Capitulum 11

Numérotation du verset Os. 11,1 
marg.| Sicut mane transit] etc. Primo dicit, quod recte captivandi tamquam ingrati ad beneficium eductionis ex Egypto. Secundo comminatur illis. ibi : Non revertetur in terram, etc. Tertio promittit misericordiam, et liberationem. ibi : Quomodo dabo, etc. Quarto dicit quod non erit hoc eorum meritis, ibi : Circumdedit me in negotiatione, etc. dicit ergo.
marg.| {u} Sicut mane transit] . Continua. Supra comparaverat regem Israel spume, vel bulle super aquas natanti, hic idem dicit per similitudinem aurore, scilicet, quod valde cito captivabitur, sicut ortus aurore celeriter transit. {x}   Pertransit Rex Israel] . Os., vel ipsum regnum. Et merito.
marg.| {y} Quia puer Israel] . Quatuor beneficia numerat hic, quod ex Egypto duxit, quod per desertum deduxit, quod post pactum locum penitentie indulsit, et quod manna dedit : Quia puer impotens per se stare, aut de servitute exire, vel fatuus colendo idola.
marg.| {z} Et dilexi eum] In patriarchis vel etiam in Egypto ibi protegendo, et inde educendo, unde subdit.
marg.| {a} Et ex Egypto vocavi] per Moysen.
marg.| {b} Filium meum] populum Israel. Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel. Septuaginta, Ex Egypto vocavi filios eius quod ut dicit Hieronymus in Hebreo non habetur, nullique dubium Mattheum de hoc sumpsisse testimonium iuxta Hebraicam veritatem.   [Ex Egypto vocavi filium meum] quia plura que in illo populo precesserunt, typice referuntur ad Christum, licet non omnia, ut dicit Hieronymus Specialiter autem Deus filium ex Egypto vocavit, quando eum in ascensione ad suam dexteram collocavit.
marg.| {c} Vocaverunt eos] Moyses, et Aaron, ut exirent de Egypto. Mi. 6.b. Misi ante faciem tuam Moysen, etc.
marg.| {d} Sic] secundum quod sequitur, abierunt a facie eorum, id est ab admonitione eorum recesserunt. Hieronymus 2.f. Verterunt ad me tergum, etc. Et non suffecit eis illud peccatum in deserto, sed in terra promissionis.
marg.| {e} Baalim immolabant] a tempore Achab, sub quo primum legitur Israel adorasse Baal, ut dicit Hieronymus {f}   Et simulacris sacrificabant] . De hoc habes Idc. fere per totum.
marg.| {g} Et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos] portans eos per mare rubrum, per desertum usque in terram promissionis.
marg.| {h} In brachiis meis] Duo brachia, columna nubis per diem, et columna ignis per noctem. Dt. 1.e. Portavit te Deus, etc.
marg.| {i} Et nescierunt] id est intelligere noluerunt, quod curarem eos. Hieronymus quod vulnus idololatrie quadraginta annorum spatio obducerem, vel curavi a serpentibus ignitis, et ab omni egritudine, ut non esset in tribubus eorum infirmus.
marg.| {k} In funiculis Adam] eadem bonitate qua Adam creavi, et ad penitentiam retraxi.
marg.| {l} Traham eos] id est traxi vel trahere volui.
prol.| Δ vel secundum
marg.| Mystice, {a} Ex Egypto] etc. Dominus ex Egypto peccati, et ignorantie filios suos vocavit, et vocat, et quasi nutritius morbidam ovem humeri, reportavit. Es. 40.c. Fetas ipse portavit, et sua passione curavit, sed ipsi intelligere noluerunt. Is. 1.a. filios enutrivi, et exaltavi. et 66.d. Ad ubera portabimini, etc. Funiculos Adam assumpsit in nativitate, ut eos attraheret, scilicet, famem, sitim, etc. Vincula caritatis in passione. Io. 12.e. Si exaltatus fuero a terra, etc. Iugum legis abstulit, et iugum peccati. Is. 10.f. Computrescet iugum, etc. Iugum autem suave imposuit. Reclinat in altari ut vescantur Corpore suo, et Sanguine
marg.| {5. 176ra} Δ Vel secundum translationem Aquile, et Theodotionis. [In funiculis hominum] id est ea caritate qua astrinxi mihi Abraham, Isaac, et Iacob, etiam eos mihi coniungam. Vel   [In funiculis hominum] id est in his quibus amor hominum allici solet, scilicet mansuetudine, benignitate, largitate, quod exponendo subdit. {a}   In vinculis caritatis] id est affectu dilectionis. {b}   Et ero] id est fui. {c}   Quasi exaltans] id est removens. {d}   Iugum] Egypti, et aliarum nationum dominium, quod erat (super maxillas eorum) Vel fui exaltans, id est imponens legem meam, quam sicut iugum grave reputabant. Unde Symmachus habet : (Putaverunt quod imponerem iugum super maxillas eorum,) Septuaginta (Ero quasi homo dans alapas super maxillas eius.) Et alludit metaphore patris vel nutritii qui filium percutit palma ut corripiat, non gladio ut interficiat. Et eandem metaphoram prosequitur. {e}   Et declinavi ad eum] etc. id est manna in alimentum eis descendere feci, sicut nutrix se inclinat puero ad lactandum. {f}   Non revertetur] etc. vel [  nunc revertetur] . Septuaginta.   [Habitabit Israel] in Egypto quando scilicet deos Egyptios in terra sancta adoravit. Vel [  Non revertetur] etc. quia non poterit. Voluit enim illuc fugere sub Manahen 4Rg.15.a. a facie regis Assyriorum, sed non potuit. Unde primo confederatus est ei, postea captus ab eo. Unde sequitur.
marg.| {g} Et Assur ipse rex eius] id est Sennacherib dominatus est illius. Et hoc ideo. {h}   Quoniam noluerunt converti ad Dominum] penitendo. Ergo. {i}   Cepit] id est incepit. {k}   Gladius] id est occisio facta per Assyrios. {l}   In civitatibus eius] non tantum in agris, et possessionibus. {m}   Et consumet electos eius] id est principes, et robur exercitus. {n}   Capita eorum] id est regem, et ceteros rectores. {o}   Et] tunc cum nullum potuerunt invenire remedium   [populus meus pendebit] id est expectabit. {p}   Ad reditum meum] quod per misericordiam redeam liberando captivatos. Sed inutiliter, quia. {q}   Iugum] etc. adhuc enim sunt ultra caspios montes captivi. Vel hoc refertur ad captivitatem factam per Romanos secundum aliam Glossa
marg.| Mystice. Heretici in Egypto habitant, et eorum rex est Assyrius, sensus scilicet magnus. Et quia nolunt ad Ecclesiam converti, gladius sententie spiritualis semper in urbibus quas ipse extruxerunt versabitur, populus autem seductus inutiliter eternam patriam suspirabit. {r} Quomodo dabo] etc. Ecce data iustitie dura sententia, pius pater misericordia motus ait :   [Quomodo] etc. quasi iniquitas tua exigit ut hec recipias, sed misericordia, et paternus affectus non patitur. {s}   Dabo] in manus hostium similes, Is. 1.f. Heu ego consolabor, etc. et 26.b. Quis dabit me sapientia, etc. Et iterum. {t}   Quomodo protegam] a captivitate quam peccata tua exigunt ? Sed tamen. {u}   Quomodo dabo te] ego cui proprium est misereri ? Et est iterata quomodo secundum Hieronymum Et post respondet.
marg.| {x} Sicut Adama, ponam te ut Seboim] id est usque ad cineres redigam, licet non sine dolore. Nota. Due tribus que templum, et Sacerdotes habebant, Sodome, et Gomorrhe, que magis peccaverunt inter quinque civitates subversas comparantur, Is. 1.c. Decem vero tribus Adame, et Seboim, que minus peccaverunt. {y}   Conversum est in me] etc. Hieronymus Cum crudelem sententiam protulisset, statim parentis affectu misericordia vincitur.   [Conversum est] etc. quasi non exercebo iram meam. {z}   Conturbata est penitudo mea] quasi penitet me delere populum, sed ista penitentia quodammodo est turbata. Et loquitur more hominis, qui quasi coactus miseret alicuius quem debet punire. {a}   Non faciam] etc. ut scilicet omnino deleam. Hec est sententia misericordie vincentis que non retractabitur. Unde sequitur. {b}   Non convertar] a clementia mea. {c}   Ut disperdam Ephraim] scilicet quantum in me est. Vel [  Ut disperdam] in perpetuum, sed ad tempus ut emendem. {d}   Quoniam Deus ego] sum, qui punio ut emendem. {e}   Et non homo] qui punit ut perdat. {f}   In medio tui sanctus] sanctificans te, et salvans, si volueris penitere.
marg.| {g} Et non ingrediar civitatem] Hieronymus Non sum unus de his {5. 176rb} qui in urbibus habitant, qui humanis legibus utuntur, qui crudelitatem arbitrantur iustitiam, mea lex est salvare correptos. Vel [  Non ingrediar civitatem] scilicet aliene gentis ut te deseram. Mystice. {r}   Quomodo dabo] etc. Ad Hereticos, et peccatores loquitur, quod nisi Peniteant ponentur, ut Adama, et Seboim, rursusque clementer promittit se suam sententiam mutare paratum quantum in se est, quia Deus inquit, ego lapsos erigens, errantes revocans, nec ingredior civitatem, scilicet Babylonem que a Cain initium habuit, sed ab illa recipio exeuntes, et manebo in civitate Hierusalem, que incepit ab Abel. {h}   Post Dominum] etc. Vox est Prophete promittentis reditum de captivitate generaliter duabus tribubus, particulariter decem tribubus, quia Dominus quasi leo rugiens, filiis maris, id est gentibus in insulis habitantibus, terrorem incutiet, et ipsi quasi avis velociter revertentur, et in suis civitatibus morabuntur, ut habetur Nehemie 11. Huic expositioni concordat Andreas <de Sancto Victore> et quidam alii. Sed Hieronymus dicit quod Hebrei ad adventum sui Messie hoc refertur. Nos autem iam transacta convincimus, quia et de Egypto, et ab Assyriis, id est ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone, et Meridie quotidie veniunt qui recumbant cum Abraham, Isaac, et Iacob. Dicetur ergo. {h}   Post Dominum ambulabunt] credentes, Mt. 16.d. Si quis vult venire, etc.
marg.| {i} Quasi leo rugiet] in presenti comminando, in futuro comminationem exequendo. Mt. 25. Ite maledicti. {k}   Quia ipse rugiet] ut brutales motus in nobis stare faciat. {l}   Et formidabunt filii maris] peccatores de mari huius seculi, sagena Domini abstracti Soph. 2.a. Ve qui habitatis, etc. {m}   Et avolabunt] ad fidem Christi pennis virtutum. {n}   Quasi avis] cum magna velocitate. {o}   De Egypto] id est de mundo ad celum tendentes. {p}   Quasi columba] etc. in fidei simplicitate.
marg.| {q} Et collocabo eos] id est firmiter stabiliam. {r}   In domibus suis] scilicet Ecclesiis, in conscientiis, in celestibus mansionibus. Mystice. Hieronymus Cum verus Leo de tribu Iuda rugit, falsus leo, id est Diabolus conticescit a suggestione pravi dogmatis, et filii maris, id est Heretici quidam ad Dominum convolant, ut in Ecclesia requiescant, perversi autem negant Dominum, et in dolo sermone composito Dominum circumdant. Iudas autem, id est vir Ecclesiasticus humiliatur cum Deo, et in choro Sanctorum fidelis persistit.
marg.| {s} Circumdedit] etc. quasi, Ita promisi superius bona decem tribubus, sed hoc non propter merita eorum [  quia circumdedit] id est deludere   [me] voluit.
marg.| {t} In negotiatione Ephraim] id est colendo idola. Septuaginta.   [In mendacio Ephraim] Ieroboam, et omnes reges sequentes.
marg.| {y} Domus Israel] populus regibus serviens.
marg.| {x} In dolo] id est in ceteris peccatis quasi ipsi videlicet peccaverunt, et reges, et populi, sed non sic Iudas testis veritatis, habens legem, et templum qui descendit humiliando se cum Deo, vestigia ipsius sequendo. {b}   Et cum sanctis] id est sicut Sancti Patriarche, et Prophete. Et refertur hoc, ut dicit Hieronymus ad tempus quo hec dicebantur, quando aberrante penitus Ephraim, due tribus in Dei testimoniis versabantur, maxime sub Ioatha, et Ezechia. Hebrei autem fabulantur quod in exitu de Egypto solus Iudas descendit primus in mare, et cum sanctis Moyse, et Aaron fidelis fuit, ut verbis iubentis crederet, propter quod, et regnum meruit : ceteri autem bellare, aut in Egyptum volebant reverti.
Numérotation du verset Os. 11,mystice 
marg.| Mystice. {u} Ephraim] id est Iudaicus populus.
marg.| {s} Circumdedit] in Passione. Ps. 21. Circumdederunt me vituli, etc. {t}   In negotiatione] Non habemus regem nisi Cesarem. {x}   In dolo] quia dolose machinati sunt in mortem Christi, sed {z}   Iudas] Apostolus. {a}   Descendit] humiliter   [cum Deo] . Vel, {u}   Ephraim] potentes, divites, negotiatores confitentur se nosse Deum, factis negant. Sed {z}   Iudas] id est pauperes humiliantur cum Deo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Os. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023. Consultation du 11/12/2023. (Permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=40&chapitre=40_11)

Notes :