Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset  13,1 
marg.| {403rb} Et vidi de mari Bestiam] etc. Tertium decimum capitulum in quo agitur de persecutione Ecclesie futura sub Antichristo in fine mundi, sicut in precedenti egit de persecutione ipsius excitata a diabolo per se ei, et hoc a principio ipsius Ecclesie. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima ponitur persecutio quam facient Pseudoapostoli Antichristi, quos ipse mittet in universum mundum ibi   [Et vidi aliam Bestiam] etc. In prima parte dicuntur septem. Primo describuntur mores Antichristi generaliter, et genus eius. Secundo agitur de potestate eius, ibi   [Habentem capita] Tertio de simulatione eius, ibi   [Et vidi unum de capitibus] Quarto de usu potentie, ibi   [Et datum est illi bellum facere cum Sanctis] Quinto de ambitu potentie eius, ibi   [Et data est illi potestas in omnem tribum] Sexto de pena eius, et suorum, ibi   [Si quis habet aures audiendi, audiat] Septimo de profectu Ecclesie, qui ex premissis eiicitur, ibi :   [Hic est patientia] etc. Dicit ergo :
marg.| {p} Et vidi] quasi, quia per se Draco non potest Ecclesiam penitus devincere, malam sibi familiam copulabit per quam eam opprimet, et destruere laborabit inter quos pessimus erit Antichristus, et efficacior ad nocendum.
marg.| Unde et Bestiam vocat eum dicens. [Et vidi Bestiam] id est Antichristum nihil omnino secundum rationem gerentem, sed omnia per crudelitatem Gn. 37.g. Fera pessima devoravit filium meum Ioseph.
marg.| {q} Ascendentem de mari] id est de Iudeis nascentem. Iudei autem dicuntur mare, quia etsi prius fuerunt terra culta per legem, et Prophetas, fertilis et amena : quia tamen peccatum maximum fecerunt, Christum crucifigentes, propterea instabiles, et vagi facti sunt super terram, illam maledictionem Cain incurrentes : Gn. 4.b. Eris profugus, et vagus super terram. Et sic sunt mare quod fluidum est, et amarum. Unde Lam. 1.c. Peccatum peccavit Ierusalem, crucifigendo Christum, propterea instabilis facta est.
marg.| Et hoc fuit significatum Gn. 13.c. Quia dicitur ibi, quod Pentapolis erat, sicut Paradisus Domini : sed postea subversa, fetida facta est, et abominabilis, et dicitur mare mortuum.
marg.| Sic Iudei prius populus peculiaris Domini, qui erat Pentapolis propter Pentateuchum Moysi, propter peccatum suum subversi, facti sunt abominabiles, et fetidi, et quasi in mare mortuum redacti. De mari ergo, id est de Iudeis et de tribu Dan, que fuit in Israel vilissima. Et propter hoc dicit ascendentem, quia de vili tribu venit ad magnam potestatem : Gn. c. 49.c. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Et hoc dicitur de Antichristo, quia ipse insidiabitur, et nocebit observantibus precepta, et consilia. Cum ergo dicit de mari ostendit unde motus : cum dicit [ascendentem] ostendit ad quantam potestatem, et ad quid veniet unde hoc ? Solutio Quia mali in principio ascendunt, sed hoc ut magis, et de altiori ruant. Tolluntur in altum, ut lapsu graviori ruant. Et propter hoc dicit de eius principio, sed in fine deiiciuntur. Unde Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, id est deiectio. E converso est de bonis, qui in principio deprimuntur, sed exaltantur in fine.
marg.| Unde de Christo dicitur, Ascendit ad celos, et tamen non dicitur unde ascendit.
marg.| Item per hoc, quod dicit, quod [ascendit de mari] significatur, quod cito erit casurus, quia de instabili, et fluxibili fundamento super quod diu non potest edificium stare.
marg.| Unde in fine precedentis capituli dictum est. Et stetit super arenam : Mt. 7.d. Similis est viro stulto, qui edificavit domum suam super arenam, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, {7.403va} et cecidit, fuitque ruina eius magna.
marg.| {a} Habentem capita] Hoc est secundum quod dicitur in hac prima parte, scilicet de potestate Antichristi, que erit triplex. Primo enim agitur de potestate quam habet a Principibus sibi collatam : secundo de ea quam habebit ex malitia instigante : tertio de ea quam habet a diabolo inflammante. De prima dicit, ibi   [Habentem] Bestiam dico habentem.
marg.| {b} Capita septem] Hi sunt omnes illi qui volunt preesse omnibus, et nulli subesse : Am. cap. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion. Optimates, capita populorum. Et quare ve. Quia ipsi sunt de familia Antichristi. Christus enim et sui famuli ministrare venerunt, et non ministrari. Vel   [Capita septem] id est septem Principes iniquitates. Princeps primus, Cain qui Ecclesiam malignantium incepit, eique prefuit.
marg.| Et recte incepit a possessione, quia Cain interpretatur possessio, et terminatur in apertam Christi adversitatem, et contradictionem, scilicet in Antichristum, qui erit ultimum caput. Secundum caput fuit Nembroth de quo Gn. 10.b. Alia quatuor sunt quatuor regna, que significantur per quatuor cornua, Za. 1.d.
marg.| Item per quatuor bestias, Dn. 7.a. Item per quatuor animalia. Ez. 1.b.
marg.| {c} Et cornua decem] id est potentiam, sapientiam, divitias, et simulationem.
marg.| Ipse enim simulabit se moriturum, et postea resurrecturum.
marg.| Hec quatuor quibus maxime utitur, dicuntur decem, quia per hec impugnabit Decalogum.
marg.| Vel septem capita, septem vitia capitalia, quibus decem precepta impugnabit.
marg.| Unde et sequitur : [Cornua decem, et super cornua eius decem diademata] quia per hec habebit victoriam de observatoribus Decalogi, vel se habere reputabit. Vel   [decem cornua] erunt universi Principes mali, qui adherebunt ei, et observantes Decalogum impugnabunt, et de multis habebunt victoriam spiritualem, quia ipsi in animabus subvertentur, de aliis, scilicet de Sanctis corporaliter tantum quia eos occident, et flagellabunt.
marg.| {d} Et super capita eius nomina blasphemie] quia dicunt Christum non Deum fuisse, sed magum : Dn. 11.f. Adversus Deum Deorum loquetur magnifica.
marg.| {e} Et Bestia quam vidi] etc. Hic describit Bestiam a potentia quam habet ex nequitia instigante, dicens :   [Et bestia quam vidi, similis erat pardo] propter varios modos decipiendi. Pardus erit Antichristus, quia valde erit perversus. Ier. 12.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, et pardus varietates suas, etc.
marg.| {f} Et pedes eius sicut pedes ursi] Hoc refertur ad deceptionem actualem, pedum enim est terram conculcare. In pardo igitur ars decipiendi ; sed in pede ipse actus decipiendi designatur, quasi dicat. Illos quos decipiet, tales faciet, ut digni sint in igne gehenne sub pedibus Demonum conculcari.
marg.| {g} Et os eius sicut os leonis] quod devorat, et fetet : sic iste fetens per malitiam devorabit crudeliter omnes Sanctos et persequetur Ecclesiam.
marg.| Item pardo comparatur propter variam Philosophorum assertionem quam tenebit.
marg.| Item pedibus ursi propter prave perpetrationis velocitatem, et Sanctorum conculcationem.
marg.| Item os leonis dicitur propter Sanctorum mortem, et occisionem crudelem, et devorationem.
marg.| Vel [pardo] comparatur propter concupiscentiam oculorum.
marg.| Item urso propter concupiscentiam carnis, Dn. 11.f. Et erit in concupiscentiis feminarum.
marg.| Item ori leonis propter superbiam : Ier. cap. 4.b. Ascendit leo de cubili suo, et predo Gentium se levavit : egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in sollicitudinem, o Ecclesia.
marg.| {h} Et dedit illi Draco] Hic tangit de potestate Antichristi data sibi a diabolo, dicens   [Et dedit Draco virtutem] faciendi miracula, ut dicit Glossa.
marg.| Sed miracula fiunt ad manifestationem Dei ; ergo cum Deus non manifestetur per illa, patet quod non erunt miracula. {7.403vb} Item diabolus non habet potestatem, nisi in naturalibus, et non in libero arbitrio, vel in eis que subsunt libero arbitrio. Solutio : Verum est, quod non erunt miracula, sed magis mirabilia. Mirum autem, et mirabile idem : sed mirum in cognoscente, mirabile in ipso cognito : miraculum proprie ad cognoscendam Dei virtutem.
marg.| {i} Et potestatem magnam] seducendi multos. Hic ponuntur undecim conditiones in descriptione Bestie, que patent per ordinem. Per has itaque intelligitur totum corpus Antichristi, quia undenarius est numerus transgressionis. Hoc significatum est per hoc quod dicitur in Ps. 82. Tabernacula Idumeorum, et Ismaelite ; ubi enumerantur undecim populi, per quos intelligitur universitas malorum, quibus debetur pena significata per undecim genitivos. Soph. 1.d. Dies illa, dies ire, etc.
marg.| Et per undecim onera Gentium : de quibus dicitur, Is. 13. cap. usque ad 24.
marg.| {k} Et vidi unum] Tertia pars prime partis, in qua primo agit de eius simulatione ; secundo de efficacia eius in simulationis, ibi   [Et admirata est universa terra] Dicit ergo   [Et vidi unum de capitibus] septem scilicet premissis, id est Antichristum : qui bene dicitur esse unum de suis capitibus, sive caput suum, quia dicet se esse principium sui ipsius, 2Th. 2.b. Ostendens se tamquam ipse sit Deus, Dn. c. 9.f. Elevabitur, et magnificabitur adversus omnem Deum.
marg.| {l} Quasi occisum] quia ad litteram per artem magicam simulabit se esse mortuum.
marg.| {m} In mortem] Hoc dicit, ne credatur loqui secundum communem usum, et modum loquendi quo aliquis quasi occisus, vel quasi mortuus dicitur, qui proximus est morti.
marg.| {n} Et plaga] Post simulationem mortis, sequitur simulatio resurrectionis.
marg.| Unde dicit [Et plaga mortis eius curata est] Arte enim magica feretur a Demonibus in aera quasi ascendat in celum, et sic putabitur ab omnibus resurrexisse, qui prius mortuus putabatur ab omnibus. Per triduum enim latens mortuus putabitur. Nec ipse mortem occidet, sicut Christus sed potius mors ipsum : Os. c. 13.d. De Christo. Ero mors tua o mors.
marg.| {o} Et admirata est universa terra] Hic ostendit efficaciam simulationis. Hec autem efficacia simulationis erit in duobus, quia habebit efficaciam in aliis, et in seipso. De secundo dicitur : Inf. ibi :   [Et datum est ei os loquens magna] etc. De primo dicitur hic :   [Et admirata est] Hoc consistit in quatuor. Primo, quia admirabuntur Gentes, et populi, et conformabunt se illi, et adorabunt, et laudabunt. Dicit ergo :
marg.| {p} Et] quia credent eum resurrexisse   [admirata est] id est admirabitur.
marg.| {q} Universa terra] id est homines habitantes in terra, Dei permissione, et peccatorum suorum meritis per magicas artes illius decepti.
marg.| {r} Post Bestiam] vadens scilicet : ecce conformatio.
marg.| {s} Et adoraverunt Draconem] id est diabolum in Antichristo quem putabunt resuscitatum, sicut illi qui videbant Christum facientem miracula, glorificabant Deum, et adorabant.
marg.| {t} Qui dedit potestatem] resurgendi scilicet.
marg.| {u} Bestie] id est Antichristo.
marg.| {x} Et adoraverunt Bestiam] id est Antichristum, se illi humiliando ; sicut discipuli adoraverunt Christum post resurrectionem suam : Mt. ult. d. Undecim discipuli abierunt in Galileam in montem, ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt.
marg.| {y} Dicentes] admirando.
marg.| {z} Quis similis Bestie] id est quis potest tanta facere.
marg.| {a} Et quis poterit pugnare cum ea] id est voluntati eius resistere ? Ecce laus quam ei exhibebunt. Hec quatuor deberent exhibere Deo.
marg.| Debemus enim nos admirari Dei sapientiam, et maiestatem : Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, etc. Hec est admirabilis in creatione maioris mundi, sed magis admirabilis in creatione minoris mundi, id est hominis : quia verbum extrinsecum universale non est abbreviatum, quia in homine inclusit quodammodo omnem creaturam : unde et homo dicitur omnis creatura.
marg.| {7. 404ra} Et in hoc fuit significatum, quod Verbum internum universale erat abbreviatum. Item debemus admirari Dei patientiam, et humilitatem.
marg.| Item adorare divinitatem, Mt. cap. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis. Inf. proximo b. Adorate eum, qui fecit celum et terram, etc. Sed laudare bonitatem. Unde illud, Lauda mater Ecclesia, lauda Dei clementiam Ps. 117. Confitemini Domino, id est laudate quoniam bonus. Inf. 10.a. Laudem dicite Deo omnes Sancti eius, et qui timetis eum pusilli, et magni.
marg.| {a} Et datum est ei os] etc. Hic agitur de efficacia simulationis quam habebit Antichristus in se ipso : quia ex eo, quod videbit quod credetur resurrexisse, orietur in eo magna presumptio, et ex presumptione aperta blasphemia.
marg.| Unde dicit : [Et datum est ei] permissione divina.
marg.| {b} Os loquens magna] dicendo se esse Deum, Dn. cap. 11.f. Adversus Deum Deorum loquitur magnifica. Ps. 11. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
marg.| {c} Et blasphemias] negando Christum esse Deum. Ad hunc pertinent omnes illi de quibus dicitur in Ps. 72. Posuerunt in celum os suum ; et lingua eorum transivit in terra. Quia erit in concupiscentia feminarum. Daniel. capit. 11.f.
marg.| {d} Et data est] Hic ostenditur quantum durabit illa persecutio, quia per tres annos, et dimidium, et hoc toties repetitur ne oblivioni tradatur. Etsi enim magna sit tribulatio, propter brevitatem temporis minus timebitur.
marg.| Unde dicit : [Et data est illi potestas facere] mala predicta, per   [menses quadraginta duos]
marg.| {e} Sequitur : Et aperuit os suum] etc. Secundum Glossa prius cum dictum est   [loquens blasphemias] etc. intelligebatur de presumptione ex qua occulte blasphemabat, modo vero de aperta blasphemia.
marg.| Unde dicit. [Et aperuit os suum in blasphemias] actuales.
marg.| {f} Ad Deum] non tantum contra, sed usque ad Deum a Sanctis scilicet incipiens blasphemare, et usque ad Deum procedens.
marg.| {g} Blasphemare nomen eius] id est fidem, et doctrinam et miracula Christi, quibus nobis nominabilis est Deus. Io. cap. 1.b. Unigenitus qui est in sinu patris, nobis enarravit illum.
marg.| {h} Et tabernaculum eius] id est humanam naturam, in qua latuit divinitas in Christo, que in ipso habitavit corporaliter, id est solide, quia secundum triplicem quasi dimensionem, quia per essentiam, et gratiam, et unionem. In sanctis vero habitat quasi superficialiter, quia per essentiam, et gratiam : in omnibus creaturis linealiter, quia solum per essentiam. Vel   [Tabernaculum] secundum Glossa eos qui Christo militant, hostes eius, id est peccata et Demones expugnando. De quibus Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.| {i} Et eos qui in celo habitant] blasphemabit, Sanctos scilicet, qui iam sunt in celo, et dicet esse damnatos in inferno. Sicut iam faciunt quidam heretici, qui dicunt Beatum Nicolaum, et ceteros omnes confessores, qui fuerunt in Ecclesia a tempore Sylvestri Pape, damnatos esse, et in inferno. De quibus. Ps. 16. Adipem suum concluserunt ; os eorum locutum est superbiam.
marg.| {k} Et datum est illi] etc. Quarta pars prime partis, ubi agitur de usu potestatis Antichristi, qui procedit ex simulatione, et potestate. Unde   [Et datum est illi] id est permissum a Deo, quia nihil habebit nisi permissu, et ex seipso nihil.
marg.| {l} Bellum facere cum Sanctis] per blandimenta, et promissiones, et comminationes, et exhortationes.
marg.| {m} Et vincere eos] corporaliter tantum si sunt predestinati, vel spiritualiter aliquos, qui non sunt predestinati. Quos enim per fraudulentiam non poterit frangere, aperte debellabit per violentiam, Dn. 11.g. Ingredietur terras, scilicet per se, vel per nuntios, et pertransiet, quia non inveniet resistentem, et introibit in terram gloriosam, et multi corruent. {7. 404rb}
marg.| {n} Et data est illi potestas] Quinta pars ubi determinatur ambitus potestatis sue.   [Et data est illi potestas in omnem tribum] quoad Iudeos maiores, et populum, quoad Iudeos minores.
marg.| {o} Et linguam] quoad malos Christianos.
marg.| {p} Et gentem] quoad Paganos.
marg.| {q} Et adoraverunt eam] id est Bestiam, se illi humiliando.
marg.| {r} Omnes qui inhabitant terram] per amorem fixi in ea.
marg.| {s} Quorum] quia sunt Reprobi.
marg.| {t} Non sunt scripta] etc. id est quam dat Agnus. Hic liber est ipse Agnus, in quo omnia antequam fierent, erant. Io. 1.a. Quod factum est, in ipso vita erat. et vita erat lux hominum. Ipse enim est mens Dei.
marg.| Unde sicut domus est in mente artificis prius quam fiat in actu, sic omnia fuerunt in ipso, qui omnium erat exemplar, et idea. Sic est ergo liber vite in quantum Deus.
marg.| Item in quantum homo est liber vite, quia dedit nobis exemplum vivendi, Sir. 24.c. Hec omnia liber vite. Agni dico.
marg.| {u} Qui occisus est] in Abel, et in ceteris membris suis, vel significatus est occidi in morte Abel, et aliorum, vel in Agno quem immolavit Abel. Et hoc.
marg.| {x} Ab origine mundi] id est statim post originem. Vel   [Occisus est] id est previsus, et preordinatus ab eterno occidi in tempore.
marg.| Unde [Ab origine] id est ante originem   [mundi] Unde Sir. 24.b. Ab initio et ante secula creata sum, id est previsa creari quoad humanitatem, cuius pars fuit anima a Deo creata.
marg.| {y} Si quis] etc. Sexta pars in qua agitur de pena Antichristi, et suorum : quasi dicat, Talis erit, tam elatus, tam superbus, sed tamen miser erit, quia gravissime, et ignominiose deponetur, et punietur. Unde dicit.   [Si quis habet] etc. quod sequitur. Aures audiendi habent, qui bene utuntur auribus, quia audire est usus aurium. Tales ergo possunt percipere admonitionem. Premittit autem hic admonitionem, ut reddat ad audiendum attentos, ut caveant qui audierint, a magnitudine penarum quas dicturus est.
marg.| {z} Qui in captivitatem duxerit] alios, sicut Antichristus, et sui, vel materialiter flagellando Sanctos, vel spiritualiter ad peccandum trahendo multos.
marg.| {a} In captivitatem vadet] id est in penas inferni : Ecce quod iam dicta est sententia de malis, Io. 16.c. Princeps huius mundi, cum suo corpore, scilicet, iam iudicatus est. Ez. 12.c. In transmigrationem, et in captivitatem ibunt omnes increduli, scilicet famuli Antichristi, et dux qui in medio est eorum, scilicet Antichristus, in humeris, Demonum scilicet, portabitur in infernum. In hanc autem transmigrationem ibunt, qui prius vadunt in transmigrationem culpe, de peccato fluentes in peccatum. Am. 1.c. Super tribus sceleribus, et super quatuor non convertam eum, eo quod non concluserit captivitatem perfectam in Idumea. Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis.
marg.| {b} Qui in gladio] persuasionis inique, vel   [gladio] materiali fideles   [occiderit, oportet eum gladio occidi] quia spiritu oris Christi interficietur Antichristus. Is. 11.a. Et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Vel   [gladio] eterni iudicii occidetur Antichristus et sui : Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius.
marg.| Sic potest intelligi illud verbum Domini. Mt. 26.e. Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Vel [gladio] spiritus quod est verbum Dei : Eph. c. 6.c. Hic quidam occiduntur morte bona, alii morte mala, qui peccata non dimittunt ad admonitionem verbi Dei, et isti occidendi id est damnandi predicuntur. Vel   [Qui in gladio occiderit] etc. id est qui vindictam exercuerit, ipsa vindicta erit ei causa damnationis. Unde Rm. c. 12.d. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus Vel sic.   [Qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi] i iuxta mensuram culpe mensurabitur mensura pene. Lc. 6.f. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis : Ez. 21.g. Mucro, mucro evagina te ad occidendum. Hoc dicitur, quia tempore antichristi latebit sententia Christi, sed postea apparebit. Unde sequitur. Et lima te, ut interficias, et fulgeas.
marg.| {7. 404va}
marg.| {a} Hic est patientia] Septima pars in qua agitur de profectu Ecclesie, quia Sancti magis volunt hic affligi, quam eternaliter puniri.
marg.| Unde dicit. [Hic] quasi, in presenti, vel in Sanctis, vel in penis Sanctorum. Et sicut hic exponitur. In consideratione malorum augetur istis patientia, quia libenter sustinent istas ne oporteat illas. Considerant autem, quod hic predicuntur eorum pene, id est in respectu penarum Antichristi, et suorum, et e converso remunerationis bonorum.
marg.| {b} Est patientia Sanctorum] Patienter enim Sancti sustinent presentia incommoda, ut sic effugiant eterna. Unde Gregorius Sancti temporalem penam lucrum putant, quia se per hanc eternam evadere non ignorant.
marg.| Unde Dn. 13.c. Dicebat Susanna, Angustie mihi sunt undique. Per Susannam significantur Sancti, interpretatur enim silentium, vel gratia, vel obtinuit gratiam, et Sancti simile eligunt, quia exeunt ab amore mundi, ut sic obtineant gratiam Domini, Is. 30.d. In silentio, et spe erit fortitudo vestra.
marg.| Unde dicunt illud Hbr. 12.a. Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta. De quo verbo dicit Augustinus in libro de cathechizandis rudibus. Omnia enim bona terrena contempsit Christus homo, ut contemnenda monstraret et omnia terrena mala sustinuit, que sustinenda precepit : ut nec in illis quereretur felicitas, nec in istis timeretur infelicitas.
marg.| {c} Et fides Sanctorum] est scilicet.   [Hic] id est in respectu penarum, et remunerationis : quia illo in penam proiecto, quia hic audiunt proiiciendum Sancti qui fidem in persecutionibus tenuerunt, se remunerandos credunt.
marg.| Vel [Hic] id est in sustinentia passionum.   [Est fides Sanctorum] illesa et incontaminata.
marg.| Unde et occisi, et flagellati vicerunt per patientiam et fidem, Hbr. 11.f. Qui per fidem vicerunt regna, 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| Unde et in die iudicii exultabunt Sancti in gloria, sicut exultant victores capta preda, quando dividunt spolia, Is. 9.a.
marg.| {d} Et vidi aliam Bestiam] Secunda pars capituli in qua agitur de persecutione Ecclesie quam per falsos Apostolos, scilicet nuntios Antichristi sustinebit, quos vocat Bestiam. Hec pars dividitur in duas. Primo enim describit Bestiam, secundo docet quomodo cavendum sit ab ea, ibi :   [Hic sapientia est] in fine capituli. Et possunt per hanc Bestiam intelligi falsi Christiani, qui convertentur ad Antichristum. Unde potest dici, quod precedens persecutio erit ab Antichristo, et a Gentibus coherentibus sibi ; hec vero ab Antichristo, et a falsis Christianis. Bestiam igitur describit a duobus. Primo a malitia : secundo a potestate, ibi   [Et fecit signa] Primo igitur describit eam a malitia occulta cum dicit,   [Bestiam] Et a profectu malitie, cum dicit.   [Ascendentem] Et ab occasione, vel causa tam malitie, quam profectus eius, cum dicit.   [Et habebat cornua] Deinde describit eam a malitia aperta, cum dicit,   [Et potestatem prioris] etc. Tandem a fine potestatis, vel malitie tam occulte, quam aperte, cum dicit.   [In conspectu eius] Ultimo ostendit effectum malitie, cum dicit.   [Et fecit terram] etc. Sex igitur dicit hic de Bestia.   [Et vidi bestiam] id est Pseudoapostolos eius : ecce malitia, que in crudelitate consistit : que crudelitas tangitur cum dicit.
marg.| {e} Bestiam] quasi vastiam, quia nihil habentes, vel intelligentes rationis, crudeliter sevient in Sanctos. Unde Dt. 32.c. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, id est falsos Apostolos Antichristi, qui mala doctrina corrodent fideles. Vel dentes, id est malos {7. 404vb} Christianos, qui deterius Ecclesiam persequentur, quam Gentes, Ps. 56. Dentes eorum arma, ad defendendum suum Principem, et suum errorem, et sagitte ad Ecclesie impugnationem, et lingua eorum gladius acutus, corda fidelium seducens per perverse doctrine eruditionem Bestiam dico.
marg.| {f} Ascendentem] Ecce profectus malitie proveniens ex superbia, que notatur in ascensu, sicut patet in illo qui dixit, Ascendam in celum, Is. 14.d. Ps. 73. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
marg.| {g} De terra] id est de amatoribus terrenorum, qui Pseudoapostolos Antichristi fovebunt, et nutrient. Et dicit, unde ascendet, et non quo, quia malorum finis descensus, Ps. 72. Deiecisti eos dum allevarentur. Sed e converso dicitur de bonis quo ascendunt, et tacetur unde Sup. 11.c. Ascendit huc, id est in celum. Sicut dictum est Enoch, et Elie resurgentibus.
marg.| {h} Et habebat] etc. Hic agit de causa, vel occasione profectus Bestie in sua malitia, que est simulatio sanctitatis, que seducet Principes. Unde dicit.   [Et habebat cornua duo] falsi scilicet Christiani duo Testamenta per scientie cognitionem, non per vite sanctitatem, sed.
marg.| {i} Similia Agni] id est cornibus, id est Christum predicantia ; unum quidem per significationem, aliud vero per rei exhibitionem ; hec simulabunt se habere, et servare. Vel   [Duo cornua] sunt simulata dilectio Dei, et proximi. Vel secundum Glossa innocentia, et pura vita. Vel   [Duo cornua] significant doctrinam, et gratiam faciendi miracula, sicut habuit Christus, et sui. Et propter hoc dicit.   [Similia Agni] Et quod bene dixerit   [similia] et non vere   [Agni] ostendit subdens.
marg.| {k} Et loquebatur sicut Draco] locutus erat in Antichristo scilicet per impiam persuasionem concordans Draconi, id est diabolo : quasi dicat, Doctrinam habebat similem doctrine Agni, et miraculorum Agni similitudinem, sed veritatem cornuum diaboli, scilicet doctrinam fetentem, et phantasticam, et non miraculorum veritatem. Et in hoc aperitur falsitas eius, id est Bestie, quia bonos se simulabunt Apostoli antichristi, et tamen mala suadebunt.
marg.| {l} Et potestatem prioris] Hic describit Bestiam, id est Apostolos antichristi a malitia aperta dicens.   [Et potestatem prioris Bestie] id est antichristi.
marg.| {m} Omnem faciebat] id est exercebat, et operabatur ex ea, secundum quod legitur Dn. 11.g. Dabit eis potestatem in multis, et dividet terram gratuito, mittendo eos scilicet per universum mundum. Vel   [Faciebat omnem potestatem prioris Bestie] id est omnibus modis decipiendi utentur quibus antichristus. Et hoc.
marg.| {n} In conspectu eius] id est antichristi active, ut scilicet ipse nominabilis, et magnus reddatur. Vel passive, ut ipsi scilicet ab eo videantur, et commendentur. Ecce finis malitie eorum, quasi scilicet laus, et commendatio antichristi quem tamquam caput suum preponent in omnibus, et extollent, sicut nos preponimus, et extollimus Christum.
marg.| {o} Et fecit terram] Hic ultimo ostendit effectum malitie, et potestatis Pseudoapostolorum, dicens   [Et fecit terram] id est terrenos in amore terrenorum perseverantes, Et exponit se dicens.
marg.| {p} Et] id est   [inhabitantes in ea] per amorem, et non transeuntes ex ea per contemptum, et subiectionem.
marg.| {q} Adorare Bestiam primam] scilicet antichristum.
marg.| {r} Cuius curata est plaga mortis] id est quem resurrexisse a mortuis predicabunt. Sicut enim prius dictum est, simulabit se mortuum, et divina virtute resuscitatum, et hoc predicabunt eius Apostoli, quos mittet ipse per mundum, sicut dictum est, sup. 9.a. De fumo putei, id est de malitia antichristi exierunt locuste in terram, id est predicatores mittentur ab eo in terram.
marg.| {s} Et fecit signa] Hic secundo describit Bestiam a potestate duplici, inducente scilicet et compellente. Inducens est operatio miraculorum, compellens vero est violentia. De prima dicitur, ibi,   [Et fecit signa] De secunda, ibi   [Et faciet, ut quicumque] etc. Dicit ergo : Et fecit signa magna, Glossa ad confirmationem predicationis sue.
marg.| {t} Ut etiam ignem faceret] etc. Ad litteram, per Demonum operationem. Nec est hoc incredibile, cum hoc alia vice fecerit diabolus, Iob. 1.c. Ignis venit de celo, et tactas oves puerosque consumpsit. Et huius est causa, quia in his que sunt nature, habet diabolus potestatem permissione Dei. Vel   [Ignem] quia spiritus malignus descendet in eos sicut Spiritus sanctus descendit in Christi Apostolos. Et hoc.
marg.| {u} In conspectu hominum] Unde se iactabunt meliores esse, quam fuerunt Apostoli Christi, qui spiritum receperunt in conclavi, Act. 2.a.
marg.| {x} Et] per hoc   [seduxit habitantes in terra] finaliter amantes terrena, et divina postponentes, 1Mcc. 1.e. Et reliquerunt unusquisque legem suam, et consenserunt omnes Gentes secundum verbum {7. 405ra} Antiochi.
marg.| {a} Propter signa que data sunt illi] permissione Dei.
marg.| {b} Facere in conspectu Bestie] id est antichristi, in cuius invocatione mirabilia facient eius Apostoli.
marg.| {c} Dicens] id est precipiens.
marg.| {d} Habitantibus in terra, ut facerent imaginem Bestie] conformando se illius malitie : Bestie dico.
marg.| {e} Que habet plagam gladii] per simulationem mortis.
marg.| {f} Et vixit] per simulationem resurrectionis, Heu quot sunt hodie qui portant secum imaginem Bestie impressam suis cordibus sigillo operationis male ; quibus dicitur illud. Mt. 22.c. Cuius est imago hec et superscriptio ? Propter hoc sanum esset consilium ut Apostolo crederent dicenti 1Cor. 15.f. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus, et imaginem celestis.
marg.| {g} Et datum est illi ut daret spiritum imagini Bestie] Hoc est aliud signum, quia imaginem faciet loqui. Ex hoc videtur quod habebit spiritum. Solutio. Verum est, inhabitantem, et presidentem non unitum.
marg.| {i} Et ut loquatur imago Bestie] Ad litteram, per spiritum presidentem, sicut antiquitus in idolis Demones dabant responsa.
marg.| Vel ad litteram, iubebit quamlibet provinciam facere imaginem in honorem et venerationem antichristi, sicut olim idola fecerunt. Vel.
marg.| {h} Imagini Bestie] id est illis qui conformabuntur Bestie imitando ipsam, dabit   [spiritum] id est ut variis linguis possint loqui.
marg.| Sed quomodo hoc dabit diabolus qui etiam non potest dare scientiam ? Solutio. Potest diabolus revelare futura et scire : quia in instanti cognoscit ea et sine successione temporis, sed ad habendam scientiam indiget tempore. Neque enim ipse est supra tempus vel naturam. Unde cum Deus sit supra tempus et naturam, solus in instanti potest scientiam infundere et dare. Ps. 93. Qui docet hominem scientiam. Diabolus autem faciet eos loqui secundum visionem hominum, quia ipse in eis loquetur.
marg.| {k} Et faciet] etc. Hic agit de potestate diaboli violenta, dicens.   [Et faciet] per Principes seculi, qui homines cogent ut Bestiam adorent. Unde.
marg.| {l} Ut quicumque non adoraverit imaginem Bestie, occidatur] Hoc fuit significatum Dn. 3.a. Ubi datum est edictum, ut omnes interficerentur, qui non adorarent statuam auream, quam fecerat Nabuchodonosor rex.
marg.| {m} Et faciet omnes pusillos et magnos] Distributio est pro generibus singulorum, et non pro singulis generum ; quia et de pusillis et de magnis habebit aliquos.
marg.| {n} Et divites et pauperes, et liberos et servos] quasi diceret, communiter recipiet omnes. Unde dicent meliorem esse doctrinam eius quam doctrinam Christi, qui solum venit ad pauperes, et ipse pauper. Hos, inquam, faciet.
marg.| {o} Habere characterem] id est signum et imitationem Bestie.
marg.| {p} In dextera manu] id est potioribus operibus suis, ad hoc ut manifeste videantur ministri antichristi.
marg.| {q} Aut in frontibus suis] ubi maxime est locus apparentie, ut sic et verbo et opere confiteantur Antichristum.
marg.| {r} Et] hoc similiter faciet.
marg.| {s} Ne quis possit emere] veritatem spiritualis scientie per meditationem et studium. Prv. 23.c. Veritatem eme.
marg.| {t} Aut vendere] id est temporalia pro spiritualibus thesauris distribuere. Mt. 19.c. Vende omnia que habes, et da pauperibus : et habebis thesaurum in celo. Vel   [vendere aut emere] non poterunt, id est servos Dei acquirere, ut dicit Glossa Vel sic :   [Ne quis possit emere] gladium predicationis divine, qui emitur studendo et audiendo ab aliis. Hoc Apostoli Antichristi impedient, {7. 405rb} ne scilicet Scriptura secundum veritatem exponatur a Catholicis doctoribus, et a fidelibus audiatur : quia tunc verum erit illud Apostoli 2Tim. 4.a. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros.   [Aut vendere] tunicam conversationis mundane per castigationem carnis in operibus penitentie. Ipsi enim dicent non esse penitendum, sed vacandum deliciis et divitiis. Lc. 17.f. Sicut factum est in diebus Lot : edebant, et bibebant, et emebant et vendebant, plantabant et edificabant. Hec omnia pertinent ad delicias aut ad divitias. Qua die autem exivit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de celo, et omnes perdidit : secundum hec erit qua die filius hominis revelabitur. Sic prohibebunt vendere aut emere, cum Dominus tamen preceperit sic Lc. 22.d. Qui habet sacculum penitentie, tollat similiter et peram intellectus Scripture, et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Vel ad litteram, quasi excommunicati habebuntur boni, ut nec eis vendatur ab aliis, nec ematur ab eis : vel e converso. Ecce quanta erit anxietas, et dolor bonorum.
marg.| {u} Nisi habeat characterem] in fide cordis.
marg.| {x} Aut nomen Bestie] id est confessionem oris.
marg.| {y} Aut numerum nominis eius] id est multiplicationem operum, ut sic per opera probentur et fides cordis et confessio oris. Vel.
marg.| {u} Characterem] signum aliquod ad litteram, ut sui cognoscantur et alii interficiantur, dicentes se implere Scripturam. Ex. 12.d. et Ez. 9.c. Et supr. 7.a. Ubi signati non interficiuntur sed alii.
marg.| {x} Aut nomen Bestie] non abbreviatum scilicet.
marg.| {y} Sed numerum nominis eius] oportebit habere, ut omnes littere nominis scribantur legibiliter et aperte. Numerus autem nominis ille est qui continetur vel significatur in litteris, quibus nomen eius scribitur. Et quia liber iste in Greco fuit editus ; propter hoc secundum Grecos numerus est querendus. Greca igitur lingua tripliciter vocatur. Primo ἀντεμος Antemos, ab an, quod est contra, et theos quod est Deus ; quasi contrarius Deo, scilicet Christo. Huius nominis omnes littere significant : α enim significat unum ; ν quinquaginta ; τ trecenta ; ε quinque ; μ quadraginta ; ο septuaginta ; ϛ ducenta. Et omnes hi numeri simul iuncti faciunt sexcenta sexaginta sex. Unde postea exponit quid ipse appellet numerum nominis Bestie. Item vocatur ἀρνοῦμε Arnoyme, id est nego, et ipse Deum negabit, et Christum purum fuisse hominem affirmabit. Idem autem numerus significatur per litteras huius nominis ; α enim significat unum ; ρ centum ; ν quinquaginta ; ο septuaginta ; υ quadraginta ; μ quadraginta ; ε quinque. Item tertio notatur τειταν Teitan, id est sol vel gigas, quod bene convenit Christo, sed usurpabit sibi Antichristus hoc nomen. Et per litteras huius nominis significatur idem numerus : quia τ significat trecenta ; ε quinque ; ι decem. Iterum τ trecenta ; α unum ; ν quinquaginta. Item latinis litteris vocabitur Diclux ; quia ipse se lucem dicit : et idem numerus habetur, quia
marg.| {d} quinquaginta ;
marg.| {i} unum ;
marg.| {c} centum ;
marg.| {l} quinquaginta ;
marg.| {u} quinque ;
marg.| { a } decem significat ; et hic numerus simul iunctus facit sexcenta sexaginta sex. Unde quod hic dicitur. [Numerum nominis] exponetur per illud, sexcenta sexaginta sex.
marg.| Moraliter.
marg.| Per characterem, potest intelligi concupiscentia carnis ; per nomen, superbia vite ; per numerum nominis, avaritia ; vel concupiscentia oculorum : de quibus tribus. 1Io. cap. 1.c. Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite. Qui hec tria habent, in foro Mundi, Carnis, vel diaboli et vendere possunt, et emere, id est ab adulatoribus numerum inanis glorie recipere. Vendunt enim mali sua opera adulatoribus, quando ab eis numerum vane glorie pro eis accipiunt ; que et ipsi adulatores emunt quando eis placentia dicunt. De his dicitur. Matthei cap. 25.a. Ite potius ad vendentes et emite vobis. Glossa Venamini more vestro laudes. Et hoc dicitur eis, increpando. De pena utrorumque. Is. 9.c. Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes : et qui beatificantur, precipitati. Item luxuriosi vendunt in foro Carnis, dantes merces illas, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, uni meretrici pro modico pane delectationis. Pretium enim scorti vix unius est panis ; mulier autem pretiosissimam viri animam capit. Prv. 6.d. Propter hoc precipit Dominus Dt. 23.c. Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. Sed hodie hoc preceptum non servatur a multis, imo etiam in Ecclesiis faciunt luxuriosa mercata. Unde 2Mcc. cap. 6. {7. 405va} Pessima autem, et universis gravis erat malorum incursio. Nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus ; sacratisque edibus mulieres se ultro ingerebant, introferentes ea, que non licebat. Item avari vendunt, et emunt in mercato Mundi, qui se totos eviscerant, sicut aranea pro capienda musca, id est pro aliqua terrenitate habenda, que nec replet, nec satiat. Gn. 1.a. Terra autem erat inanis, et vacua. Habac. 2.b. Ve ei qui multiplicat non sua.
marg.| Usquequo aggravat contra se densum lutum ? Et infra eodem capitulo : « Ve qui congregat avaritiam malam domui sue, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali ».
marg.| {a} Sequitur : Hic sapientia est] Secunda pars secunde partis ubi docet quomodo est cavenda Bestia descripta, dicens.   [Hic] id est in tempore illo, quando erit tanta persecutio.
marg.| {b} Sapientia est] necessaria, qua a predicta Bestia sciamus cavere. Et quia res obscura est, attentos facit. Sed quomodo sapientiam habebimus, ostendit computando numerum nominis Bestie, per quem potest intelligi quod ipse antichristus erit homo purus. Unde dicit.
marg.| {c} Qui habet intellectum] id est sensum intelligendi mysteria, et obscura.
marg.| {d} Computet numerum] nominis   [Bestie] et significationem cognoscat.
marg.| {e} Numerus enim hominis est] non Dei, id est per hunc numerum potest aperte cognosci, quod ipse antichristus purus homo erit, et non Deus. Et hoc probat dicens.
marg.| {f} Et numerus eius est sexcenti sexaginta sex] Glossa Licet per hunc, scilicet numerum Deus videatur ; sapienti purus homo apparebit.
marg.| Sed queruntur duo : quomodo Deus videbitur per hunc numerum ? Et iterum, quomodo per hunc eumdem numerum apparebit homo purus ? Solutio : Per senarium, cuius partes aliquote [que sunt tria, duo, unum] totum perficiunt, nec citra remanent, nec ultra procedunt, significatur perfectio fidei, cui nihil est addendum, nihil detrahendum, sed sic simpliciter tenendum sicut determinant Scripture.
marg.| Et sicut senarii non sunt nisi tres aliquoti numeri ; sic non est fides nisi de tribus aut scilicet de Trinitate personarum ; aut de dualitate naturarum, que sunt in Christo ; aut de unitate essentie trium personarum. Hec est prima perfectio, et magna. Item per sexaginta significatur duplex perfectio ; fidei propter senarium ; et operationis, que est in custodia decem mandatorum ; et sexagenarius componitur ex senario ducto in denarium : hec est secunda perfectio, et maior quam prima. Item per sexcentenarium significatur perfectio triplex ; fidei propter senarium ; operationis propter denarium ; et adimpletionis consiliorum quam inducit caritas, que significatur per centenarium : hec est perfectio tertia, et maxima. Posset enim fides in nullo errare, et tamen adhuc erit informis ; et etiam hic possent servari omnia mandata, sed causa timoris : sed ubi cum duobus primis adduntur consilia, vix aut numquam est, quin totum perficiat, regula caritatis. Quia igitur antichristus hanc triplicem perfectionem promittet suis, vel potius premium quod debetur his tribus perfectionibus, propterea ab eis reputabitur Deus. Et sic patet solutio ad primam partem Glossa eiusdemque expositio.
marg.| Ad aliud, dicendum quod licet per predictos numeros, ut dictum est, diverse perfectiones significentur, tamen, quia numeri reliqui omnes per senarium describuntur, senarius vero est numerus operationis, quia sex diebus omnes creature facte sunt, et ideo per ipsum creatura tantum, et non creator significatur ; propterea Antichristus, qui per predictos numeros sub senario positos describitur, sapientibus purus homo apparebit, et non Deus. Senarius igitur bene competit Antichristo : sed septenarius, qui secundum modum porrectionis senario addit unitatem, et requiem significat post operationem, bene competit Christo, qui die septima requievit ab omni opere quod {7. 405vb} patrarat. Gn. 2.a. Et sic patet, quod Christus non Antichristus, Deus est, et homo. Vel sic : Quia duplex est perfectio, bonorum scilicet et malorum. Quarum utraque triplex ; parva, mediocris, et maxima, que per tres numeros predictos significantur : et Antichristus in omni perfectione malorum erit pessimus, sive perfectissimus, et omni perfectioni bonorum contrarius secundum nomen suum ; per hoc sapientibus apparebit purus homo, non Deus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_13)

Notes :