Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 

In diebus illis1 surrexit Mathathias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
1 d. i.] inv. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 2,2 

et habebat filios quinque Ioannan qui cognominabatur Gaddis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,3 

et Simeon qui cognominabatur Thasi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,4 

et Iudas qui vocabatur Machabeus
Numérotation du verset 1Mcc. 2,5 

et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
Numérotation du verset 1Mcc. 2,6 

hii viderunt mala que fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 2,7 

et dixit Mathathias ve mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,8 

sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,9 

vasa glorie eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,10 

que gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
Numérotation du verset 1Mcc. 2,11 

omnis compositio eius ablata est que erat libera facta est ancilla
Numérotation du verset 1Mcc. 2,12 

et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 2,13 

quo ergo nobis adhuc vivere.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,14 

Et scidit Mathathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,15 

Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
Numérotation du verset 1Mcc. 2,16 

et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos sed Mathathias et filii eius constanter steterunt
Numérotation du verset 1Mcc. 2,17 

et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Mathathie princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,18 

Ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,19 

Et respondit Mathathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
Numérotation du verset 1Mcc. 2,20 

ego et filii mei et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,21 

propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 2,22 

non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostre mandata ut eamus altera via
Numérotation du verset 1Mcc. 2,23 

et ut cessavit loqui verba hec accessit quidam Iudeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,24 

et vidit Mathathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
Numérotation du verset 1Mcc. 2,25 

sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
Numérotation du verset 1Mcc. 2,26 

et zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri filio Salomia
0 Cf. Nm. 25, 14.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,27 

et exclamavit Mathathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis Dei2 statuens testamentum exeat post me
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 2,28 

et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quecumque habebant in civitate.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,29 

tunc descenderunt multi querentes iudicium et iustitiam in desertum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,30 

ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
Numérotation du verset 1Mcc. 2,31 

et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,32 

et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prelium in die sabbatorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,33 

et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,34 

et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,35 

et concitaverunt adversus eos prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 2,36 

et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
Numérotation du verset 1Mcc. 2,37 

dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos celum et terra quod iniuste perditis nos
Numérotation du verset 1Mcc. 2,38 

et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,39 

et cognovit Mathathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,40 

et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
Numérotation du verset 1Mcc. 2,41 

et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,42 

tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israel omnis voluntarius in lege
Numérotation du verset 1Mcc. 2,43 

et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,44 

et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
Numérotation du verset 1Mcc. 2,45 

et circuivit Mathathias et amici eius et destruxerunt aras
Numérotation du verset 1Mcc. 2,46 

et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel in fortitudine
Numérotation du verset 1Mcc. 2,47 

et persecuti sunt filios superbie et prosperatum est opus in manu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,48 

et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
Numérotation du verset 1Mcc. 2,49 

et appropinquaverunt dies Mathathie moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
Numérotation du verset 1Mcc. 2,50 

nunc ergo o filii emulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,51 

et mementote operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen eternum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,52 

Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
Numérotation du verset 1Mcc. 2,53 

Ioseph in tempore angustie sue custodivit mandatum et factus est dominus Egypti
Numérotation du verset 1Mcc. 2,54 

Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii eterni
Numérotation du verset 1Mcc. 2,55 

Iesus dum implet verbum factus est dux Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 2,56 

Caleb dum testificatur in Ecclesia accepit hereditatem
Numérotation du verset 1Mcc. 2,57 

David in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula
Numérotation du verset 1Mcc. 2,58 

Elias dum zelat zelum legis receptus est in celum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,59 

Ananias Azarias Misael credentes liberati sunt de flamma
Numérotation du verset 1Mcc. 2,60 

Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
Numérotation du verset 1Mcc. 2,61 

et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
Numérotation du verset 1Mcc. 2,62 

et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
Numérotation du verset 1Mcc. 2,63 

hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
Numérotation du verset 1Mcc. 2,64 

Vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,65 

Et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
Numérotation du verset 1Mcc. 2,66 

et Iudas Machabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militie et ipse aget bellum populi
Numérotation du verset 1Mcc. 2,67 

et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
Numérotation du verset 1Mcc. 2,68 

et retribuite retributionem gentibus et intendite in preceptum legis.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,69 

Et benedixit eos et appositus est ad patres suos
Numérotation du verset 1Mcc. 2,70 

et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Mcc. 2,1 
marg.| In diebus illis surrexit] etc. Primo describit Matathiam et filios eius, et planctum ipsius. Secundo, agit de zelo ipsius in legem, ibi   [Et venerunt illuc] Tertio, de fuga ipsius et suorum et aliorum et de occisione ipsorum in sabbatis, ibi   [Et fugit ipse] Quarto, de pugna eorum et defensione, ibi   [Tunc congregata est] Ultimo ; de morte Matathie, et instructione filiorum, ibi :   [Et appropinqua] Dicit ergo.
marg.| {t} In diebus illis] in tempore predicte persecutionis.
marg.| {v} Surrexit] qui prosperitate humiliter latebat. {x}   Matathias]
marg.| {5. 232ra} Δ Commendat eum a nomine, a genere, ab officio, et a sobole.
marg.| {a} Ex filiis Ioarim] qui fuerat summus sacerdos, non tamen nominatur, 1Par. 24. Iosephus dicit de vice Iohab.
marg.| {b} Ab Hierusalem] surrexit a Hierusalem, id est recessit a Hierusalem zelo legis.
marg.| Vel [Surrexit ab Hierusalem] id est ortum habuit a Hierusalem.
marg.| {c} Simeonem] vel   [Simeon]
marg.| {d} Thasi] Iosephus, qui dictus est Matathias.
marg.| {e} Abaron] Iosephus, qui dictus est Apphus.
marg.| {f} Qui cognominabatur Apphus] vel Appus, Iosephus, qui dictus est Abaron.
marg.| {g} Hi viderunt] etc. De his prophetavit Daniel, ad litteram. Dn. 11.f. Impii in testamentum simulabunt, etc. usque ibi : Et sublevabuntur auxilio parvulo, id est Matathia, et filiis eius. Illud enim exponitur de Antiocho vel antichristo. Sed hebrei exponunt illud de Tito, et Vespasiano.
marg.| {h} Iuda] in populo Iudeorum, vel duarum tribuum, et specialiter in civitate Hierusalem.
marg.| {i} Et sedere illic] Ipse enim tamquam summus sacerdos ibi sedere debebat.
marg.| {k} Homo ignobilis] id est ignominiose tractatur.
marg.| {l} Vasa glorie eius captiva] in captivitatem translata.
marg.| {m} Sancta nostra, et pulchritudo] civitatis et templi.
marg.| {n} Claritas] gloria sanctuarii.
marg.| {o} Quid ergo] vel [  quo ergo] id est ad quid. {p}   Et scidit, etc.   vestimenta sua] more Iudeorum propter blasphemias, et dolorem.
marg.| {r} Et respondens] verbis que dixerat Matathias, vel que audierat de eo.
marg.| {s} Princeps] dignitate.
marg.| {t} Clarissimus] genere.
marg.| {u} Magnus] potestate.
marg.| {x} Ergo accede] In scholis diaboli quasi necessaria videtur illatio, ut omnis talis debeat servire diabolo. Et nota, quomodo iste tentator primo blanditur, et adulatur. Secundo, promittit honores, scilicet amicitiam regis. Tertio, divitias, ibi   [Et amplificatus] etc. {y}   Et si omnes gentes] etc. Simile dixit Petrus Mt. 26.c. Sed non addidit. Propitius sit mihi Deus. {z}   Descendant] vel   [descendat]
marg.| {5. 232va} Δ {b} Contremuerunt renes eius] angustia, et passione, vel afflictus est ac si contremerent. Ezech. 21.b. Ingemisce in contritione lumborum.
marg.| {c} Et accensus est furor eius] alias   [ascendit furor] zelus   [legis] que tales iubet interfici. Dt. 13.b.
marg.| {d} Virum] id est viros. Unde Iosephus. Iudicem regis Apollonium qui eos ad talia cogebat, cum suis paucis militibus interemit.
marg.| {e} Immolare] vel immolari.
marg.| {f} Phinees] Numeri 25.c.
marg.| {g} Salomi] In Numeris dicitur filius Salumi.
marg.| {i} In civitate] quidam non habent hoc.
marg.| {k} Statuens testamentum] id est pactum cum Domino firmans.
marg.| {l} Tunc descenderunt multi] post eos scilicet non cum eis. Illi enim ascenderunt in montes : isti descenderunt in desertum.
marg.| {m} Querentes iudicium] id est legem circa discretionem ciborum, et huiusmodi.
marg.| {n} Et iustitiam] quoad observantiam mandatorum. Vel.
marg.| {m} Querentes iudicium, et iustitiam] id est volentes vivere discrete, et iuste. Ezech. 18.e. Qui fecerit iudicium, et iustitiam, vita vivet.
marg.| {o} Quoniam induraverunt] id est aggravata sunt.
marg.| {p} Resistitis, et nunc adhuc] id est in tali tempore in tali loco et in tali die, cum non habeatis locum defensionis, nec liceat vobis arma sumere. Alii punctant sic.   [Resistitis, et nunc adhuc exite,
marg.| {q} Et non responderunt] non defenderunt se.
marg.| {r} Loca occulta] ora speluncarum, vel loca ubi erat angustus transitus ad eos.
marg.| {s} Moriamur omnes in simplicitate nostra] in sanctitate, et fide quam vos reputatis fatuitatem. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas.
marg.| {t} Et mortui sunt] etc. Iosephus dicit. Globis fumiferis suffocati numero mille, multi autem liberati adiuncti sunt Matathie, et illum sibi iudicem ordinaverunt, qui docuit eos in sabbatis pugnare, dicens, quod super hoc legem servarent hostes legis essent, vel sibi ipsis essent hostes, et hec dicens persuasit eis. Unde et hactenus permanet nobis consuetudo pugnandi si tali die bella consurgant. Sed nonne isti fecerunt contra legem in casu indispensabili ? Solutio.
marg.| Quidam dicunt quod Matathias habuit factuale consilium Spiritus sancti de tali interpretatione facienda. Alii dicunt quod non fuit interpretatio, sed dispensatio. Tamen adhuc est differentia, quia quidam dicunt quod ipsa necessitas per se dispensat, sicut videtur Glossa dicere super Marci 2.d. ibi : Panes propositionis manducavit. Glossa {5. 232vb} ibi : Ita sabbatum custodiri preceptum est, ut non sit reus, qui violaverit si necessitas fuerit. Solutio. Circumcidere non est prohibitum, quia necessarium : Iosue septem diebus muros hiericho circuivit, Machabei sabbato repugnant. Alii dicunt quod sola necessitas per se non sufficit sine dispensatione maioris.
marg.| Unde ibi dispensavit David ; hic Mathathias : et ita in omnibus traditionibus hominum licet dispensare in necessitate, et in preceptis Dominicis, preter quam in illis sine quibus non est salus.
marg.| {x} Synagoga Iudeorum] quidam habent Assideorum.
marg.| {y} Et percusserunt peccatores] in Deum.
marg.| {z} Et viros iniquos] in homines.
marg.| {5. 233ra} Δ {a} Ad nationes] gentiles. {b}   Et destruxerunt aras] idolorum.
marg.| {c} Et circumciderunt pueros] etc. Argumentum quod parvuli baptizandi sunt in forti manu inter Hereticos.
marg.| {d} In fortitudine] in manu armata.
marg.| {e} Et obtinebunt legem] legis cultum.
marg.| {f} De manibus gentium]  : contra gentium et regum potestatem.
marg.| {g} Et non dederunt] sed depresserunt.
marg.| {h} Cornu peccatori] gloriam Antiocho et gentibus et iniquis.
marg.| {k} Nunc confortata est superbia] hostium.
marg.| {l} Et castigatio] Iudeorum, quasi filiorum : Ad hoc enim roborantur electi.
marg.| {m} Et tempus eversionis] urbium.
marg.| {n} Et ira indignationis] Dei vel hostium. Simile : Is. 37.a. Dies tribulationis et angustie, etc.
marg.| {o} Patrum] alias patrum nostrorum.
marg.| {p} In generationibus suis] dum vixerunt successive.
marg.| {q} Abraham nonne in tentatione] etc. Gn. 22.
marg.| {r} Ioseph in tempore angustie sue custodivit mandatum] castitatis. Gn. 29. Vel ut dicunt quidam, ut non contaminaretur idolis gentilium vel cibis eorum. Gn. 43.g. Seorsum Iosephi, etc.
marg.| {s} Zelum Dei] a Deo, vel pro Deo. Vel, Zelum Dei, id est zelo Dei accusativus pro ablativo. Simile. Ps. Concupiverunt concupiscentiam in deserto.
marg.| {t} Iesus] Iosue.
marg.| {u} Dum implevit verbum] explorationis et testificationis. Nm. 13. et 14.
marg.| {x} Caleb dum testificatur] etc. Nm. 14.
marg.| {y} David in sua misericordia] in Saulem, in Semei, et in multos alios.
marg.| {z} Receptus est in celum] 4Rg.2.f.
marg.| {a} Ananias et Azarias etc.   de flamma] Dn. 3.
marg.| {b} Daniel in sua simplicitate] sanctitate vel innocentia.
marg.| {c} Liberatus est] etc. Dn. 6.f. ult. g.
marg.| {d} Non infirmantur] sed roborantur Is. 40.g. Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem.
marg.| {e} Et a verbis viri peccatoris] Antiochi vel cuiuscumque.
marg.| {f} Quia gloria] Qui non amat gloriam, non timet ignominiam, ideo postquam ostendit non esse timendum ad mala, ostendit quod nulla est hominis gloria. Et nota quod duo monet, ut nec timore pene, nec amore glorie recedant a lege.
marg.| {g} Stercus] quia maculat animam.
marg.| {h} Vermis] quia pungit conscientiam. Vel [  Stercus] quoad divitias [  Vermis] quoad delicias.
marg.| {5. 233rb} Iob. 26.e. Dulcedo illius vermis.
marg.| {i} Hodie extollitur] etc. Eccl. 10.b. Hodie rex est, etc. Iob. 20.a. Laus impiorum brevis, etc.
marg.| {k} Quia conversus est in terram suam] Proprie loquitur. Nihil enim habemus amplius nostrum proprium in mundo nisi forte peccata.
marg.| {l} In ipsa] pre eius observantia.
marg.| {m} Gloriosi eritis] in futuro.
marg.| {o} Et defunctus est] etc. Et ita patet quod uno tantum anno tenuit magistratum ut testatur Ioseph : quia centesimo quadragesimo quinto anno incepit magistratum tenere.
Numérotation du verset 1Mcc. 2,mystice 
marg.| {t} In diebus illis] etc. Mystice. secundum Glossam Matathias Θ in capitulo isto significat Christum, qui interpretatur datus a Deo, et de Christo dicitur. Filius datus est nobis. Et Io. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut filium, etc.
marg.| Et bene dicitur. Filius Ioannis, filii Simeonis, ex filiis Ioarim. Ioarim, dominus exaltans. Simeon, audiens merorem. Ioannes, gratia. Dominus enim exaltans, id est Deus pater, et tota trinitas, audiens merorem, et gemitum pauperum, ex mera gratia, propter nimiam caritatem suam filium suum unigenitum nobis dedit. Huius filii sunt omnes sancti, qui quinario distinguuntur, Ephes. 4.c. Alios dedit Apostolos, etc. His bene conveniunt nomina filiorum Matathie. Ioannem, Dominus gratus eis, Gaddis, hedus vel tentatio {5. 232rb} eius. Hec bene Apostolis congruunt, qui per Dei gratiam ad Apostolatum electi, et ab hedis, id est peccatoribus tentationes plurimas sunt perpessi.
marg.| Unde. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, Lc. 2.c. Simeon, audiens merorem, Thasi, exploratio, gaudii. Hec bene prophetis competunt, qui, et futuros malorum merores audiunt, et intelligunt, et gaudia sanctorum contemplando et pregustando explorant. Iudas confidens vel glorificans, Machabeus bellator, quod satis bene Evangelistis aptatur, qui Evangelium glorie Dei per totum orbem confitentur, et predicant, et Hereticorum errores paganorumque impugnant. Eleazarus Dei adiutorium, Abaron, generatio excelsa. Hec pastoribus conveniunt, qui Dei adiutorio roborati, et promoti, filios in excelsum generant, ipsi fide, et virtute excelsi. Ionatha, et columbe donum vel spontaneus, Apphus fugitivus vel millesimus ; doctores Ecclesie exprimit qui fugitivi a mundo, simplices ut columbe ultro se Deo offerunt, et iuxta significationem millenarii fructum percipiunt perfectorum. Hi sunt qui mala que in Ecclesia fiunt vident, et prevident, dolent, et omnimodis gestiunt vindicare, ac pro fratribus animas ponere. Et hoc est, quod dicitur.
marg.| {p} Et Scidit Matathias] etc. Quid enim est vestimenta scindere, nisi corpus suppliciis tradere ? Quid operiri cilicio, nisi iustos quasi peccatores puniri tormento ?
Numérotation du verset 1Mcc. 2,moraliter 
marg.| {t} In diebus illis] etc. Moraliter. Matathias in nomine et genere, * in filiis, et actibus boni Prelati typum gerit. Et homine, et genere designatur qualiter debeat intrare, ex nominibus filiorum qualiter vivere, ex actibus ipsius qualiter gubernare. Ille enim bene intrat, qui propter gratiam Dei, et proximorum compassionem, quam habet a Domino exaltante, humilis, et datur, et eligitur sicut Aaron, quod in dictis quatuor nominibus satis potest intelligi per premissa. Quinque filiorum nomina, quinque virtutes significant, sine quibus non commendabilis vita pastoris. In Ioannan notatur, quod sit caritate fervens, sine qua cetera non valent 1Cor. 13. In Simeone, quod sit pietate compatiens. In Iuda, quod sit in oratione devotus. In Eleazaro, quod sit in opere strenuus. In Ionatha autem, quod sit corde humilis, et mansuetus. Iste segregatus a communi civium conversatione in montem Modin quod interpretatur iudicium sedeat, id est in altitudine vite, et in eminentia scientie. Iuxta illud. Super montem ascende tu qui Euangelizas Sion, ut mala subditorum, videat, et lugeat, zelet, et vindicet, corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes 1. Thes. 5.c. Hec omnia in Matathia in presenti capitulo notantur.
marg.| {q} Et venerunt illuc qui missi] etc. Glossa sive per dolum, sive per vim semper querit antiquus hostis quomodo evertat cultum pietatis. Sed constantia Matathie confortat animos filiorum, et patientia Christi omnium credentium roborat fidem. Unde. Si mundus vos odit, scitote, etc. Io. 15.c.
marg.| * {a} Et ut cessavit loqui verba hec, et cetera] Glossa Iudeus iste sacrificans idolis, omnes malos catholicos significat, qui principalibus vitiis serviunt. Sed, et hos, et ipsos malorum instigatores, gladius sententie divine in extremo examine trucidabit. Sed, et ara impietatis destruetur, quia facultas peccandi ulterius auferetur.
marg.| {h} Et exclamavit] Hec sunt verba quibus mundum relinquere nos hortatur, dicens : Qui non renunciaverit omnibus que possidet, et cetera huiusmodi ; Fugit ipse in montes ibique orabat, docebat turbas, pascebat, ut ad altiora, et perfectiora nos provocaret.
marg.| {l} Tunc descenderunt multi] Glossa. Hi qui post Matathiam deserta petunt, illos significant qui post acceptam baptismatis gratiam, desertam legis umbram adhuc sibi necessariam reputabant, et sabbatum legale observari predicabant, et ideo spiritualium hostium gladio merito feriuntur.
marg.| Item isti qui ad deserta fugiunt, sed in sabbatis pugnare renuunt, desidiosos significant tam in seculo, quam in claustro, quos quia immundus spiritus vacantes licet mundatos a vitiis, et ornatos moribus facile intrat, et miserabiliter obruit, super quo luctum faciunt sancti viri, et precipue boni prelati, et docent, et eligunt in vita ista iugiter contra hostes spirituales confligere, et futurum sabbatum quando inimica mors destruetur ad requiem expectare.
marg.| Tunc congregata] etc. Quod hic dicitur, hoc est quod Christus, et sui viros iniquos verbi Dei gladio percusserunt : propter quod maligni spiritus ad nationes fugere sunt compulsi, ut immundi spiritus vasa immunditie possiderent. Iuxta illud. Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos.
marg.| * Et appropinquaverunt] Glossa Hec exhortatio illam significat quam fecit Dominus imminente Passione discipulis suis post cenam : et satis illi concordat. Unde in fine sequitur.
marg.| {n} Et benedixit eos et appositus est ad patres suos] Ita et Salvator post cenam et sermonem pro discipulis credentibus, et credituris oravit : Iob. 17.b. Sicque appositus est ad patres suos, quia per omnia sicut de eo scriptum erat, sanctorum patrum dicta, passione sua, resurrectione, atque Ascensione confirmavit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_2)

Notes :