Hugo de Sancto Caro

<32.3686-2> Hugonis prologi libri Iesu Filii Sirach qui Ecclesiasticus dicitur expositio

marg.| Multorum nobis ] etc. { 171vb } Dividitur autem Prologus iste in quatuor partes. Primo docet Auctor populum Israeliticum pre cunctis gentibus commendabilem esse, propter copiam divine doctrine apud eos existentem. Secundo ostendit avum suum Iesum filium Iosedech se velle imitari, qui multa scripsit ad aliorum instructionem. Tertio excitat attentionem, petens veniam, si alicubi deficiat ab ornatu verborum. Quarto ostendit, quo tempore et quare librum istum scripsit. Dicit ergo.
marg.| {a} Multorum ] id est multarum rerum.
marg.| {b} Nobis Iudeis ] {c}   Et magnorum ] id est magnarum rerum.
marg.| {d} Per legem ] id est latorem legis.
marg.| {e} Et Prophetas aliosque ] id est per alios Doctores.
marg.| {f} Qui secuti ] etc. scilicet, Prophetas id est imitati, ut Salomon et alii sacre pagine Scriptores.
marg.| {g} Sapientia demonstrata est ] id est manifestata. Aliqui libri habent [Sapientiam etc.
marg.| et tunc supplendum est per hoc verbum, patet. Et construitur sic. [Patet Sapientiam etc. id est divinorum et humanorum, demonstratam esse id est manifestatam, nobis per legem Moysi.
marg.| {e} Et Prophetas aliosque ] id est per alios.
marg.| {f} Qui secuti ] etc. id est imitati in scripturis suis faciendis, ut Salomon et Philo et ceteri auctores.
marg.| {h} In quibus ] lege et Prophetis et aliis libris.
marg.| {i} Oportet ] etc. In quibus abundat Israel super alias nationes. Doctrine dicit, quoad libros morales, quales sunt libri Salomonis et hic liber Ecclesiasticus. Sapientie, quoad legem et Prophetas, que mystice intellecta de divinis loquuntur. Vel
marg.| {h} In quibus ] id est pro quibus multis et magnis.
marg.| {i} Oportet ] etc. id est laudabilem demonstrare.
marg.| {k} Doctrine ] etc. id est quia docet Sapientiam de divinis et doctrinam de moribus. Ideo autem docet.
marg.| {l} Quia non solum ] etc. id est ipsos docentes.
marg.| {m} Necesse est ] etc. id est Sapientia et doctrina.
marg.| {n} Sed etiam extraneos ] id est alienigenas.
marg.| {o} Posse ] etc. necesse est, supple id est utile, quasi dicat : non expedit, ut solum legislator et Prophete et Israel periti sint, sed expedit, ut alii etiam doctissimi fiant discentes ab aliis et scribentes, per se, quia quidquid scimus, vel discentes, vel invenientes, scimus audiendo, vel legendo.
marg.| {p} Avus meus ] Secunda pars Proemii, in qua ostendit se velle imitari avum suum. Unde dicit. [Avus meus
marg.| filius Iosedech, qui fuit unus de 70. Interpretibus, cuius pronepos fuit iste Iesus filius Sirach.
marg.| {q} Postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis ] etc. id est de numero librorum aliquem.
marg.| {r} Que ad doctrinam ] de moribus.
marg.| {s} Et Sapientiam ] de divinis [pertinent
marg.| {t} Ut desiderantes discere ] Sapientiam vel doctrinam.
marg.| {u} Et illorum periti fieri, magis magisque attendant animo ] id est magis studeant periti fieri librorum illorum, scilicet quos facere proposui.
marg.| {x} Et confirmentur ad legitimam vitam ] id est ad vitam gratie lege Dei informatam.
marg.| { 172ra } {a} Hortor itaque ] etc. Tertia pars ubi invitat ad intentionem, quasi dicat : cum ita proposuerim, hortor itaque vos, lectores, vel discere cupientes.
marg.| {b} Venire cum benevolentia ] quoad affectum, ut non invideatis.
marg.| {c} Et attentiori ] etc. quoad intellectum, ut non erretis.
marg.| {d} Et veniam habere ] etc. id est sequi, imaginem Sapientie id est Salomonis, cuius librum id est parabolas ipse imitatur in hoc libro, quia procedit sicut Salomon in parabolis.
marg.| {e} Et deficere ] etc. Repete. Et hortor veniam habere id est veniam nobis dari, ubi videmur deficere in verborum compositione id est in competenti ornatu verborum. Nec mirum, si aliquando deficimus.
marg.| {f} Nam deficiunt ] etc. id est minus eleganter sonant Sicut multa bene sonant in hebrea lingua, que male sonant in Romana et e converso.
marg.| {g} Non autem solum hec ] verba, que ego transfero, deficiunt translata.
marg.| {h} Sed et lex ] etc. id est ceteri.
marg.| {i} Non parvam ] etc. id est cum translata conferuntur originalibus, a quibus translata sunt.
marg.| {k} Nam in octavo ] etc. Quarta pars, ubi ostendit, quando et qualiter hunc librum scripsit id est transtulit, quasi dicat : . Bene debeo veniam impetrare ; quia opus istud non modicum continet utilitatis. Nam in octavo et trigesimo id est in trigesimooctavo ; Sed loquitur more Hebreorum, qui preponunt semper minorem numerum maiori.
marg.| {l} Et temporibus ] etc. Egypti, qui regnavit, post Ptolomeum Philadelphum fratrem suum, sub quo Septuaginta interpretes transtulerunt Bibliothecam de Hebreo in Grecum. Dictus est autem Evergetes quod sonat revocationem, quia post ustionem Syrie et Cilicie et visionem patris Asie, Deos eorum, quos Cambyses in Persas transtulerat, revexit.
marg.| {m} Postquam ] etc. Forte cum illis, quos captivos duxit in Egyptum Ptolomeus socer antecessor Philadelphi. Vel forte postea iam facta translatione Bibliothece.
marg.| {n} Et cum multum ] etc. id est cum multo tempore in Egypto mansissem.
marg.| {o} Inveni ibi ] etc. id est non interpretatos sive translatos de Hebreo in Grecum.
marg.| {p} Non parve, neque contemnende, vel   condemnande doctrine ] inter quos erat liber.
marg.| {q} Itaque bonum necessarium ] id est utile, putavi.
marg.| {r} Et ipse aliquam ] etc. id est de Hebreo in Grecum transferendi. Per hoc patet quod Iesus Sirach non composuit librum istum, sed transtulit tantum.
marg.| {s} Et multa vigilia attuli doctrinam ] istius libri.
marg.| {t} In spatio temporis ] id est diuturnitate temporis. Attuli inquam.
marg.| {u} Ad illa ] id est usque ad opera et exempla Sanctorum.
marg.| {x} Que ad finem ducunt librum istum dare ] id est in quibus finitur liber iste.
marg.| Vel sic.
marg.| {s} Multa vigilia attuli ] etc. id est longo tempore laboratam.
marg.| {z} Dare ] id est ad dandum.
marg.| {u} Ad illa ] id est usque ad illa.
marg.| {x} Que ad finem ] id est ad perfectionem.
marg.| {y} Ducunt librum istum ] quasi dicat : statui usque ad finem transferre hunc librum. Vel sic et melius.
marg.| {s} Multa vigilia attuli doctrinam ] huius libri, scilicet
marg.| {u} Ad illa, que ad finem ] id est ad consummationem ducunt, librum istum. Attuli inquam.
marg.| { 172rb } {z} Dare ] id est ad dandum. Et illud respicit aliud quod sequitur.
marg.| {a} Et illis, qui volunt animum intendere ] id est intente dirigere in id quod volunt cognoscere.
marg.| {b} Et ] qui discere, volunt ab aliis.
marg.| {b} Quemadmodum ] id est qualiter.
marg.| {c} Oporteat instituere mores ] id est se et alios bonis moribus informare, ad quod multum valet liber iste.
marg.| {d} Qui secundum legem Domini ] etc. Talibus enim liber iste est utilis. <Explicit expositio prologi Iesu filii Sirach>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Hugonis prologi libri Iesu Filii Sirach qui Ecclesiasticus dicitur expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_Prol.3686-2)

Notes :