Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset  7,1 
marg.| {7. 387vb} Post hec vidi quatuor Angelos] etc. Quod dicitur in hoc capitulo usque prope finem, adhuc est de apertione sexti sigilli, in quo agitur de persecutione futura tempore Antichristi : que est duplex, ut dictum est, materialis scilicet de qua iam premissum est, et spiritualis, de qua hic agitur : et hec nihil aliud est, quam impedimentum verbi Dei. Et per hoc quod dicit,   [Post hec] non est intelligenda diversitas in specie, vel in genere visionum, sed solum in materia. Dividitur autem hoc capitulum in octo partes.
marg.| In prima ostenditur conatus diaboli ad impediendum verbum Dei. In secunda Angelus refrenans eius conatum, ibi : [Et vidi alterum] In tertia ponitur numerus signatorum in quos non habet diabolus potestatem, ibi :   [Et audivi numerum] In quarta ostenduntur signati agere gratias, ibi :   [Et clamabant] In quinta ostenditur quomodo Angeli congratulabantur hominibus signatis, agentibus gratias, ibi :   [Et omnes Angeli] In sexta queritur a Ioanne si sciat, qui sunt illi, ut et ipse sciat congratulari eis, et ut doceat alios ad eorum gloriam properare, ibi :   [Et respondit unus] In septima ostenditur Ioanni qui sunt illi, et unde venerunt, ibi :   [Hi sunt qui venerunt] In octava ostenditur apertio septimi sigilli, ibi :   [Et cum aperuisset sigillum septimum, et cetera] Dicit ergo :
marg.| {u} Post hec] predicta.
marg.| {x} Vidi] per spiritum.
marg.| {y} Quatuor Angelos] id est Demones universos, qui dicuntur quatuor propter naturam numeri ; quia hic numerus est maxime divisibilis ; et ipsi non intendunt nisi divisionem facere.
marg.| Item hic numerus non est solidus, sed superficialis : ita suggestio Demonum superficialis est, et soliditatem non habet. Et dicuntur quatuor, quia nituntur verbum Dei subvertere, et quatuor Evangelia in nihilum reducere. Vel quia etiam conantur fidelibus nocere per quatuor partes mundi. Unde sequitur :
marg.| {z} Stantes] immorantes, et solicite considerantes quos possunt impugnare de habitantibus.
marg.| {a} Super quatuor angulos terre] id est etiam in locis remotissimis. Vel hoc dicitur, quia ipsi laborant ad hoc ut ponant aliquos in angulo, id est in arctitudine dilectionis terrene, Angulus autem est in quo due linee uni puncto continuantur. Quando igitur cupiditas, et vanitas continuate sunt libidini, et voluptati, fit Angulus terre, cui diabolus dominatur : quia Iob. 40.c. Sub umbra dormit : ecce cupiditas divitiarum, que non sunt verum bonum, sed tantum umbra. In secreto calami, ecce vanitas, quia calamus intus vacuus est, etsi extra plenus ; et debilis ad sustinendum hominem innitentem ei. In locis humentibus : ecce voluptas, et libido, que in humidis et pinguibus delectatur. Sed e converso est angulus celi cui non dominatur diabolus, cuius linee due sunt, paupertas et humilitas, punctus vero est caritas. Continuate ergo caritati paupertas et humilitas faciunt angulum celi. In hoc angulo se posuit Christus pro nobis. Luce c. secundo b. Invenietis infantem positum in presepio. Invenietis, inquam, sine labore, et in hoc notatur caritas Dei erga nos, quia talem se exhibet nobis, ut inveniri possit. Infantem, in hoc notatur humilitas : Positum in presepio : ecce paupertas.
marg.| {b} Tenentes quatuor ventos terre] id est omnes Predicatores, qui dicuntur quatuor, quia debent habere quadraturam virtutum. Et quia de fontibus Salvatoris, scilicet de quatuor Evangeliis debent quod aliis predicant, haurire. Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis, id est sacra Scriptura de Christo, qui inde dividitur in quatuor capita, id est in quatuor Evangelia. His dicitur ut hauriant aquam, Scripture scilicet intelligentiam. Naum. 3.a. Aquam propter obsidionem hauri tibi. Hi ventis comparantur, quia siccant malos mores sicut humores ; sicut ad litteram dicitur, quod venti desiccant. Hi sunt quatuor venti, qui pugnant in medio mari. Dn. c. 7.c. Nec obstat quod {7. 388ra} dicitur hic, quod sint venti terre, utrumque enim competit. Sunt enim venti celi, qui aspirant ad celestia ; sed venti terre, quia flantes super terram, nubes, id est obscuritates Scripture dissolvunt exponendo et predicando, ut compluant terram liberi arbitrii, ut germinet herbam opportunam. Hbr. 6.b. Isti sunt venti, qui nubes, id est peccatores excitant, donec eos in pluvias lacrimarum dissolvant. De his ventis dicitur Iob. cap. 28.d. Qui fecit ventis pondus : Ipsi enim debent habere pondus amoris inchoando, et pondus timoris in terminando. Hos ventos Demones impedire conantur, et homines qui eos impediunt, sunt membra diaboli.
marg.| De quibus dicitur Amos 7.c. Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda. Vade, dicunt ipsi, et predica in claustro tuo ; et in Bethel, id est in parochia mea non adiicies ultra, ut prophetes, id est ut predices : quia sanctificatio Regis est, et domus regni est : quasi, Ego sum rex, et Dominus, ibi : Vel quia Ecclesia Cathedralis est, ecce domus regni ; et non est consuetudo quod pauperes predicent, ibi : Ita dixit unus malus sacerdos ad Amos, scilicet Amasias. Sed audiant, et timeant isti illud quod Amos respondit ei dicens, Propter hoc, quia tu me prohibes predicare in tua parochia, hec dicit Dominus. Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filie tue in gladio cadent ; et humus tua in funiculo metietur ; et tu in terra polluta morieris : et Israel captivus migrabit de terra sua. Et hoc est mirabile, quod isti prohibent quos Dominus vocat, et vocari precipit a Propheta. Ez. 38.a. A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos. [Tenentes] dico, ne flarent : cum tamen dicatur Ct. 4.d. Veni Auster, et perfla hortum meum.
marg.| {a} Super terram] Ad litteram, ne predicarent. Vel   [Super terram] id est subditos terrenis.
marg.| {b} Neque super mare] id est super subditos peccatis.
marg.| {c} Neque super ullam arborem] id est super bonos : quasi dicat, Conatur diabolus impedire, ne sit predicatio nec de bonis, nec de malis, nec ad exhortationem bonorum, nec ad revocationem malorum. Arbores enim dicuntur boni, et quia terrenitatem excedunt, et quia ad fructificandum parati sunt.
marg.| {d} Et vidi alterum] Secunda pars in qua ostenditur Ioanni Angelus refrenans conatum diaboli ; et hic Angelus Christus est. Is. 9.b. Magni consilii Angelus, secundum Septuaginta. Qui est lapis excisus sine manibus, qui statuam ex quatuor metallis constantem confregit. Dn. 2.g. Sic Christus quatuor Angelos malos devicit. Dicit ergo :
marg.| Et vidi alterum Angelum] id est Christum valde a premissis diversum.
marg.| {e} Ascendentem ab ortu solis] id est a patre, vel a seipso, qui est ortus solis, quia per ipsum illuminata est Ecclesia. Luce 1.g. Visitavit nos oriens ex alto. Za. 6.c. Ecce vir Oriens, nomen eius.
marg.| Sed quomodo Christus ascendit, cum ipse numquam ad ima descenderit ? Solutio : Ascendit a se homine ad se Deum : vel a resurrectione que facta est mane temporis, ascendit in nominis exaltatione ; quia prius se exinanivit in passione, et nativitate. Neque enim haberet quo ascenderet, nisi in humanitate descendisset. Eph. 4.b. Qui ascendit, ipse est et qui descendit in inferiores partes terre. Multi hodie volunt assimilari Christo in ascensu, sed pauci in descensu.
marg.| Et si fiat ortus solis, id est prosperitas alicui pauperi, qui prius fuit in nocte paupertatis : ut si detur ei una prebenda, statim vult ad alias ascendere ; cum tamen unus sit, et una suffecisset ei ante ; et tantum ascendit quod confusus est corde ; habet enim plures, quam possit habere. Voluntate enim habet multa, que actu non potest ; et sic est in tali contrarietas, et ita confusio : iam similis inferno, ubi sicut dicitur, erunt contrarietates, frigiditas cum calore, et huiusmodi : sic in tali contraria sunt, scilicet habere, et non habere.
marg.| {f} Habentem signum Dei vivi] Hec est immunitas a peccato, vel miraculorum operatio : quod erat signum quod equalem habebat potentiam cum patre. Item signum fuit crux. Is. 9.b. Cuius imperium super humerum eius. Ibi enim se ostendit vivum Deum, quando cum clamore valido emisit spiritum ; quod est contra naturam humanam : {7. 388rb} quia in morte coarctatur spiritus, et debilitatur homo in tantum, quod vix potest loqui.
marg.| Item hoc signum habet Christus in suis, scilicet crucem. Ez. 9.b. Signa Tau in frontibus virorum dolentium, et gementium. Et Luce 9.c. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
marg.| {g} Et clamavit voce magna quatuor Angelis] id est magne auctoritatis imperio quatuor Angelos refrenavit.
marg.| Et habetur simile. Za. cap. 1.d. Ubi post quatuor Angelos malos mittuntur fabri ad refrenandum eorum malitiam.
marg.| {h} Quibus datum est nocere terre] id est avaris.
marg.| {i} Et mari] id est luxuriosis, et superbis. Mare enim spumat, ecce luxuria : Et tumet, ecce superbia. Vel per mare et terram significantur omnes peccatores generaliter : quia sicut Spiritus sanctus non permittit suos declinare ad terrena, sed elevat eos ad celestia : unde Sap. cap. 7.c. dicitur, Stabilis et mobilis : sic Spiritus malignus peccatores stabilit in malo, et sic facit eos mare, quia mare non fluit, sed stat in eodem loco plenum semper amaritudine. Item movet eos ad amorem terrenorum, et sic facit eos terram. Demones igitur terre, et mari nocent, quia de peccato faciunt ruere in peccatum.
marg.| {k} Dicens, Nolite nocere terre, et mari, neque arboribus] Sed cum datum sit eis nocere, quare ergo prohibentur ? Solutio : Quia Demones plus nituntur nocere, quam possint. Et hoc patet per hoc quod additur hic   [neque arboribus] quod non fuit positum quando de potestate nocendi eis data agebatur.
marg.| Ipsi enim semper volunt nocere bonis, qui sunt arbores fructifere per bonas operationes ; habentes folia in medicinam per discretas predicationes ; radicati in terra viventium per humilitatem ; umbram faciunt per bonam opinionem, et bonum exemplum ; dilatantur in ramis per caritatem.
marg.| {l} Quoadusque signemus, et cetera] id est demus eis audaciam, et constantiam confitendi nomen Domini. Hec audacia datur in confirmatione, quando Episcopus confirmat in fronte ubi est locus erubescentie ; quasi dicat, Noli de cetero nomen Domini erubescere. Romanorum primo b. Non enim erubesco Evangelium Dei : sed coram Regibus, et Principibus porto illud. Act. nono c. Et dicit   [Quoadusque] id est nec ante, nec post. Simile. Matthei primo d. Donec peperit filium suum primogenitum ; id est ante et post. Et dicit,   [Signemus] ego, scilicet et ipsi. Et notatur hic potentia liberi arbitrii : quasi dicat, Ego signabo auctoritate, Ministri mei ministerio.
marg.| Vel [Signemus] ipsi preparando, et ego adiuvando, corroboratione Spiritus sancti : et sic Sanctis corroboratis, Diabolus potestatem habebit in solis malis. Unde Ex. duodecimo d. Angelus exterminator omnes illos occidit, qui non fuerunt signati in postibus domus sanguine agni. Postes sunt memoria, et cogitatio passionis Christi in intellectu, et dilectio in affectu. Unde Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum.
marg.| {m} Et audivi] Tertia pars in qua ostenditur Ioanni numerus Electorum. Et procedit sic in hac parte. Primo ponit numerum signatorum de Iudeis. Secundo numerum signatorum de Gentibus, ibi   [Post hec vidi] etc. Et quia pauciores fuerunt electi de Iudeis, propter hoc ponitur numerus certus, et finitus, cum dicit.
marg.| { n } Centum quadraginta quatuor millia] De Gentibus vero infinitus, quia plures fuerunt electi de eis : tamen per hec nomina intelligitur numerus Electorum omnium, qui primo ponitur sub certo numero, et finito, quia Deo finitus est, et certus ; secundo sub incerto, quia nobis infinitus, et incertus est. Iob. 25.a.
marg.| Numquid est numerus militum eius ? Est quidem, sed nobis incertus, quamdiu erimus in incerto vie, et Angelis etiam usque ad diem iudicii, Deo soli cognitus. Dicit ergo : [Et audivi numerum signatorum] id est intellexi, qui erant signandi. Et quis fuerit ille numerus, ostendit dicens :   [Centum quadraginta quatuor millia] Et isti.   [Signati erant ex omni] etc. ad litteram : et secundum hoc intelligitur specialiter de Iudeis. Vel   [Filiorum] id est imitatorum fidei : et secundum hoc intelligitur generaliter de omnibus fidelibus {7. 388va} cuiuscumque nationis fuerint.   [Centum quadraginta quatuor millia] Bene per hunc numerum Patres electi de veteri lege significantur : quia per centenarium qui de leva transit ad dexteram, beatitudo signatur. Per quadragenarium qui ex quater decem consistit, observatio Decalogi cum spirituali intelligentia Evangelii. Per quaternarium exercitatio et usus quatuor virtutum. Per millenarium totius iustitie perfectio. Antiqui ergo signo crucis, etsi non re, tamen fide signati dicuntur. Centum propter promissam sibi beatitudinem, quadraginta propter Decalogi observantiam, et Evangelici sacramenti significationem.
marg.| Item quatuor propter quatuor virtutes Cardinales, quarum usum habuerunt. Et millia propter perfectionem iustitie quam servaverunt. Vel generaliter per hunc numerum significantur omnes salvandi. Per centum, illi quibus debetur fructus centesimus, sicut virgines. Per quadraginta qui est numerus penitentie, illi quibus debetur fructus sexagesimus, sicut vidue.
marg.| Per quatuor, quibus debetur fructus tricesimus, sicut coniugati qui divisi sunt. 1Cor. 7.f. Qui autem cum uxore est, solicitus est que sunt mundi, et quomodo placeat uxori, et divisus est.
marg.| Et quatuor est numerus divisibilis, primus, et omnes isti dicuntur millia, quia iste numerus est cubicus sive solidus. Habet enim trinam dimensionem, decies decem decies ; et omnes isti Decalogum observant ad honorem Dei, et meritum suum, et commodum proximi. Vel dicuntur millia propter triplicem mensuram virtutum, scilicet fidem, spem et caritatem. Glossa ponit aliam rationem, quare per hunc numerum signantur generaliter omnes Electi : quia hic numerus centum quadraginta quatuor multiplicatur ex duodenario et quaternario et ternario. Quater enim duodecim faciunt quadraginta octo, et ter quadraginta octo faciunt centum quadraginta quatuor : et significat omnes qui in quatuor mundi partibus servant fidem Trinitatis cum perfectione operum significata per mille.
marg.| {a} Ex omni tribu filiorum Israel] Id est omnes : per duodecim millia in unaquaque tribu idem significatur, scilicet omnes Electi qui per quatuor partes mundi fidem servant Trinitatis cum perfectione operis. Sed si hoc, quare ergo non sufficit dicere in generali.
marg.| De omni tribu filiorum Israel, vel de qualibet duodecim millia signati, ut non exprimeret tribus et filios nominatim ? Solutio. Propter duo, scilicet et ut ostenderetur quod Electi illas virtutes debent habere que per nomina filiorum Israel significantur ; et ut sic alios filios Israel et tribus computando, ab hoc numero tribu Dan excluderetur et tribus Ephraim.
marg.| Sed tunc queritur quare isti duo hic non numerantur, cum ipsi benedicantur Dt. 33. Item e converso queritur, quare Simeon hic numeratur et in benedictionibus Dt. 33. tacetur ? Solutio. Dan hic non ponitur, ut ostendatur quod ex numero signatorum excludetur Antichristus, qui ex ista tribu est nasciturus. Item Ephraim non ponitur, quia de eo natus est Ieroboam, qui populum Israel induxit ad idololatriam. Ad aliud : Simeon non ponitur in benedictionibus Deuteronomii, quod est nova lex : quia Simeon interpretatur nomen habitaculi ; et qui nomen suum vocant et statuunt in habitaculo mundi, non merentur recipere benedictionem gratie Dei que innovat, sicut Deuteronomium dicitur nova lex. Vel secundum aliam interpretationem, quia Simeon interpretatur audiens merorem, et illi qui modo sunt in merore et tristitia propter Deum, non reputant se habere benedictionem : sed eam in futuro habebunt, quando ad manum numerantis transibunt, et ponentur cum signatis et dicetur eis. Venite benedicti patris mei, percipite regnum, etc. Mt. 25.c. Sed adhuc queritur hic ; quare nec generationis istorum, nec dignitatis servat ordinem ? Solutio : Quia hic agit de fidelium signatione que per gratiam fit, libero tamen arbitrio cooperante : gratia autem nec genus nec dignitatem eligit ; propterea loquendo de electione bonorum, nec ordinem servat nativitatis, nec dignitatis.
marg.| {b} Ex tribu Iuda duodecim millia signati. Ex tribu Ruben, duodecim millia signati] In his duobus intelligitur signatio {7. 388vb} que est per fidem. Quia Romanorum capitulo decimo b. Corde creditur ad iustitiam ; ecce Ruben, qui interpretatur filius visionis : Ore autem confessio fit ad salutem ; ecce Iudas, qui interpretatur confitens. Sed quare non premisit de Ruben prius quam de Iuda ; sicut prius est confessio cordis quam oris necessaria ? Solutio. Quia in primitiva Ecclesia, summe erat necessaria confessio oris : modo vero est e converso, quia tempus est pacis. Unde ad significandum hoc preposuit Iudam.
marg.| {c} Ex tribu Gad duodecim millia signati. Ex tribu Aser duodecim millia signati] Per hos duos intelligitur spes : que facit duo in nobis. Quia expeditos facit ad currendum in via Dei, et ad operandum in vinea et in agro Domini ; Ecce Gad, qui interpretatur accinctus.
marg.| Item facit salvos, et beatos iam in presenti ; Ecce Aser qui interpretatur beatus. Romanorum octavo e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {d} Ex tribu Nephthali duodecim millia signati] Per hunc designatur caritas, quia Nephthali interpretatur latitudo ; et caritas animam dilatat.
marg.| Sed quia caritas duplicem habet numerum, Deum scilicet et proximum : propter hoc sequitur de caritate Dei.
marg.| {e} Ex tribu Manasse duodecim millia signati] Manasse enim interpretatur oblitus ; hec est caritas ordinans ad Deum que omnia terrena facit oblivisci : et de caritate proximi subdit.
marg.| {f} Ex tribu Simeon duodecim millia signati] Simeon interpretatur audiens merorem ; et qui proximum diligit, ipsius merorem ex compassione audit, et ei subvenit. Sed quia caritas ordinem habet, ut homo primo se diligat, quia si sibi nequam est, cui bonus ? Sir. 14.a. Propter hoc sequitur.
marg.| {g} Ex tribu Levi duodecim millia signati] Per hunc significatur ordo dilectionis ad proprium obiectum ; quia recte se amat, qui se Deo sacrificat ; et de Levi fuerunt sacerdotes. Vel quia habentibus tres predictas virtutes, scilicet fidem, spem et caritatem, et hanc ad Deum et proximum, ut dictum est, additur gratia ut fiant perfecti, et de virtute currant in virtutem, donec videant Deum Deorum in Sion. Propter hoc bene septimo loco ponitur   [Levi] qui interpretatur aditus. Sed quia cum tribus predictis virtutibus que Theologice dicuntur, et quasi celestes, necessarie sunt et alie que Politice vel Cardinales dicuntur, et in his inferioribus versantur et usum suum habent : propter hoc sequitur.
marg.| {h} Ex tribu Isachar duodecim millia signati] Isachar interpretatur merces, per quem significatur iustitia operum, cui merces eterna dabitur. Sap. 10.d. Reddet Deus iustis mercedem laborum suorum.
marg.| {i} Ex tribu Zabulon duodecim millia signati] Per hunc qui interpretatur habitaculum fortitudinis, ecce notatur fortitudo.
marg.| {k} Ex tribu Ioseph duodecim millia signati] Per hunc qui fuit sapiens dispensator Pharaonis in tota Egypto, significatur prudentia.
marg.| {l} Ex tribu Beniamin duodecim millia signati] Per hunc significatur temperantia. Iste enim primo dictus est Benoni, id est filius doloris ; hec est concupiscentia que temperantiam non habet ; sed ratio bene disposita que est quasi pater, vocat eum Beniamin, id est temperatum. Beniamin enim interpretatur filius virtutis ; et temperantia magna est virtus.
marg.| {m} Post hec vidi turbam magnam] Secunda pars tertie partis, in qua ponit numerum signatorum de Gentibus, id est qui tempore gratie signum fidei receperunt, dicens.   [Post hec vidi turbam] Hoc dicit non quod alia sit visio, sed pro diversitate temporis, sub lege scilicet et post legem.   [Vidi turbam] Hec est turba que Dominum comprimebat. Lc. 8.g. Hec est multitudo magna que Dominum sequebatur. Io. 6.a. De qua dicit Christus Mar. 8.a. Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me.
marg.| {n} Quam nemo dinumerare poterat] id est nullus homo purus. Non dicit que dinumerari non poterat, quia ille eius cognovit numerum, qui numerat multitudinem stellarum. {7. 389ra} Ecclesiastic. primo a. Arenam maris, et pluvie guttas, et dies seculi quis denumerat ? Deus solus et non homo. Hoc fuit significatum Gn. decimo quinto b. Ubi Abrahe dixit Dominus, Suspice celum et numera stellas si potes. Et dixit ei, sic erit semen tuum. Unde Gn. vigesimo secundo c. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi, et velut arenam que est in littore maris.
marg.| {a} Ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis] Hoc est expositum supra quinto c. Ex omni tribu, et lingua, et populo et natione. Quod hic dicit   [gentibus] hoc illi dixit   [natione] Hoc fuerat a Domino predictum ; Mt. decimo tertio f. Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Turbam dico.
marg.| {b} Stantes] est enim nomen collectivum, unde equipollet plurali,
marg.| Vel. Qui omnes erant [stantes ante thronum] id est ante regiam dignitatem erecti et extenti, non ad infirma curvi. Et dicit   [stantes] quia in iudicio non cadent, sed pro eis dabitur sententia. Sapient, quinto a. Stabunt iusti in magna constantia. E converso mali cadent in iudicio. Ps. primo. Quoniam non resurgent impii in iudicio, etc. Ergo ceciderunt. Verum est, quia contra eos dabitur irretractabilis sententia Amos 8.d. Cadent et non resurgent ultra.
marg.| {c} Et in conspectu Agni] Hoc dicit, quia Sancti qui signati fuerunt, Christum agnum videbunt, mansuetum scilicet et benignum, unde et stabunt ; sed impii leonem, id est crudelem et ferum, et ideo cadent, quia non poterunt sustinere sup. 6.d. Et quis, de malis scilicet, poterit stare ?
marg.| {d} Amicti stolis albis] In presenti enim Sancti duas habent stolas. Prima quidem alba est, quam recipiunt in baptismo. Ps. quinquagesimo. Lavabis me et super nivem dealbabor. Secunda est quasi rubea, quam acquirunt per laboriosa corporis opera. Is. 65 a. Quare rubeum est indumentum tuum ? Propter hoc dicitur de quolibet sancto. Ct. 5 c. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, id est signatus inter millia prius dicta. Propter hoc duas stolas habebunt : unam anime que respondet dealbationi que fit in baptismo ; alteram corporis, quia in corporibus fuerunt vexati. Prv. ultim. c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus.
marg.| {e} Et palme in manibus eorum] victorie scilicet, quas de hostibus obtinuerunt in mundo ibi manifestabuntur. Hoc est quod dicit Ps. 125. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
marg.| Sed qui ? Illi qui prius euntes ibant, et flebant mittentes semina sua. [ Vel   palme in manibus] id est pro manibus id est pro operibus. Quantum enim quisque habebit de operibus, tantum habebit de palma, id est de remuneratione, id est tantum erit glorificatus. Inf. 14.c. Opera illorum sequuntur illos.
marg.| {f} Et clamabant] Quarta pars in qua Sancti agunt gratias Deo omnipotenti.   [Et clamabant] devote.
marg.| {g} Voce magna] affectuose.
marg.| {h} Dicentes, Salus] quam nos habemus.
marg.| {i} Deo nostro] non nobis attribuatur.
marg.| {k} Qui sedet super thronum, et Agno] quasi dicat. Non per nos, sed per Deum Patrem et Filium incarnatum habemus quicquid in nobis boni est. Unde Ex. 15.a. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.   [Qui sedet super thronum] id est regnat in nobis, et nos per ipsum. Supra 5.c. Fecisti nos Deo nostro regnum.
marg.| {l} Et omnes Angeli stabant] ad obediendum parati, ad protegendum strenui, ad recipiendum signatos voluntarii et leti, ad inducendum ad nuptias festini. Mt. 22.a. Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
marg.| {m} In circuitu throni] ad exequendum eius preceptum. Et quod ? Si vis scire, audi quid dicatur Is. 18.a. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam, mente scilicet et corpore ab amore terrenorum separatam, et dilaceratam per multitudinem {7. 389rb} tribulationum ; ad populum terribilem, demonibus propter armaturam virtutum ; ad gentem expectantem gaudia celorum, et conculcatam sub pedibus malorum.
marg.| {n} Et] in circuitu supple   [Seniorum] id est Prelatorum ad custodiendum Is. 62 b. Super muros tuos, id est Prelatos, constitui custodes. Et quare ? Quia totum pondus belli vertitur in ipsos ; sicut legitur. primo Regum. ultim. a. De Saul.
marg.| {o} Et quatuor animalium] id est Predicatorum ad revelandum Scripture mysteria, et docendum utilia, et mundandum labia. Is. 6.b. Volavit ad me unus de Seraphim et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari ; et tetigit os meum, et dixit. Ecce tetigi hec labia tua, et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur.
marg.| Vel per circuitum throni intelliguntur homines qui sunt in Ecclesia in Ordine Minorum : per Seniores, illi qui sunt Medii : per quatuor animalia illi qui sunt in Ordine Maiorum : ut sint tres hominum Hierarchie respondentes tribus Hierarchiis Angelorum. Unde per hoc patet quod Ordines Angelorum implebuntur de Minoribus et Mediocribus, et de Maioribus, et de prelatis et de predicatoribus. Unde Ps. 33. Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum ; et eripiet eos. Et Ps. 124. Montes in circuitu eius, id est Ecclesie.
marg.| {p} Et ceciderunt etc.  in facies suas] humiliando se, et pro signatione fidelium, gratias agendo. Et dicit.   [In facies] ut hoc videant et cognoscant fideles et sic gaudeant, et per hoc mutua pax et dilectio conservetur.
marg.| {q} Et adoraverunt Deum] ipsum exaltando. Et in hoc notatur comparatio ipsorum ad Deum.
marg.| {r} Dicentes. Amen] quasi. Verum est quod dicitis, o Electi Deum laudando et nobis congratulantes, quia bonum quod habemus, attribuimus Deo. Hoc enim iustum est, quia omne bonum est a Deo. Quod dixerunt.   [Amen] refertur ad confirmationem eorum que dixerunt homines : quod sequitur ad laudem Angelorum dicentium.
marg.| {s} Benedictio] exaltatio nostra.
marg.| {t} Et claritas] impassibilitas vel illuminatio nostra per gratie collationem.
marg.| {u} Et sapientia] quam dedit nobis, ut sciremus resistere malis.
marg.| {x} Gratiarum actio] pro naturalibus bonis que prius contulerat nobis Dominus.
marg.| {y} Honor] in preelectione Dei, cui servire et astare maluimus cadentibus ceteris.
marg.| {z} Virtus] potentia resistendi in actu.
marg.| {a} Et fortitudo] id est confirmatio in gratia. Hec omnia nos Angeli attribuimus   [Deo nostro] et hoc non ad tempus et horam ; sed.
marg.| {b} In secula seculorum] id est in eternum. Et in hoc notatur continuatio laudis quam exhibent Deo Angeli. Is. 61.b. Tota die et tota nocte non tacebunt. Et Ecclesia addit, Laudate nomen Domini. Sup. 4.c. Et requiem non habebant dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Vel potest dici quod agunt gratias Angeli de bonis collatis concivibus suis, id est hominibus. Et tunc exponitur sic :
marg.| {s} Benedictio] id est dilectio, que proprie filiorum est, et patres filiis solent benedicere ex dilectione, sicut de Isaac legitur Gn. 27.d. Et de Iacob Gn. 49.g.   [Claritas] cognitio :   [Sapientia] a sapore, hec est fruitio Dei. Hi sunt tres dotes anime.
marg.| {x} Gratiarum actio] agilitas : quia ex hoc quod in instanti poterunt esse ubicumque volent, maxime possunt Deo gratias agere.
marg.| {y} Honor] claritas.   [Virtus] impassibilitas.   [Et fortitudo] in sui regimine, hec est subtilitas. Hec omnia   [Deo nostro attribuimus nos Angeli quasi diceret] Deum nostrum adoramus et laudamus, quia nostros concives scilicet homines sic dotavit,   [Amen] quasi diceret, Bene modo apparet quod Deus verax est in promissis.
marg.| {c} Et respondit Unus] Sexta pars in qua ostenditur Ioanni unde isti venerunt ad tantam gloriam, ut sic possit ipse illuc ascendere, et ad idem alios docere. Unde dicit.   [Et respondit unus de Senioribus] id est universitas Prophetarum, et Apostolorum et Doctorum meo desiderio satisfecit. Simile habetur Za. 1.b. Respondit vir qui stabat inter myrteta. {7. 389va} Sed potest queri hic quare modo loquatur unus de Senioribus, cum sup. 6. In apertione sigillorum, quatuor animalia loquerentur. Solutio : Per animalia intelliguntur Sancti secundum statum presentem, ubi adhuc sunt in pascuis Scripturarum, et indigent alimoniis, quod animali congruit ; per Seniores vero Sancti secundum statum futurum, ubi omnino erit vita immaculata. Sap. 4.b. Etas senectutis, vita immaculata. Ubi ergo loquitur de statu Ecclesie presentis, loquebatur unum de animalibus : ubi vero loquitur de statu Ecclesie future, loquitur unus de Senioribus.
marg.| {a} Et dixit mihi] id est exposuit.
marg.| {b} Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt ?] quasi dicat. Vide in quo statu sunt, quia in gloria magna ; et de quo et per quid venerunt, quia de miseria et per tribulationes et flagella. Ab isto queritur, ut postea doceatur. Simile Io. 20.c. Mulier, quem queris ?
marg.| {c} Et dixi illi, Domine mi tu scis] quia ego nescio, doce me.
marg.| {d} Et dixit mihi, hi sunt] vere   [qui venerunt de magna tribulatione] quia qui non sunt in tribulatione, non sunt vere, sed sunt socii eius qui non est. Iob. 18.c. Et per hoc patet quod dicit Dominus per Ps. 9. Cum ipso sum in tribulatione : ergo qui non est in tribulatione, Dominus non est cum eo. Ecce hic ostendit unde venerunt, quia de Mundo, ubi magna est tribulatio ; sed tamen maior erit in Purgatorio, et maxima in Inferno.
marg.| Magna autem est tribulatio bonorum, quia triplicem habet dimensionem, longum, latum, et spissum. Longum est in abrenuntiatione sui ; et hoc habet sursum et deorsum : sursum quoad humiliationem spiritus ; deorsum quoad curam carnis. Rm. 13.d. Et curam carnis ne feceritis in desideriis. Item latum est in abrenuntiatione Mundi, et hoc habet dexteram prosperitatis, et sinistram adversitatis, ut per utrumque homo equanimiter procedat. Item spissum est in abrenuntiatione amicorum, et hoc habet ante, parentes scilicet ; et retro filios et nepotes.
marg.| {e} Et laverunt] in baptismo vel in penitentia.
marg.| {f} Stolas suas] corpora scilicet et animas. Hoc dicit quoad eos qui sine martyrio gloriam adepti sunt.
marg.| {g} Et dealbaverunt] Contra. Imo rubeas fecerunt. Solutio : Hoc dicit quia sanguis maxime decoctus fit lac in mamilla matris ; sic sanguis Christi quia maxime fuit decoctus igne passionis, lac potest dici. Ct. 5.a. Comedi favum cum melle meo : bibi vinum meum cum lacte meo. Vel   [Dealbaverunt] per bonam operationem, dicit Glossa.
marg.| {h} In sanguine Agni] id est in fide sanguinis Christi ; et hoc vel actu quoad adultos ; vel habitu quoad parvulos. Gn. 49.b. Lavabit in vino stolam, et in sanguine uve pallium suum. Vel hoc quod dicit   [Laverunt stolas suas] intelligitur quoad omnes ; sed quod dicit.   [Et dealbaverunt] etc. scilic. martyres. Uva autem est Christus. Dt. 32. Et sanguinem uve biberent meracissimum. Ct. 5.d. Botrus Cypri, dilectus meus mihi.
marg.| {i} Ideo sunt ante thronum Dei] id est cum Angelis, quibus parificabuntur pro diversis meritis. Multi enim Sanctorum equales erunt meriti cum multis Angelorum.
marg.| {k} Et serviunt ei] id est continue sicut Angeli. Supra 4.c. Die ac nocte dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et hoc est verum, quia Mt. 22.c. Non nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei.
marg.| {m} In templo eius] primum materiali, vel Ecclesia militanti ; vel spirituali, id est in conscientia. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
marg.| Vel celesti, scilicet in Paradiso vel in Ecclesia triumphanti. Vel [Die ac nocte] Hoc dicit, quia in Celo sive in Paradiso ita erit dies quod non erit ibi nox. Infra 21.g. Nox enim non erit illic. Item in inferno ita erit nox quod non dies. 1. Regum. 2.b. Et impii in tenebris conticescent : {7. 389vb} quasi diceret, quamdiu erunt boni in gloria in Celo, tandiu erunt mali in pena in Inferno. Et hoc dicit, quia maior erit gloria bonorum ex eo quod videbunt penas malorum.
marg.| {n} Et qui sedet in throno] Deus.
marg.| {o} Habitat super illos] et protegit et gubernat, et bonum quod ipse est, multipliciter eis participat.
marg.| {p} Non esurient] Hic excludit a Sanctis omnem miseriam et interiorem et exteriorem. Interiorem cum dicit   [Non esurient] Exteriorem cum dicit.   [Neque cadet] etc. Continuatio : quasi diceret. Quia ex magna tribulatione venerunt.   [Non esurient neque sitient amplius] vivo pane satiati. Io. 6.e. Ego sum panis vivus. Et fonte vite potati. Io. 4.b. Aqua quam ego dabo, fiet fons aque salientis in vitam eternam. Sir. 15.a. Cibavit illum pane vite et intellectus, et aqua sapientie salutaris potavit illum. Ps. 80. Cibavit illos ex adipe frumenti ; et de petra melle saturavit eos. Isti igitur saturabuntur, qui esurierunt hic et sitierunt iustitiam : Mt. 5.a. Sed si non esurient neque sitient, ergo nec cibo nec potu indigebunt : ad quid ergo dicitur Is. 65.b. Servi mei comedent ; et vos, mali scilicet, esurietis : servi mei bibent ; et vos sitietis ? Item contra. Ecclesiast. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient ; et qui bibunt me, adhuc sitient. Solutio. Verum est quod nec cibo indigebunt nec potu, unde ablata ab eis indigentia, remanebit potentia. Unde Augustinus Egestas non potestas comedendi illis corporibus auferetur. Nec intelligitur in Isaia de refectione corporali ciborum, sed de spirituali, scilicet de visione Dei qua plenissime reficientur sancti, ut semper desiderent refici. Et in hoc non defectus notatur, sed fastidium tollitur ; et sic intelligitur illud verbum Eccl. Qui edunt me, etc. Et quod dicit hic. Non esurient, etc. verum est corporaliter, vel etiam spiritualiter ; sed tunc intelligendum est de defectu, et non de desiderio reficiendi. In fame enim sunt duo ; defectus qui omnino excludetur ibi ; et desiderium quod remanebit, quia semper reficientur Sancti et semper desiderabunt refici. Unde illud, Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt. 1Pt. 1.c. In quem Angeli desiderant prospicere.
marg.| {q} Neque cadet] Hic excludit omnem miseriam exteriorem.   [Neque cadet] in quo excluditur lesio.
marg.| {r} Sol] id est maior tribulatio. Ct. b. Decoloravit me sol, id est tribulatio.
marg.| {s} Neque ullus estus] id est minor tribulatio. Et bene per estum minor tribulatio ; quia estus effectus est solis, et causa maior est effectu. Is. 4.b. Tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu, et in absconsionem a turbine et a pluvia,   [Ullus] dicit, nec temporalis nec eternus. Verum est tunc. Et quare hoc ?   [Quoniam Agnus] etc. In hoc quod dixit supra.   [Non esurient] etc. notatur quod non habebimus tunc corpus animale, sed spirituale. Unde per naturam spiritualitatis intelliguntur dotes corporis. Per hoc vero quod dicitur.   [Quoniam Agnus] intelliguntur dotes anime.
marg.| {t} Quoniam Agnus qui in medio throni est] id est Ecclesie vel Angelorum.
marg.| {u} Reget illos] illuminans rationem plenitudine cognitionis, ut sic omnes sint reges et sacerdotes ; ecce dos rationabilis.
marg.| {x} Et deducet eos ad vite fontes aquarum] Loquitur per metaphoram ovium et pastoris : quasi, Potabit eos in fontibus Salvatoris cum gaudio, ubi plus desiderabunt potari : ecce dos concupiscibilis, quia fons qui scitur esse bonus ad potandum, magis excitat desiderium. Ps. 35. Et torrente voluptatis tue potabis eos. Vel   [Reget illos] in via, et sic tandem   [deducet eos ad fontes aquarum] vite in patria. Ez. 47.a. Ecce aque redundantes a latere dextro. Latus dextrum est celestis patria, sicut latus sinistrum, presens vita. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me in futuro. Ez. 47.a. Mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos : rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua : rursumque mensus est mille, et traduxit me usque ad renes : et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire ; quoniam intumuerant aque profundi torrentis qui non potest transvadari. Tres millenarii primi significant tria gaudia bonorum que mensurata sunt et finita, et a Sanctis poterunt aliquatenus estimari : gaudium scilic. de stola corporis, gaudium de stola anime, et gaudium de Angelica societate : sed quartus millenarius ubi mensuratur torrens, qui non potest transvadari, est gaudium de iucundissima visione Dei : quod etsi quantum ad nos mensuratum erit, tamen omnem sensum humanum excedet, ut comprehensum, quasi non possit comprehendi. Unde etiam in iubilum prorumpet et laudem vocalem, ut ait Cassiod. super Ps. {7. 390ra} Et propter hoc dicitur Mt. 25.b. Intra in gaudium. Non dicitur, Gaudium intret in te. Dixi autem quod mensuratum erit illud gaudium, quia secundum capacitatem nostram participabimus ipsum. Tanta autem erit capacitas, quanta et caritas : quia. Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius. Hec est caritas que ducit in celum. 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro : et statim ; subdit de caritate. Vel tres millenarii qui mensurantur et possunt transiri, sunt tres sensus Scripture, historicus, allegoricus et tropologicus, vel moralis ; quartus vero qui non potest transvadari, est sensus anagogicus qui est de celestibus secretis, que non possunt in hac vita sciri. Hoc totum   [non esurient] sumptum est de Is. 49.c. Non esurient, neque sitient et non percutiet eos estus et sol ; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
marg.| {a} Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum] quasi diceret : Omnem doloris causam amovebit ab eis. Is. 65.c. Non audietur ultra in eo vox fletus et vox clamoris. Et ibid. 25.c. Auferet Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et in hoc notatur dos irascibilis, cui dabitur pallium laudis pro spiritu meroris, sicut dicitur Is. 61.a.
marg.| {b} Et cum aperuisset sigillum septimum] Octava pars huius capituli, et septima pars visionis secunde, vel ostenditur septimi sigilli apertio. In fine igitur huius visionis agit de his que contingent in fine temporis. Hic ergo determinatur status futurus post mortem Anti-Christi, ubi dabitur pax Ecclesie, que tamen parum durabit. Apertio itaque huius sigilli est manifestatio eorum que de illo tempore in Scriptura clausa sunt et signata. Dicit ergo :
marg.| {b} Et cum aperuisset sigillum septimum] id est Scripturam loquentem de tempore quod erit post tempus Anti-Christi qui est ultimus status Ecclesie, manifestasset.
marg.| {c} Factum est silentium in celo] id est in Ecclesia pax et Tranquillitas. Tunc enim libere et sine obstaculo Sancti predicabunt veritatem et fidem ; nec aliquis eos impugnabit vel affliget.
marg.| {d} Quasi media hora] Hoc dicit, quia parum durabit illa pax, sed statim veniet iudicium.
marg.| Et notandum quod non solum erit pax bonis qui libere predicabunt verbum Dei : imo etiam malis, scilicet ministris Anti-Christi, qui diu credent se in prosperitate temporali victuros ; et obstinati in malitia non convertentur multi. Hier. 44.b. Requievit Moab in fecibus suis : non est transfusus de vase malitie in vas glorie : quia post mortem Anti-Christi dabuntur quadraginta duo dies illis qui titubaverunt in persecutione Anti-Christi, ut peniteant. Sed ministri Anti-Christi dicent, Licet princeps noster sit mortuus, tamen pacem et securitatem habemus : et ducent uxores, celebrantes convivia. Sed cum dixerint, Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habentis, et non effugient, sicut dicit Apost. 1. Thess. 5.a. Quantum vero spatium sit inter illos quadraginta duos dies et finem mundi, nemo scit, secundum illud. Mt. 24.c. Diem illam nemo scit nisi solus pater.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_7)

Notes :