempore Anti-Christi duplicem desolationem sustinebit : unam quidem, quia erit a multis persecutoribus vexata ; et aliam, qui non faciet tunc miracula. Et propter hoc post mortem Anti-Christi in tempore septimi Angeli, duplex erit consolatio, scilicet pax et multiplicatio fidei. Tunc enim omnes Iudei convertentur ad fidem Christi. Voces, dico :
marg.| {7. 399vb}
marg.| {k} Dicentes, factum est] per ostensionem quod prius erat secundum veritatem. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens.
marg.| {l} Regnum huius mundi] id est universitas fidelium.
marg.| {m} Domini nostri] id est Dei Patris.
marg.| {n} Et Christi eius] scilicet filii, ut dicit <Glossa> interlinearis. Huius regni tranquillitas etiam tunc in mundo incipiet, quando Christus spiritu oris sui Anti-Christum interficiet ; et sancta Ecclesia quasi dimidie hore silentio, scilicet tempore quod sequitur usque ad finem mundi, pacificata quiescet.
marg.| Et hoc est quod dictum est. supra octavo a. Factum est silentium in celo, id est in Ecclesia quasi dimidia hora. Et propter hoc etiam dicitur hic, [Factum est] etc. et non fiet   [regnum, et cetera] Quia ex tunc fraudulentia, et sevitia Diaboli penitus deficiet ; et in suis fidelibus universis Deus perpetua pace, et tranquillitate regnabit. Unde sequitur.
marg.| {o} Et regnabunt] ipsi fideles in Deo ; et Deus in eis.
marg.| {p} In secula seculorum] id est in eternum. Daniel. cap. 7.e. Suscipient autem regnum Sancti Dei altissimi ; et obtinebunt regnum usque in seculum, et in secula seculorum. Et in eodem paulo ante de Christo, Potestas eius, potestas eterna, que non auferetur ; et regnum eius quod non corrumpetur.
marg.| {q} Amen] quasi dicat. Vere fiet quod dictum est : semper enim Deus regnabit in Sanctis.
marg.| Notandum autem est, quod mundus tribus modis accipitur. Est enim mundus cuius Deus creator est, scilicet universalis fabrica mundi : de quo Ioannis capit. primo a. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Item est mundus cuius Deus redemptor, et salvator est, scilicet universalis Ecclesia fidelium : de quo Ioannis capit. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Item est mundus, cuius Diabolus est princeps, scilicet universalis malitia, et concupiscentia seculi : de quo, prime Io. secundo b. Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt.
marg.| Primus semper est Dei, numquam Diaboli. Tertius est Diaboli quantum ad pravam actionem, sed Dei est, quoad prave actionis ordinationem. Miro enim modo fit, ut Deus malum quod a se non habet ortum, minime relinquat sub se inordinatum. Secundus mundus est Dei, ita quod non Diaboli, quia etsi modo Divina permittente providentia a Diabolo concutitur atrociter flagellis, et persecutionibus callide calumniatur, acriter impugnatur, crudeliter laniatur ; tamen firmum habet firmamentum, quia omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti, ut dicitur Romanor. capit. octavo e. [Huius mundi regnum] perfecte fiet Dei, quando universalis Ecclesia penitus liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei. Romanor. capitulo octavo d.
marg.| {r} Et viginti quatuor Seniores] Hic agit de gratiarum actione quas Sancti reddent Deo.
marg.| Post generalem igitur omnium Sanctorum laudationem, subiungit specialem perfectorum, et maiorum gratiarum actionem dicens, [Et viginti quatuor Seniores] id est universi Predicatores, et Doctores, et Ecclesiastici iudices, et Rectores. Per hunc numerum significantur Patres et Novi, et Veteris Testamenti, sicut supra quarto dictum est. Duodenarius enim est numerus abundans, propter quod per ipsum significantur boni, qui semper in virtutibus crescunt, et abundant, sicut per denarium, qui est numerus diminutus, significantur mali, ut dictum est. supra eodem c. Et decima pars civitatis cecidit, et cetera, per numerum autem perfectum significatur Christus, qui nec diminuitur secundum virtutes, nec augetur, quia tantum habuit ab initio, quantum habet modo, sicut numerus perfectus est, qui nec augetur, nec minuitur secundum suas partes.
marg.| {s} Qui in conspectu Dei sedent] active, quia finis, et intentio eorum semper est ad Deum : vel passive, quia ipsi a Deo approbantur, vel quia iudicant, que Divino conspectui placent.
marg.| {t} In sedibus suis] Hoc dicit, quia sedentes super thronos duodecim cum Deo iudicabunt. Mt. 19.d. Vel   [in sedibus] id est in premiis.
marg.| {u} Ceciderunt in facies suas] id est in cordibus se humiliaverunt. Vel secundum Glossa In faciem cadit, qui in hac vita culpam agnoscit, eamque penitendo diluit : retro vero cadit, qui non agnoscit, sicut Heli. 1Rg. 4.c.
marg.| {x} Et adoraverunt Deum] ei fideliter confitendo. Mt. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis.
marg.| {y} Dicentes] Gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens. {7. 400ra} 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite.
marg.| {a} Tibi] cui soli pro tot et tantis beneficiis debemus.
marg.| {b} Domine] cui servimus.
marg.| {c} Deus] quem colimus.
marg.| {d} Omnipotens] quem timemus. Vel   [Deus] creando,   [Dominus] redimendo.   Omnipotens] iudicando.
marg.| {e} Qui es] immutabiliter.
marg.| {f} Et Qui eras] semper contra Manicheos. Io. 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum.
marg.| {g} Et Qui venturus es] ad iudicandum, vel post iudicium regnaturus in Sanctis in perpetuum. Ex. 15.c. Dominus regnabit in eternum et ultra. Hic ostendit quare gratie sunt agende Deo, quia scilicet bonos liberavit et malos damnavit, quasi dicat, Talis ac tantus es, et propter hoc laudandus   [Quia accepisti virtutem tuam magnam] resurgendo, non alienam, ut Anti-Christus inf. 13.a. Et dedit illi Draco virtutem suam et potestatem magnam.   [Virtutem] contra corporis infirmitatem. Vel   [Virtutem] accepit quando Spiritum sanctum mittens dedit Apostolis fortitudinem Lc. ult. g. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Hoc etiam dicit, quia sicut virtute propria resurrexit, sic virtute propria in celum ascendit.
marg.| {i} Et regnasti] tuos a Diabolo defendendo, et eos virtutibus et bonis operibus muniendo.
marg.| {k} Et irate sunt Gentes] id est mali gentiliter et carnaliter viventes regnum sibi contrarium videntes surgere, Sap. 2.c. Contrarius est operibus nostris.
marg.| Hoc est quod dicitur Ps. 89. Dominus regnavit, irascantur populi.
marg.| {l} Et advenit ira tua] id est iusta vindicta que est signum ire.
marg.| {m} Et tempus mortuorum iudicari] id est separari bonos a malis : quasi dicat, Tempus venit et opportunitas, quando mortui iudicentur, id est boni a malis separentur, Mt. 24.c. Et separabit agnos ab hedis.
marg.| {n} Et] supple, advenit tempus.
marg.| {o} Reddere mercedem] id est ut reddatur merces.
marg.| {p} Servis tuis Prophetis] id est maioribus Sanctis qui prevident aliis, et prenuntiant que accident eis.
marg.| {q} Et Sanctis et timentibus nomen tuum] id est minoribus. Sap. c. 10.d. Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum.
marg.| {r} Pusillis et magnis] idem est quod Sanctis timentibus et Prophetis.
marg.| {s} Et scilicet  ] advenit tempus.
marg.| {e} Exterminandi eos qui corruperunt terram] id est seipsos per terrena opera que fecerunt, et alios quibus male vivendi exempla dederunt. Hoc est igitur ve septimi Angeli, scilicet exterminatio malorum in fine mundi, de quo dixit sup. eod. c. Et ecce tertium ve veniet cito.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_11)

Notes :