Capitulum 8
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
Et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et acquiescunt ad omnia que postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
Numérotation du verset
1Mcc. 8,2
audierunt prelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,3
et quanta fecerunt in regione Hispanie et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri que illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
Numérotation du verset
1Mcc. 8,4
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terre contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,5
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt1 contriverunt bello et obtinuerunt eos
1 tulerunt
Cor3
(vel)
Weber
] tulerant ΩJ*
Numérotation du verset
1Mcc. 8,6
et Antiochum magnum regem Asie qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,7
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,8
et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
Numérotation du verset
1Mcc. 8,9
et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his
Numérotation du verset
1Mcc. 8,10
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
Numérotation du verset
1Mcc. 8,11
et residua regna et insulas que aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,12
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna que erant proxima et que longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,13
Quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent. Regnabantquos autem vellent2 ut regno3 decurvabant4
2 vellent] volebant
Cor3
(Aliter)
|
3 regno] de regno
Cor3
|
4 quos autem... decurvabant ΩJ]
om. Weber
|
et exaltati sunt valde.
Numérotation du verset
1Mcc. 8,14
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
Numérotation du verset
1Mcc. 8,15
et quia curiam fecerunt sibi et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut que digna sunt gerant
Numérotation du verset
1Mcc. 8,16
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universe terre sue et omnes obediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
Numérotation du verset
1Mcc. 8,17
et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
Numérotation du verset
1Mcc. 8,18
et ut auferrent ab eis iugum Grecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel
Numérotation du verset
1Mcc. 8,19
et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,20
Iudas Machabeus et fratres eius et populus Iudeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
Numérotation du verset
1Mcc. 8,21
et placuit sermo in conspectu eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,22
et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
Numérotation du verset
1Mcc. 8,23
bene sit Romanis et genti Iudeorum in mari et in terra in eternum gladiusque et hostes5 procul sint6 ab eis
5 hostes] hostis
Weber
|
6 sint] sit
Weber
|
Numérotation du verset
1Mcc. 8,24
quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,25
auxilium feret gens Iudeorum prout tempus dictaverit corde pleno
Numérotation du verset
1Mcc. 8,26
et preliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
Numérotation du verset
1Mcc. 8,27
similiter autem et si genti Iudeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
Numérotation du verset
1Mcc. 8,28
et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
Numérotation du verset
1Mcc. 8,29
secundum hec verba constituerunt Romani populo Iudeorum
Numérotation du verset
1Mcc. 8,30
quod si post hec verba hii aut illi addere vel demere ad hec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quecumque addiderint vel dempserint rata erunt
Numérotation du verset
1Mcc. 8,31
sed et de malis que Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudeos
Numérotation du verset
1Mcc. 8,32
si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque
Capitulum 8
Numérotation du verset
1Mcc. 8,1
marg.|
{r}
Et audivit Iudas]
etc. In prima parte commendat Romanos multipliciter. In secunda agitur de missione Iudeorum ad eos, et federe, et rescripto eorum, ibi :
[Et elegit Iudas]
etc. Dicit ergo. Et audivit, etc.
marg.|
{x}
Que postulantur]
rationabiliter, sc.
[In Galatia]
Galate Greci sunt. {d}
Quia obtinuerunt eos]
Galatas.
marg.|
{g}
Et quod in potestatem redegerunt metalla]
etc. id est in dominium suum acceperunt. {h}
Que illic sunt]
in Hispania metalla dicit, id est loca ubi fodiuntur aurum, et argentum.
marg.|
{f}
Et Philippum Persen]
alias, et Persen Cetheorum regem, Iosephus. Reges Perseum, et Philippum.
marg.|
{h}
Et Antiochum]
audierunt, id est contritum ab eis.
marg.|
{i}
Pugnam]
de qua loquitur Hieronymus super Danielem.
marg.|
{k}
Et obsides]
de pace tenenda, et de tributo deinceps solvendo.
marg.|
{l}
Et constitutum]
pecuniam constitutam pro sua redemptione.
marg.|
{m}
Et regionem Iudeorum]
daret, scilicet.
marg.|
{n}
Et Lydos, et Medos]
daret, scilicet, quoniam has regiones petierunt sibi dari Romani, qui erant.
marg.|
{o}
De optimis regionibus eorum]
Orientalium.
marg.|
{p}
Et quia qui]
et audierunt scilicet quia qui, etc.
marg.|
{q}
Tollere eos]
Medos, et Lydos.
marg.|
{z}
Requiem]
fiduciam, et pacem.
marg.|
{g}
Curiam]
ubi tractarent negotia, et haberent consilia.
marg.|
{k}
De multitudine]
de utilitate reipublice, et de plebe.
marg.|
{t}
Iugum Grecorum]
quia Reges Syrie a Grecis descenderunt, ut dictum est, supra in principio libri.
marg.|
{b}
Sociis eorum]
Illi scilicet quibus federati sunt.
marg.|
{c}
Prout tempus]
prout opportunum fuerit eis.
marg.|
{d}
Corde pleno]
sine dolo.
marg.|
{e}
Et preliantibus]
Ioseph. sic dicit. Erat autem huiusmodi Senatusconsultum, de auxiliis, et de fide circa gentem, neminem subiectorum Romanis bellare contra gentem permittimus Iudeorum, nec alicui bellanti prebendum esse censemus, triticum, aut naves, aut pecuniam, et si quis contra eos putaverit esse bellandum, sciat nos eis auxilia prestituros.
marg.|
{f}
Nihil ab eis accipientes]
sed tantum ratione federis adiuvantes.
marg.|
{g}
Ex proposito]
ex communi consilio, et sententia.
marg.|
* fraude, et potentia, Mt. 5.a. Beati mites, etc.
marg.|
{x}
Cum amicis autem]
quia divitem mendacem odit Deus.
marg.|
{a}
Conservaverunt]
in omni tempore servaverunt, Eccl. 6.b. Amico fideli nulla est comparatio, et 22.d. Fidem posside cum amico.
marg.|
{f}
Nemo portabat]
sicut sine pompa testium, et familiarium.
marg.|
{k}
De multitudine]
Ad hoc enim commendate sunt eis divitie, et potentia, Lc. 12.f. Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, etc.
marg.|
{l}
Ut que digna sunt]
non solum ut indigeant, sed magis ut non peccata committant.
marg.|
{m}
Uni homini]
Christo, contra quem nihil possidere debent. Item per Romanos intelliguntur viri spirituales, in virtutibus sublimes, quorum virtutes hic Mystice enarrantur. Quibus Iudas et sui, Christi et sancti legatos mittunt Angelos, qui sunt administratorii spiritus, et Hbr. 1.d. Ad amicitiam confirmandam per penitentiam, et ut auferant.
marg.|
{t}
Iugum Grecorum]
id est impiorum hominum per predicationem, Za. 9.d. Suscitabo filios tuos Sion, etc.
marg.|
Item aliter, et forte melius. {r}
Et audivit Iudas]
id est Ecclesia militans, vel anima fidelis per Predicatores, et per Scripturas.
marg.|
{s}
Nomen Romanorum]
id est famam, et bonam vitam Sanctorum qui sublimes sunt regenerando, postea tonabunt in iudicio impios condemnando. {t}
Potentes sunt viribus]
Apc. 2.g. Qui vicerit dabo ei potestatem, etc. {u}
Et acquiescunt]
quia mites sunt, et imo possident terram viventium. {y}
Accesserunt]
per fidem, et penitentiam. {z}
Et audierunt prelia]
Nota primo prosequitur merita sive conversationem eorum quam habuerunt in via, deinde subdit gloriam sive statum quem habent in patria. Audierunt ergo prelia eorum que habuerunt declinando a malo, resistendo tentationibus, et persecutionibus.
marg.|
{b}
Et virtutes]
quas adepti sunt faciendo bonum.
marg.|
{c}
In Galatia]
In mundo isto, in hac peregrinatione.
marg.|
{d}
Quia obtinuerunt]
quia sancti per fidem vicerunt regna.
marg.|
{e}
Et quanta fecerunt]
per predicationem, et exemplum.
marg.|
{f}
In regione Hispanie]
In Ecclesia iustorum, qui accinxerunt lumbos mentis, et carnis in veritate. Hispani enim accincti, vel expediti interpretantur.
marg.|
{g}
Et quod in potestatem]
etc. quia omnia arbitrati sunt ut stercora, 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt.
marg.|
{i}
Et possiderunt]
Omnis locus quem calcaverit pes vester, etc. Iosue 1.a. {k}
Consilio]
illo scilicet, Mt. 19. Vade et vende omnia, etc.
marg.|
{l}
Et
Θ
patientia]
Unde. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.|
{a}
Locaque]
etc. Celum consilio. Unde. Beati pauperes, etc. Terram patientia. Unde. Beati mites. Vel possederunt
{5.
241rb} martyres patientia, consilio confessores. {b}
Et Reges]
demones.
marg.|
{c}
Percusserunt]
virtute orationis, predicationis, operationis.
marg.|
{d}
Ceteri autem]
homines tam boni, quam mali.
marg.|
{e}
Tributum]
Iniurie, contumelie, persecutiones, passiones malorum sunt tributa bonorum, 3Rg. 9.e. Universum populum qui remanserat de Amorrheis, etc. 2Rg.8.b. Facta est Syria serviens David sub tributo. Bonorum autem consilio, suffragia, orationes, et opera iusti possident quasi redditum, et tributum.
marg.|
Item reges qui supervenerunt, motus sunt superbie, hi conterendi sunt omnino, ceteri autem ut motus qui a fomite exeunt redigendi sub tributo discrete.
marg.|
{f}
Et Philippum]
adulatores habentes oleum in ore.
marg.|
{g}
Persen]
latera dissuens, detractores.
marg.|
{h}
Et Antiochum]
Principes, et tyrannos.
marg.|
{r}
Et residua regna]
divites omnes.
marg.|
{s}
Et insulas]
pauperes amaritudinibus circumseptos.
marg.|
{t}
Exterminaverunt]
predicando, et patiendo.
marg.|
{u}
Et in potestatem redegerunt]
Ps. 101. In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
marg.|
{x}
Cum amicis autem suis]
viris sanctis.
marg.|
{y}
Et qui in ipsis]
non in divitiis, et delitiis.
marg.|
{b}
Que erant proxima]
ut regnum carnis, et mundi.
marg.|
{c}
Et que longe]
ut regnum inferni, et celi.
marg.|
{d}
Quibus vero vellent]
Mt. 18.c. Quecumque ligaveritis super terram, erunt ligata, etc.
marg.|
{e}
Et in omnibus]
hec referunt ad statum glorie.
marg.|
{f}
Nemo portabat]
quia expectant stolam secundam cum patientia. Apc. 6.c.
marg.|
{h}
Trecentos]
tres Angelorum Hierarchias. Et. {i}
Viginti]
ceteros sanctos. {k}
De multitudine]
quia ipsi cura est de nobis.
marg.|
{m}
Uni homini]
Christo. {n}
Per singulos annos]
in eternum.
marg.|
{o}
Et non est invidia]
ad maiores. {p}
Neque zelus]
ad pares.
marg.|
{q}
Et elegit Iudas]
Ecclesia militans in festo omnium sanctorum, vel vir iustus. Huius nuncii sunt.
marg.|
{r}
Iason]
desiderans, oratio fluens.
marg.|
{r}
Et Eupolemus]
ornans ore contusos, bonum opus quod bene ornat verbum oris, vel confusionem confitentis.
marg.|
{x}
In tabulis ereis]
Tabule eree memoriam indelebilem significant, vel novum Testamentum. Hoc est autem fedus, ut nosipsos iuvemus predicando, laborando adversus * malignantes, Act. 16.b. Vir Macedo quidam erat stans, etc. Ipsi autem nos contra demones tentantes, 2Mcc. 15.c. Hic est fratrum amator, etc.
marg.|
{e}
Et preliantibus]
etc. quia nec propter triticum, id est propter ventrem, nec propter arma, id est mundi gloriam, nec propter pecuniam, id est propter questum, nec propter naves, id est propter dignitates predicare, aut laborare debemus, sed tantum ex caritate, et ratione federis, quod habemus ad ipsos 1Th. 1.b. sermo noster non fuit, etc.
marg.|
{r}
Et audivit Iudas]
etc. Mystice. Glossa Iudas mittens legatos ad Romanos constituere cum illis amicitiam, significat Redemptorem nostrum per Predicatores suos Evangelium pacis gentibus offerre, et convocare eos ad fidem, quibus illi in tabulis ereis rescripserunt, quod postulati fuerant, quia gentes converse firmum fidei sue pactum statuunt, quod significat es longo tempore duraturum. Unde Abd. 1.a. Dominus auditum fecit, et legatos ad gentes misit. Hoc est quod Dominus discipulos mittebat binos.
marg.|
Moraliter. Per Romanos intelliguntur boni divites, et Principes seculares, per Iudam, et suos religiosi, et prelati Ecclesiastici, quorum confederatio, et amicitia peroptima est Ecclesie, quia frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma, Pr. 18.d. Et suffragia mutua utrisque sunt necessaria, 2Cor. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, etc. Quales autem debeant esse boni divites, hic per totum patenter ostenditur.
marg.|
{t}
Potentes viribus]
ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. Sed tamen non sublime sapere.
marg.|
Unde sequitur. {u}
Et acquiescunt]
etc. ecce pietas, largitas, humilitas, Eccl. 3.c. Quanto magnus es, etc. et 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. Et Lc. 6.e. Omni petenti te tribue, 1Tim. 6.d. Facile tribuere, etc.
marg.|
{a}
Et vir]
circa subditos malefactores.
marg.|
{g}
Et quod in potestate]
non sicut illi qui sunt servi divitiarum, et pecunia obediunt, Iob. 31.c. si putavi aurum, etc.
marg.|
{k}
Consilio]
etc. non
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_8)
Notes :