Capitulum 13
Numérotation du verset
Za. 13,1
In die illa
erit fons patens
domui1 David
1 domui NAL3245
Rusch Clementina
] domus
Weber
et habitantibus Hierusalem in ablutionem2 peccatoris
2 ablutionem
Rusch
( facsim., Graz)
Weber
] + in
cacogr. Rusch
(Erfurt finis lineae)
et menstruate.
Numérotation du verset
Za. 13,2
Et erit in die illa
dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra3
3 Hic desinit NAL3245
et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum immundum auferam de terra.
Numérotation du verset
Za. 13,3
Et erit cum prophetaverit
quispiam
ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum :
Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini.
Et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit.
Numérotation du verset
Za. 13,4
Et erit in die illa confundentur prophete unusquisque in4 visione sua cum prophetaverit,
4 in] ex
Weber
nec operientur pallio saccino ut mentiantur.
Numérotation du verset
Za. 13,5
Sed dicet : Non sum propheta.
Homo agricola ego sum, quoniam Adam
exemplum meum ab adolescentia mea.
Numérotation du verset
Za. 13,6
Et
dicetur ei :
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum
et dicet : His plagatus sum
in medio5
5 medio] domo
Weber
eorum qui diligebant me.
Numérotation du verset
Za. 13,7
Framea suscitare
super pastorem meum
et super virum coherentem mihi.
Dicit Dominus exercituum : percute pastorem
et
dispergentur6 oves
6 dispergentur] dispergantur
Weber
et convertam manum meam ad parvulos.
Numérotation du verset
Za. 13,8
Et erunt in omni terra dicit Dominus partes due in ea
disperdentur et deficient
et tertia pars relinquetur in ea.
Numérotation du verset
Za. 13,9
Et ducam tertiam partem per ignem
et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum.
Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum.
Et7 dicam : Populus meus es et ipse dicet : Dominus Deus meus.
7 Et]
om. Weber
Capitulum 13
Numérotation du verset
Za. 13,1
marg.|
{5.
223va}
In die illa erit fons patens]
etc. In precedenti cap. actum est de effectu vel fructu predicationis Apostolorum quantum ad gentium vocationem, hic agitur de eodem quantum ad baptismi susceptionem. Et dicuntur hic tria.
marg.|
Primo, susceptio Baptismi a fidelibus conversis. Secundo, exclusio idololatrie ab eis, ibi : [
Disperdam nomina idolorum]
etc. Tertio, tangitur zelus religionis qui fuit in Ecclesia primitiva, ibi
[Et erit cum prophetaverit quispiam]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
In die illa erit fons]
id est Baptismus.
marg.|
{b}
Patens]
communis omnibus.
marg.|
{c}
Domini David]
fidelibus Christi. {d}
Et habitantibus Hierusalem]
id est habitantibus Ecclesiam per fidem. {e}
In ablutionem peccatoris]
id est peccatorum minorum.
marg.|
{f}
Et menstruate]
id est maiorum. Item per peccatorem intelliguntur actualia, per menstruatam, originalia, quia menstruum de carne oritur, Baptismus autem lavat utraque. {g}
Et erit in die illa dicit Dominus exercituum]
Hec est secunda pars in qua tangitur exclusio idololatrie ab infidelibus. Unde dicit.
marg.|
{h}
Disperdam nomina idolorum de terra]
ut non invocentur nec adorentur amplius in terra. {i}
Et non memorabuntur ultra]
a gentibus que prius ea colebant.
marg.|
{k}
Et pseudo prophetas]
id est sacerdotes idolorum.
marg.|
{l}
Et spiritum immundum]
id est spiritum demonum qui suadebat idololatriam.
marg.|
{m}
Auferam de terra]
Hoc factum est in parte in Ecclesia primitiva, et fiet generaliter in fine seculi.
marg.|
{n}
Et erit cum prophetaverit]
etc. Hec est tertia pars, in qua tangitur zelus religionis, qui fuit in Ecclesia primitiva, quando patres carnales, et matres persequebantur filios propter infidelitatem, et peccata sua. Unde dicit.
[Et erit]
in die quam crebro commemoravi.
marg.|
{o}
Cum prophetaverit quispiam ultra]
de pseudo-prophetis aliquis, volens aliquem revocare a fide.
marg.|
{q}
Dicent ei pater eius, et mater eius qui genuerunt eum]
obliti paterne pietatis ardore divine servitutis, non expectantes publicum iudicium.
marg.|
{s}
Non vives]
id est dignus ex mori.
marg.|
{t}
Quia mendacium locutus es in nomine Domini]
id est quia voluisti revocare fidelem a fide sub specie religionis.
marg.|
{u}
Et configent eum pater eius, et mater genitores eius]
id est verberibus, et compedibus affligent. {x}
Cum prophetaverit]
falso volens quemquam a fide avertere.
marg.|
{y}
Et erit in die illa]
predicta [
confundentur Prophete unusquisque ex visione sua]
videntes quod non credatur eis.
marg.|
{z}
Cum prophetaverint]
modo predicto.
marg.|
{a}
Nec operientur pallio saccino]
sicut faciebant Prophete antiquitus. {b}
Ut mentiantur]
id est decipiant populum.
marg.|
{c}
Sed dicet]
ipse iam convictus ab aliis. {d}
Non sum Propheta]
non reputo me Prophetam. {e}
Homo agricola sum]
deditus agriculture, et labori. {f}
Quoniam Adam exemplum meum]
ut in sudore vultus vescar pane meo, Gn. 3.d.
marg.|
{g}
Ab adolescentia mea]
quia homo natus est ad laborem, Iob. 5.b. {h}
Et dicetur ei]
Prophete confixo a parentibus.
marg.|
{i}
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum]
id est quid apparent cicatrices vulnerum in te.
marg.|
{k}
Et dicet]
id est confitebitur virtutem.
marg.|
{l}
His]
plagis
[plagatus sum in domo eorum qui diligebant me]
quasi pro culpa mea perpessus sum in ista.
marg.|
Mystice, Hieronymus
{u}
Et erit cum prophetaverit quisquam]
id est Christus. {p}
Dicit ei pater eius]
populus Iudaicus.
marg.|
{q}
Et mater eius]
Synagoga.
marg.|
{r}
Qui genuerunt eum]
prenunciando. Vel [
Genuerunt]
{5.
223vb} secundum carnem, quia de Iudeis natus est secundum carnem.
marg.|
{s}
Non vives]
id est occiderit.
marg.|
{t}
Quia mendacium locutus es in nomine Domini]
Mt. 12.b. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia.
marg.|
{u}
Et configent eum]
id est Cruci affigent.
marg.|
{y}
Et erit in die illa confundentur Prophete unusquisque ex visione sua]
Ad litteram, multi de Iudeis confusi sunt post mortem Christi videntes se errasse, et deceptos in visionibus suis, quando conversi sunt ad fidem, nec peccatum suum celaverunt, sed confessi sunt. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
{a}
Nec operientur pallio saccino ut mentiantur]
et conversi sunt in magna humilitate, qui prius erant multum elati, et ceperunt laborare manibus suis, ut haberent unde necessitatem tribuerent patienti. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
{d}
Non sum propheta, homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea]
laboris et patientie.
marg.|
{h}
Et dicitur ei]
id est Christo ab Angelis.
marg.|
{i}
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ?]
Is. 6.a. Quis est iste qui venit de Edom, etc.
marg.|
{k}
Et dicet]
Christus.
marg.|
{l}
His]
plagis [
plagatus sum in domo eorum qui diligebant me]
id est Iudeorum qui me diligere debebant verbo et opere.
marg.|
{m}
Framea suscitare]
etc. Ab 11. Cap. usque huc actum est de destructione Hierusalem et profectu Ecclesie, hic agitur de passione Christi, que fuit causa utriusque. Et dicuntur hic quatuor.
marg.|
Primo, passio Christi. Secundo, dispersio Apostolorum in Passione, ibi
[Et dispergentur oves]
Tertio revocatio eorum, ibi
[Et convertam manum meam]
etc. Quarto subditur de coniunctione duorum populorum in fide Christi, ibi
[Et erunt in omni terra]
etc. Dicit ergo in persona patris :
[Framea]
id est angustia mortis.
marg.|
{n}
Suscitare]
id est suscitaberis. Vel [
Suscitare]
quia Christus passus est precepto patris.
marg.|
{o}
Super pastorem meum]
Christum pastorem populi mei, qui dicit : Ego sum pastor bonus, Io. 10.b.
marg.|
{p}
Et super virum]
Christum, qui dicitur vir, non solum propter sexum, sed propter perfectionem virtutum.
marg.|
{q}
Coherentem mihi]
id est consubstantialem mihi, Io. 14.b. Ego in patre et pater in me est.
marg.|
{r}
Dicit Dominus exercituum]
quia precepto patris Christus sustinuit Passionem, Phil. 2.a. Christus factus est pro nobis obediens, etc.
marg.|
{s}
Percute pastorem]
quasi framea ita percutias Christum, ut occidas.
marg.|
{t}
Et dispergentur oves]
id est Apostoli simplices, quia relicto eo in Passione omnes fugerunt, Mt. 26.f.
marg.|
{u}
Et convertam]
Post dispersionem Apostolorum in Passione subdit de revocatione eorum in resurrectione, dicens.
[Et convertam]
in resurrectione.
marg.|
{x}
Manum meam]
id est potentiam misericordie.
marg.|
{y}
Ad parvulos]
id est humiles Apostolos, ut scilicet, colligam eos, et revocem in unum.
marg.|
{z}
Et erunt in omni terra dicit Dominus]
post Passionem.
marg.|
{a}
Partes due]
Iudeorum et gentilium.
marg.|
{b}
Et dispergentur et deficient]
increduli Iudei et gentiles.
marg.|
{c}
Et tertia pars]
id est populus Christianus. {d}
Relinquetur in ea]
id est in terra, id est crescet populus Christianus incremento virtutum, et reservabitur in terra Ecclesie. Et ne ista tertia pars sit delicata et secuta, per ignem tribulationis
{5.
224ra} probatur. Unde subdit. {a}
Et ducam tertiam partem]
populum Christianum. {b}
Per ignem]
tribulationis. {c}
Et uram eos sicut uritur argentum]
ut scilicet, purgentur per tribulationem a negligentiis, et peccatis. {d}
Et probabo eos, sicut probatur aurum]
in conflatorio tribulationis. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus.
marg.|
{e}
Ipse vocabit nomen meum]
scilicet, populus Christianus.
marg.|
{f}
Et ego exaudiam eum]
in necessitatibus suis.
marg.|
{g}
Et dicam populus meus]
es, id est diligam populum Christianum, et ipse diliget me.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/06/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/06/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_13)
Notes :