Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Mcc. 4,1 

Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 4,2 

ut applicarent ad castra Iudeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces
Numérotation du verset 1Mcc. 4,3 

et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis que erat in Ammaum.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,4 

Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
Numérotation du verset 1Mcc. 4,5 

et venit Gorgias in castra Iude noctu et neminem invenit et querebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,6 

et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus millibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
Numérotation du verset 1Mcc. 4,7 

et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 4,8 

et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,9 

mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos pharao cum exercitu
Numérotation du verset 1Mcc. 4,10 

et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
Numérotation du verset 1Mcc. 4,11 

et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 4,12 

et levaverunt alienigene oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
Numérotation du verset 1Mcc. 4,13 

et exierunt de castris in prelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
Numérotation du verset 1Mcc. 4,14 

et congressi sunt et contrite sunt gentes et fugerunt in campum.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,15 

Novissimi autem ceciderunt1 gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron2 et usque in campos Idumee et Azoti et Iamnie et ceciderunt ex illis3 ad tria millia virorum
1 cediderunt Weber ] + in ΩJ |
2 Gesoron Weber ] Geseron ΩJ, Gezeron Cor3 (alia littera) |
3 illis] + usque ΩJ* ( rubr. cancel. ) |
Numérotation du verset 1Mcc. 4,16 

et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,17 

et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
Numérotation du verset 1Mcc. 4,18 

et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
Numérotation du verset 1Mcc. 4,19 

et adhuc loquente Iuda hec apparuit pars quedam prospiciens de monte
Numérotation du verset 1Mcc. 4,20 

et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
Numérotation du verset 1Mcc. 4,21 

quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad prelium
Numérotation du verset 1Mcc. 4,22 

et fugerunt omnes in campo alienigenarum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,23 

et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
Numérotation du verset 1Mcc. 4,24 

et conversi hymnum canebant et benedicebant in celum quoniam bonum est quoniam in seculum misericordia eius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,25 

et facta est salus magna in Israel in illa die
Numérotation du verset 1Mcc. 4,26 

Quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysie universa que acciderant
Numérotation du verset 1Mcc. 4,27 

quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israel et qualia mandavit rex
Numérotation du verset 1Mcc. 4,28 

et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta millia et equitum quinque millia ut debellaret eos
Numérotation du verset 1Mcc. 4,29 

et venerunt in Iudeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem millibus viris
Numérotation du verset 1Mcc. 4,30 

et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathe filii Saul et armigeri eius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,31 

conclude exercitum istum in manu populi tui Israel et confundantur in exercitu suo et equitibus
Numérotation du verset 1Mcc. 4,32 

da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua
Numérotation du verset 1Mcc. 4,33 

deice eos gladio diligentium te et collaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,34 

et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysie quinque millia virorum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,35 

videns autem Lysias suorum fugam et Iudeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudeam
Numérotation du verset 1Mcc. 4,36 

dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
Numérotation du verset 1Mcc. 4,37 

et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
Numérotation du verset 1Mcc. 4,38 

et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta4
4 diruta] + et ΩJ* (rubr. exp. et cancel.)
Numérotation du verset 1Mcc. 4,39 

sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem
Numérotation du verset 1Mcc. 4,40 

et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in celum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,41 

tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta
Numérotation du verset 1Mcc. 4,42 

et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
Numérotation du verset 1Mcc. 4,43 

et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,44 

et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret
Numérotation du verset 1Mcc. 4,45 

et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in opprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud
Numérotation du verset 1Mcc. 4,46 

et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,47 

et acceperunt lapides integros secundum legem et edificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
Numérotation du verset 1Mcc. 4,48 

et edificaverunt sancta et que intra domum intrinsecus et edem et atria sanctificaverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,49 

et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
Numérotation du verset 1Mcc. 4,50 

et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas que super candelabrum erant et lucebant in templo
Numérotation du verset 1Mcc. 4,51 

et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera que fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,52 

et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
Numérotation du verset 1Mcc. 4,53 

et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,54 

secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,55 

et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in celum ei qui prosperavit eis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,56 

et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum letitia et salutaria laudis
Numérotation du verset 1Mcc. 4,57 

et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et imposuerunt eis ianuas
Numérotation du verset 1Mcc. 4,58 

et facta est letitia in populo magna valde et aversum est opprobrium gentium
Numérotation du verset 1Mcc. 4,59 

et statuit Iudas et fratres eius et universa Ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum letitia et gaudio
Numérotation du verset 1Mcc. 4,60 

et edificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 4,61 

et collocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumee

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Mcc. 4,1 
marg.| {p} Et assumpsit Gorgias] Primo agitur de insidiis Gorgie, et de cautela Iude, qualiter vicit exercitum in Ammaum. Secundo de fuga Gorgie, et preda populi, et gratiarum actione, ibi :   [Et adhuc loquente] etc. Tertio, de adventu Lysie in Iudeam, etc. Quarto, de mundatione sanctorum, et dedicatione, ibi :   [Dixit autem Iudas] etc. Dicit ergo.
marg.| {p} Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum] peditum {5. 234vb} scilicet. {q}   Et filii] alienigene.
marg.| {r} Qui erant ex arce] Sion, ut dictum est supra 1.b. Alienigene in arce, sunt mali in prelatione, qui sunt duces exercitus diaboli, Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite, Os. 4.b. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Bene dicit sublevabunt, quia minores non auderent persequi Iudam in montem, id est ad ardua flagitia ascendere, nisi viderent prelatos preire. Unde isti duces secundum Iosephum erant Iudei apostate cum Macedonibus.
marg.| {s} Et audivit Iudas] Secundum Iosephum, sentiens Iudas insidias, statuit, et ipse hostium insidias latenter invadere, cumque cenasset, focos plurimos derelinquens tota nocte proficiscens in adversariorum castra in locum Emaus pervenit.
marg.| {t} Percutere virtutem] que derelicta erat in castris a Gorgia.
marg.| {u} Que {5. 235ra} Δ vel qui. {a}   Adhuc enim dispersus erat exercitus] Gorgie scilicet.
marg.| {b} Qui tegumenta] armorum ad protectionem.
marg.| {c} Et gladios] arma ad impugnationem.
marg.| {d} Non habebant] propter paupertatem, ut dicit Ioseph.
marg.| {e} Memento] etc. Tria agit afflictis valde utilia scilicet memoria Dominice Passionis, ibi :   [In mari rubro] Assiduitas orationis, ibi :   [Et nunc clamemus] Fiducia divine promissionis, ibi :   [Et memor erit,
marg.| {f} Et tuba cecinerunt] secundum morem Iudeorum : Nm. 10.a.
marg.| {g} Ad tria millia] Quidam bene, ad quinque millia. Sed vera littera est, ad tria millia.
marg.| {h} Pars quedam] exercitus Gorgie.
marg.| {k} In campo alienigenarum] terram alienigenarum unde venerant. Hec est vera littera secundum Ct.
marg.| {l} Et conversi] ad propria.
marg.| Θ conversationis celestis in eorum gloriam convertetur. Similiter et omnes viri Iude, id est omnes iusti in presenti iugiter pugnant, ut in futuro securi accipiant, scilicet veras divitias, et delicias et honores, quos mundani morientes, ipsis vel invitis relinquent, et tunc Deum sine fine laudabunt.
marg.| {i} Fumus enim] etc. Fumus compunctionis fletum indicat, et incendium cordis : quo viso timet Gorgias, et fugit : Secundum illud : Contribulasti capita draconum in aquis. Is. 19.c. Erit terra Iuda Egypto in pavorem.
marg.| {m} Quicumque autem, etc.   virorum] peditum.
marg.| {o} In Bethoron] Iosephus dicit in Bethsuris.
marg.| {p} Occurrit illis] vel ei.
marg.| {q} Potentis] Golie, 1Rg.17.f.
marg.| {r} Ionathe] 1Rg.14.b.
marg.| {s} Aut mori] Iosephus. Parati sunt mori nisi eis vivere cum libertate licuisset.
marg.| {t} Elegit milites] Iosephus. Congregans presidia peregrinorum.
marg.| Mystice. {n} Quibus auditis] Secundum Rabanum Lysias, generatus, potentes mundi significat, qui audita militum Christi victoria, multum dolent. Et per {5. 235rb} quinque millia equitum, id est per quinque sensus debitos, et per sexaginta millia, id est per totum tempus illud quod sex etatibus agitur contra Iudam bella constituunt. Sed Iudas cum decem millibus occurrit, id est per servantes decalogum fortiter resistit, et superat inimicos. Sed Lysias spiritualis etsi semel bis terque contritus fugam inierit, tamen non desistit, sed rediviva prelia multiplicata nequitia iterum suscitat. Unde Sequitur : Abiit Antiochiam, etc.
marg.| {u} Dixit autem Iudas] etc. ad alios Iudeos.
marg.| {y} Mundare] ab idolis, et a feditate ruine.
marg.| {5. 235va} Δ {a} Et renovare] cultu priori.
marg.| {c} Et viderunt sanctificationem] templum.
marg.| {d} Et altare] holocaustorum.
marg.| {e} Prophanatum] sacrificiis gentium.
marg.| {f} Et in atriis] Pluraliter dicit, quia quatuor erant : Sacerdotum, mundorum, mulierum immundarum.
marg.| {g} Virgulta] Iosephus. Invenit templum desertum, portas incensas, sylvas in templo per longam solitudinem pullulasse.
marg.| {h} Et pastophoria] loca circa atrium sacerdotum, sive domuncule ubi Iudei partes suas ponebant de hostiis quas offerebant, quas oportebat comedi in loco sancto. Dt. 26. sive domuncule in quibus hebdomadarii excubabant.
marg.| {m} Lapides contaminationis] idest, lapides contaminatos sacrificiis gentium, vel lapides altaris quos ibi posuerant.
marg.| {n} Ut destrueret] Hinc sumitur quod altaria destruuntur quandoque, quando excommunicati celebraverunt ibi :
marg.| {o} Et reposuerunt] Ideo debent reponi lapides altaris consecrati in loco consecrato, vel mundo.
marg.| {p} In monte domus] in loco eminenti domus Domini, vel in monte ubi sita est domus.
marg.| {q} Lapides integros] impolitos.
marg.| {r} Secundum legem] Ex. 20.d. Dt. 27.a. Iosue 8.f.
marg.| {t} Et edificaverunt sancta] id est restauraverunt ruinas templi exterioris.
marg.| {u} Et que intra] id est sanctasanctorum similiter restauraverunt.
marg.| {s} Secundum illud quod fuit prius] Loquitur de altari facto, post reditum de captivitate Babylonica, quod fuit de materia impolita, vel secundum illud Salomonis, scilicet quantum ad formam, et quantitatem, et situm.
marg.| {x} Et altare incensorum] aureum de novo factum.
marg.| {5. 236ra} Δ {a} Panes] propositionis. {b}   Vela] in egressu templi, et in ingressu oraculi.
marg.| {c} Que fecerunt] vel   [fecerant] id est facere deliberaverant, vel que prius fecerant, modo in locis suis aptaverant, quia forte non fecerunt modo omnia.
marg.| {d} Casleu] Decembris.
marg.| {e} Secundum tempus] quia post tres annos quibus templum manserat prophanatum, in ipsa die renovatum est, quod patet, quia supra 1.g. dictum est, quod vicesima quinta die mensis Casleu sacrificabant gentes ibi in centesimo, et quadragesimoquinto anno, hoc autem factum est eodem die anno centesimo quadragesimo octavo regni Grecorum, secundum prefationem Danielis, quam ante quadringentos, et octo annos predixerat, Dn. 9.g. ut dicit Ioseph.
marg.| {f} Et cinaris] instrumentum musicum erat.
marg.| {g} Dedicationem] Huius dedicationis solemnitas stetit in posterum, aliis duabus habitis in desuetudine. Prima fuit in Septembri, 3Rg. 8.g. Secunda in Vere 1Esr. 6.d. Ista in Hyeme, de qua dicitur Io. 10.e. Facta sunt encenia, etc. Et dicit Magister in Historiis quod hac die obtulerunt holocausta, et adoleverunt incensum in novo altari de calculis altaris veteris igne concepto. Et ascenderunt luminaria multa, et dixerunt festum luminum, vel propter multitudinem luminarium, vel quia tunc illuminaverat eos Deus sedentes in tenebris.
marg.| Et celebraverunt octo diebus secundum ritum scenopegie, memores, quod paulo ante in speluncis habitaverant. Et nota, quod hinc sumptum est, quod festum dedicationis habeat octavas, quia significat ogdoadem Novi Testamenti. Unde hic invenimus festum Iudeorum per ogdoadem, quod non obest, quia non fuit festum statutum in lege, quod tantum fiebat septem diebus. Nm. 28.
marg.| {h} Cum letitia] Ioseph dicit : Celebravit autem Iudas pro renovatione templi octo diebus, nullum genus deliciarum relinquens, sed preciosissimis lapidibus eos pascens, Deum autem laudibus, et psalmis glorificabant.
marg.| {l} Et edificaverunt] Ioseph. Murum autem in circuitu civitatis construxit, et adversus incursus hostium turres edificavit altissimas, custodes in eis deputans, sed et Bethsuram nomine civitatem munivit, quatenus pro castello ea adversus necessitatem hostium uterentur.
marg.| {m} Et munivit eum] exercitum, vel   [eam] id est Sion.
Numérotation du verset 1Mcc. 4,mystice 
marg.| Mystice. {p} Et assumpsit] Secundum Rabanum Gorgias diabolum significat. Quinque millia pedites in exercitu suo, sunt omnes quinque sensibus corporis dediti, scilicet omnes voluptuosi. Mille equites sunt superbi omnes. Horum duces sunt maligni spiritus, qui in arce potestatis esse voluerunt cum illo, qui dicit Is. 14.d. In celum conscendam. Isti in nocte adversitatis, in nocte obscurate mentis, et in nocte, ad litteram, quandoque nequitiam suam implere subito concupiscunt. Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem. 1Th. 5.b. Qui dormiunt, nocte dormiunt. Iudas vero cum suis in die apparet, quia tota vita Sanctorum lux est. Unde. Ut filii lucis ambulate. Et nota, quod cum Gorgias, id est diabolus, hominem non potest capere in tabernaculo, id est per voluptatem corporis, querit eum in montibus, id est per elationem superbie capere nititur. Isti sunt montes Gelboe, ubi omnes qui sibi videntur robusti, et inclyti occiduntur. Tria millia virorum Iude, sunt omnes, qui fidem Trinitatis per dilectionem operantem, vel fidem, spem, et caritatem, vel contritionem, confessionem, et satisfactionem peccatorum habent. Hi tegumenta non habent, quia in armis proprie virtutis propriarum divitiarum vel proprii ingenii non confidunt. E contra alii validi dicuntur sui reputatione scilicet corpore fortes, vel potentia, loricati divitiis. De quibus dicitur, Sir. 43.c. Induit se sicut lorica aquis, et docti ad prelium, quia sapientes in oculis suis, quia filii huius seculi prudentiores sunt filii lucis in generatione sua.
marg.| Et tamen tria millia Iude tubis predicationis sonantibus, tria millia Gorgie, id est luxuriosos, cupidos, et superbos, vel omnia peccata cordis, oris, operis superaverunt, quia luxuriosi conterentur per dolorem, cupidi mundum fugiunt per paupertatis amorem ; novissimi autem, id est superbi in faciem cadunt per humilitatem.
marg.| Et tamdiu sancti Doctores adversarios persequuntur, donec eos ad lumen fidei perducant, et ignem caritatis in eis accendant, et eos ad studium boni operis provocent, quod per illa tria nomina Idumeam, Azotum, et Iammiam designatur. Et sic etiam isti in numero trium millium, id est in fide Trinitatis persistunt. Nec debent Christi milites in vita ista spolia temporalium, vel humani favoris querere, quia bellum adhuc superest, et latet Gorgias in montibus. Vita enim ista est tempus belli, in futuro autem erit tempus pacis, et tunc spolia securi accipient, cum conversorum argentum eloquentie, aurum sapientie, purpura martyrii, hiacynthum
prol.| Θ conversationis
marg.| Mystice. {u} Dixit autem Iudas] Contritis persecutoribus Ecclesie, monet Christus Prelatos, ut studeant extirpationi vitiorum ab Ecclesia.
marg.| Moraliter.] Contritis peccatis debemus ascendere ad ornatum cordis. Ier. 1.b. Evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, plantam, et radices peccatorum, et postea edifices, et plantes virtutes, et bonos mores. Item post pugnam factam in predicatione contra bestias Ephesi, debet Predicator ascendere ad purgationem conscientie. Paulus enim adheret pedibus predicantium, quia via hec polluta est, ut dicitur 1Rg.21.b. Item superatis, vel potius cessantibus tentationibus, potest vir sanctus intendere ad ornatum thalami interioris, quod non potest facere instantibus bellis. Sicut David licet esset sanctus, et bonus, non tamen potuit edificare domum Domini propter bella imminentia, ut dicitur, 3Rg. 5.a. Unde nota quare dicit.
marg.| {x} Ascendamus nunc] Nunc enim superaverat quatuor hostes : Apollonium, Seron principem Syrie, Gorgiam, et Lysiam.
marg.| Per quos, quatuor tentationis genera designantur.
marg.| * Apollonius dux Samarie, custos corporis proprii, ipse timor nocturnus, timor mundanus, timor molestie corporalis.
marg.| Huius gladius est infirmitas propria quam semper homo timidus allegat.
marg.| Sed Iudas quasi leo in operibus suis hunc timorem exuperat, et gladium istum arripit, et omnibus diebus in ipso pugnat. 2Cor. 11.g. Si gloriari oportet, que infirmitatis mee sunt gloriabor. Et iterum 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, nam virtus in infirmitate perficitur, id est militia tota.
marg.| Sed sequitur Seron, cantans tristitiam, princeps Syrie hic est sagitta volans in die, inepta letitia, inanis gloria leviter volans : sed non leve vulnus infligens, ut dicit beatus Bernardus. Iste venit contra Iudam in multitudine contumaci et superbia, ut dicitur, supra 3.c. Sed Iudas suorum bonorum paucitatem videns, et in Deo solo confidens ipsum conterit, et in descensu Bethoron, quod interpretatur domus ire persequitur, id est in timore gehenne.
marg.| Deinde venit Gorgias qui in nocte querit Iudam in castris, et in montibus, hic est, negotium perambulans in tenebris : ambitio, scilicet ut dicit beatus Bernardus subtile malum secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, origo vitiorum, tinea sanctitatis, cicatrix cordium, ex remediis morbos creans.
marg.| {5. 235vb} Qui enim nec molestias timet, nec laudes curat, quare non iam bonum opus Episcopatum desideret, non ut presit utique, sed ut prosit ? Sed Iudas non concupiscit spolia, sciens quod bellum contra ipsum est, et quia Gorgias latet in montibus, id est in sublimitate prelationis. Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur ? Tunc demum non restat, nisi demonium meridianum, Lysias princeps maximus in regno Antiochi. Iste ponit castra in domo Bethoron, quod interpretatur domus magistri, quia non quasi bellator, aut tentator, sed quasi magister aut consiliarius, et quasi Angelus lucis anime se ostendit : cum aut bonum perfectum suadet, ut trahat ad malum, aut minus bonum amovet, ut impediat maius, sed ille gladio diligentium Dominum, id est virtute orationis deiicitur, ubi inquiritur, et invenitur ipsa veritas que palliatam detegit falsitatem qua lucente intrinsecus potest homo mundare cor suum a vitiis, et virtutum floribus renovare.
marg.| {b} Et ascenderunt in montem Sion] in iudicium rationis.
marg.| {c} Et viderunt sanctificationem desertam] cor vacuum ab omni bono.
marg.| {d} Et altare prophanatum] etc. Altare thymiamatis, id est devotionem cordis, ubi incensum orationis offertur, aufert Antiochus, sed altare holocaustorum, id est disciplinam corporis ubi mactantur peccata carnalia interdum relinquit, sed intentione polluta prophanatum. Lucente ergo veritate videt homo altare prophanatum, id est quod omnes iustitie sue erant quasi pannus menstruate.
marg.| Videt, et portas sensuum igne ambitionis vel cupiditatis exustas, et in atrio interiori, id est in affectu ; et exteriori, id est in intellectu videt silvam affectionum, et cogitationum sterilium excrevisse.
marg.| Et pastophoria, ipsa cordis intima, ubi Deus pascit, et pascitur per varia desideria durata.
marg.| Tunc non est nisi scindere vestimenta per confessionem, plangere per contritionem, ponere cinerem humilitatis super caput per satisfactionem, sicut ille vir cui non erat similis in terra, cum ipsa pura veritas ei innotuit ait : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te, et idcirco, etc.
marg.| {i} Tunc ordinavit] Hoc est, quod legitur Nehemie 4.c.a quod una manus faciebat opus penitentie, et alia tenebat gladium orationis.
a 2Esr. 4.
marg.| {k} Et elegit sacerdotes] sine macula peccati, et bona vita.
marg.| {l} Et voluntatem habentes in lege Dei] facienda, scilicet et docenda. Ecce scientia, doctrina et zelus. Tales elegit Dominus ut mundent Ecclesiam Dei, et qui lapides contaminationis, id est Hereticos in locum immundum per excommunicationem proiiciunt. Lapides autem altaris prophanati, id est homines peccati macula inquinati, in monte domus Domini in loco apto, id est in Ecclesia Dei sub congrua penitentia redigantur. Alii autem integri vita, et sani doctrina in loco regiminis statuantur.
marg.| {t} Et edificaverunt sancta] etc. Glossa Edificant sancti predicatores sancta, et que intra domum intrinsecus et edem, quando subiectam plebem intrinsecus ornant scientia et virtutibus, extrinsecus autem bona conversatione Atria sanctificant, quando novitios instruunt. Faciunt vasa sancta nova, quando corda hominum ad recipiendam Dei gratiam reddunt habilia. Inferunt candelabrum, altare, et mensam : quando * doctrine spiritualis lucem, sancte orationis puritatem, et Scripturarum sanctarum meditationem in eis suscitant. In appensionem autem velorum intelligitur occultatio secretorum, ut nec Margarite porcis dentur, nec cibus solidus parvulis tribuatur.
marg.| {i} Et facta est letitia] Glossa Letandum atque iubilandum est quibusque fidelibus, quando vident proximos per correctionem morum in seipsis restaurare quod per negligentiam ante deciderat. Unde. Gaudium est Angelis Dei, etc. Lc. 15.b.
marg.| {k} Et statuit Iudas] etc. Templum Salomonis, 3Rg. 8. edificatum septem annis, Ecclesiam significat, que per totum tempus presens quod septem diebus agitur, construitur. Et eius dedicatio significat festum Sanctorum in fine {5. 236rb} mundi quando tota consummabitur. Templum secundum quod quadraginta sex annis edificatum est, Dominicum corpus significat, quod de Virgine sumpsit, quia ut dicunt Physici, corpus hominis post conceptionem quadragesimo sexto die in membrorum distinctione formatur, tamen hoc non fuit verum de eo, quia in ipso conceptionis tempore habuit corporis lineamenta distincta, et fuit perfectus Deus et perfectus homo. Huius dedicatio, eius significat resurrectionem. Ista vero nostra significat renovationem, ut dictum est, quam quolibet anno iterare debemus. Unde prima facta est in Septembri completa messe, et vindemiis, quod significat finem seculi. Secunda in Vere, quando Dominus incarnatus est, passus est, et resurrexit. Ista fit in Hyeme, quia omnes dies nostri parvi sunt ; et mali, frigidi, et procellosi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_4)

Notes :