Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Mcc. 9,1 

Interea ut1 audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in prelio apposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudeam et dextrum cornu cum illis
1 ut Ed1530 Clementina ] ubi Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,2 

et abierunt viam que ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth que est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,3 

In2 mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi applicuerunt exercitum ad Hierusalem
2 In] et Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,4 

et surrexerunt et abierunt in Berea viginti millia virorum et duo millia equitum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,5 

et Iudas castra posuerat in Laisa et tria millia viri cum eo electi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,6 

et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
Numérotation du verset 1Mcc. 9,7 

et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
Numérotation du verset 1Mcc. 9,8 

et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,9 

et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,10 

et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si appropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen glorie nostre
Numérotation du verset 1Mcc. 9,11 

Et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii preibant exercitum et primi certaminis omnes potentes
Numérotation du verset 1Mcc. 9,12 

Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,13 

exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iude etiam ipsi.
Et commota est terra a voce exercituum et commissum est prelium a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,14 

et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
Numérotation du verset 1Mcc. 9,15 

et contrita est dextera pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,16 

Et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
Numérotation du verset 1Mcc. 9,17 

et ingravatum est prelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,18 

Et Iudas cecidit et ceteri fugerunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,19 

Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 9,20 

et fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,21 

et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,22 

Et cetera verba bellorum Iude3 et virtutum quas fecit et magnitudinis eius4 non sunt descripta multa enim erant valde.
3 bellorum Iude] inv. Weber |
4 et magnitudini eius] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 9,23 

Et factum est post obitum Iude emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,24 

In diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,25 

et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,26 

et exquirebant et perscrutabantur amicos Iude et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et illudebat.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,27 

Et facta est tribulatio magna in Israel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israel.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,28 

Et congregati sunt omnes amici Iude et dixerunt Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 9,29 

ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos et5 Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostre
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,30 

nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,31 

Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iude fratris sui
Numérotation du verset 1Mcc. 9,32 

et cognovit Bacchides et querebat eum occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 9,33 

et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,34 

Et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,35 

et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis apparatum suum qui erat copiosus.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,36 

Et exierunt filii Iambri ex Madabas et comprehenderunt Ioannem et omnia que habebat et abierunt habentes ea.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,37 

Post hec verba renuntiatum est Ionathe et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
Numérotation du verset 1Mcc. 9,38 

et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,39 

et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et apparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,40 

et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,41 

et converse sunt nuptie in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,42 

et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,43 

Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
Numérotation du verset 1Mcc. 9,44 

et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,45 

ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripe et paludes et saltus et non est locus divertendi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,46 

nunc ergo clamate in celum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,47 

et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et divertit ab eo retro
Numérotation du verset 1Mcc. 9,48 

et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,49 

et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,50 

et edificaverunt civitates munitas in Iudea munitionem que erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
Numérotation du verset 1Mcc. 9,51 

et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 9,52 

et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,53 

et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,54 

Et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo precepit Alchimus destrui muros domus sancte interioris et destrui opera prophetarum et cepit destruere.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,55 

In tempore illo percussus est Alchimus et impedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,56 

Et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
Numérotation du verset 1Mcc. 9,57 

et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,58 

Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et comprehendet eos omnes in una nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 9,59 

et abierunt et consilium ei dederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 9,60 

et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Iudea ut comprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,61 

et apprehendit de viris regionis qui principes erant malitie quinquaginta viros et occidit eos.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,62 

Et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi que est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,63 

et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
Numérotation du verset 1Mcc. 9,64 

et venit et castra posuit desuper6 Bethbesse et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
6 desuper] + a Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,65 

Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
Numérotation du verset 1Mcc. 9,66 

et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cepit cedere et crescere in virtutibus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,67 

Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
Numérotation du verset 1Mcc. 9,68 

et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et afflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,69 

et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,70 

et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,71 

et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vite eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,72 

et reddidit ei captivitatem quam prius erat predatus de terra Iuda.
Et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,73 

et cessavit gladius ex Israel et habitavit Ionathas in Machemas et cepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israel.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Mcc. 9,1 
marg.| Interea ubi audivit Demetrius] etc. Facta interpositione de federe Romanorum redit ad historiam bellorum. Et primo agitur de secunda missione Alchimi, et Bacchidis, et bello, et morte Iude.
marg.| Et ibi terminatur tertia pars libri. Secundo, de fame, et tribulatione hostili, et substitutione Ionathe, ibi : [Et factum est post obitum] Tertio, de fuga Ionathe in desertum, et persecutione Bacchidis, et morte Ioannis, et vindicta in filios Iambri, ibi :   [Et cognovit] Quarto, victus Bacchides in bello mortuo Alchimo redit ad regem, ibi :   [Et audivit Bachides] etc. Quinto, revertitur Bacchides occulte, et conteritur, et tandem confederatus revertitur, ibi :   [Et cogitaverunt omnes] etc. Dicit ergo.
marg.| {h} Interea] dum tractaretur hoc fedus.
marg.| {i} Et dextrum cornu] fortem aciem que astabat Regi a dextris. Unde Glossa dicit, validam auxiliatorum manum.
marg.| {k} Masaloth] alias Mesaloth.
marg.| {l} In Arbellis] Iosephus, civitate Galilee, sed tamen textus iste videtur velle quod sit nomen regionis.
marg.| {m} Tria millia] Iosephus. Duo millia.
marg.| {n} Subtraxerunt] Iosephus, fugerunt castra relinquentes.
marg.| {o} Confractus] Ecce timor cordis.
marg.| {p} Dissolutus] Ecce tremor corporis.
marg.| {q} Si poterimus] Ecce animi dubitatio. Non sic solebat {5. 241vb} dicere, non tamen dubitavit de potentia Dei, sed iudicium Dei ignoravit super hoc, non sicut Moyses ad aquas contradictionis. {5. 242ra} Δ Nm. 20.b. {a}   Equites] Iude, secundum Glossam vel Bacchidis. {b}   In duas partes] In dextrum cornu, et sinistrum.
marg.| {d} Ex duabus partibus] id est utrarumque partium legio, scilicet, dextre, et sinistre, vel Bacchidis, et Iude.
marg.| {e} Et commota] id est tantus strepitus ac si terra videretur commoveri.
marg.| {g} Constantes] Iosephus, animosissimi viri.
marg.| {h} Ad mortem] Iosephus, usque Gazara.
marg.| {i} Et ingravatum] quia circumseptus ab hostibus fugere minime valuit, ut dicit Iosephus.
marg.| {l} Tulerunt] sub pacto redimentes corpus ab hostibus, ut dicit Iosephus.
marg.| {m} In sepulchro] vel in spelunca.
marg.| * pro ovibus suis.
marg.| {b} In duas partes] quia inter superbos semper sunt iurgia, tamen in morte Christi facti sunt amici Herodes, et Pilatus, quia licet mali inter se dissideant, tamen in oppressionem bonorum concorditer conveniunt. {c}   Et fundibularii] secundum Glossam fundibularii sunt qui blandimentis, sagittarii qui minis ad idololatriam alios cogunt.
marg.| Moraliter. Sagittarii sunt aculei timoris male humiliantis. Fundibularii sunt blandimenta adulationis male intendentis, que quasi in rotatu funde cor hominis circumagitant, ut a Deo longius proiiciant, 1Rg.25.e. Anima inimicorum tuorum rotabitur, etc. Isti cum potentibus sunt in prima acie contra Christum, Bernardus Videtur adversum te bone Iesu universitas Christianorum coniurasse, sed illi in persecutione tua primi sunt qui in Ecclesia tua videntur primatum tenere, gerere principatum.
marg.| {f} A mane] etc. A principio vite usque ad mortem, Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.| {k} Et Iudas cecidit] Multi in confessione vincunt dextrum cornu, quia bene dicunt peccata omnia, et usitata, sed in sinistro cadunt, quia si est ibi aliquod enorme aut inusitatum illud celant.
marg.| {n} Et factum est post obitum Iude] qui septem annis tenuit principatum, quia pater suus mortuus est anno centesimo quadragesimo {5. 242rb} sexto regni Grecorum, et ipse anno centesimo quinquagesimo secundo. Unde, inf. eod. dicitur, quod Alchimus anno centesimo quinquagesimo tertio precepit destrui muros domus sancte. Ex quibus per quatuor annos fuit Princeps tantum, tribus autem persequentibus etiam summus Sacerdos extitit, ut dicit Ioseph. qui videtur velle, quod Alchimus primo defunctus fuerit, et Iudas ei successit.
marg.| {q} Et querebant eum occidere] primo per dolum, ut dicit Ioseph.
marg.| {r} Asphar] {5. 242va} Δ vel Acusphar secundum Iosephum. {a}   Et die sabbatorum] ad Iudeorum ignominiam. Vel ut Iudei forte tunc non resisterent, sicut supra 1.d.
marg.| {b} Et misit fratrem] Ionathas Ioannem. secundum Glossam mysticam misit Bacchides. {d}   Ut commendaret] id est apud eos deponeret ipse Ioannes supellectilem suam usquequo pugnarent contra Bacchidem, ut dicit Iosephus. Magister in Historiis dicit, ut commodarent ei Nabuthei Ioanni, vel Ionathe.
marg.| {f} Filii Iambri] Iosephus. Insidiis collocatis in Nabath civitate, filii Iambri ceperunt Ioannem cum suis, et occiderunt.
marg.| {g} Cum ambitione] cum apparatu.
marg.| {l} Non est enim hodie] non patet locus effugii, sicut solet.
marg.| {m} Ecce enim bellum] hostes bellantes.
marg.| {o} Manum] ad percutiendum. Vel manum id est potentiam.
marg.| {p} Et divertit] Bacchides, et transivit Iordanem, ut dicit Iosephus.
marg.| {q} Et dissiliit Ionathas] vel desiluit, ut transiret Iordanem, et irrueret in eum.
marg.| {r} Mille viri] Iosephus, duo millia.
marg.| {s} Et reversi] Bacchides, et sui ad arcem.
marg.| {t} Et edificaverunt] Bacchides, et sui.
marg.| {u} Auxilia] arma vel armatos.
marg.| {x} Precepit Alcimus] Ioseph. Principem sacerdotum Ioachim, Alcimum scil. volentem deponere murum sanctuarii veterem, et constructum ab antiquis Prophetis, plaga quedam Dei repentina, percussit, ex qua mutus ad terram cecidit, et tortus per multos dies detestabiliter expiravit, principatum sacerdotii tenens quatuor annis, quo defuncto populus sacerdotium Iude tradidit, qui audiens virtutem Romanorum, etc. sicut supra in principio capituli. {5. 243ra} Δ Iosephus enim illud ponit supra in fine septimi. {a}   De domo] disponere de rebus suis.
marg.| {b} Ad regem] Demetrium.
marg.| {c} Et siluit] a preliis. {e}   In silentio] in pace.
marg.| {f} Et consilium ei dederunt] dicentes quod una nocte inopinanter evaderent.
marg.| {g} Non potuerunt] Iosephus, quia Ionathas nimis se caute tractabat. Unde Bacchides ira commotus transfugarum quinquaginta viros tamquam sibi, et regi mentitos occidit.
marg.| {h} In Bethbesse] Iosephus, ad Vithalagam villami.   [Desuper Bethbesse] in loco supereminenti Bethbesse, vel super, id est iuxta.
marg.| {l} Cum numero] id est cum paucis, quia pauperis est numerare pecus. Vel   [cum numero] id est cum multitudine quam potuit habere.
marg.| Unde Iosephus. Congregans Ionathas manum multam nocte Bacchidis invasit exercitum et multos occidens Simonem fratrem suum fecit adventum cognoscere, qui sentiens hostes interimi egreditur, et Macedonum machinamenta obsidioni pacata flammis succendit. {m} In Machmas] aliter Mathenas, Iosephus, in Mathema.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,mystice 
marg.| Mystice. {h} Interea ut audivit] etc. Glossa Instaurat rursum Demetrius bellum per Bacchidem, et Alchimum contra Iudam, qui per paganos atque Hereticos de fide Christi relapsos, mundi princeps veteres insidias novis artibus instaurat cum quibus dextrum cornu, id est validam auxiliatorum manum mittit.
marg.| Contra quos Iudas cum tribus millibus, id est omnibus in fide Christi fidelibus preliari disponit.
marg.| Sed tempore tribulationis multi se subtrahunt, quia firmam radicem non habent. Lc. 8.b. Nec remanent nisi octingenti, id est tantum ad eternam beatitudinem predestinati perseverant in finem. A mane usque ad vesperam commissum est prelium, quia ab ortu lucentis fidei usque ad Θ finem mundi castra diaboli contra Ecclesiam confligere, non cessant. Dextro cornu quod validius videbatur decidente, sinistrum a tergo Iudam persequitur, quia sopita quodammodo gentilium gravi persecutione heretici sinistra intentione Ecclesiam dolose insidiantur, atque occulte persequi non desistunt. Et ita ingravescentibus undique bellis, non solum minores, sed et prelati, et magistri interdum ruunt, aut per culpam, aut per mortem corporalem, et tunc ceteri fugiunt, quia percusso pastore disperguntur oves gregis Boni tamen discipuli luctum faciunt, sed non inconsolabiliter sicut ceteri, qui spem non habent, quia letantur animo de consignata sibi in celesti regno mercede. Et hoc est, quod sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,moraliter 
marg.| Moraliter. {h} Interea ut audivit] Ecce diabolus confusus iterum instruit acies contra Christum, contra Ecclesiam, contra iustum Christum confitentem mittit Bacchidem, et Alchimum, id est malum Prelatum, ut dictum est, et iniquum principem.
marg.| Vel isti duo sunt due omnium malorum radices : superbia scilicet, de qua Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia.
marg.| Et cupiditas, de qua 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Superbia dextrum cornu tenet, quia tentat in prosperis, et ideo fortior dicitur, cupiditas sinistrum, quia tentat in adversis. Demetrius maior diabolus, qui contemptus surgit in scandala, sicut bufo pressus diffundit venena, et minores demones ad tentandum mittit, quorum alii de vitiis carnalibus tentant que fortiora apparent, et ideo Iudas ea primo insequitur.
marg.| Sed ipsis superatis, spiritualia vitia latenter a tergo insurgunt quod bene exprimit nomen Alchimi. Et cadit Iudas in prelio, dum de victoria vitiorum inaniter gloriatur, 2Par. 25.f. Dixisti, percussi Edom, id est vitia carnalia, idcirco erigitur cor tuum in superbiam.
marg.| {n} Subtraxerunt se de castris] Multi sunt cum Iuda in quadragesima tempore luctus, sed post Pascha Iudam deserunt quia confiteri renuunt, vel in facta confessione non persistunt, quando, scilicet vident dextrum cornu, et sinistrum, id est omnes divites, et pauperes, imo totum Demetrii exercitum, id est totam mundi gloriam, et potentiam insurgere contra Christum, blasphemando, detrahendo, subsannando, Eccl. 6.a. Est amicus secundum tempus, etc.
marg.| {r} Absit istam rem facere, ut fugiamus ab e is.   Et si appropiavit] etc. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam ponit
prol.| * pro ovibus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,mystice 
marg.| Mystice. {n} Et factum est post obitum] etc. Glossa Illa pravorum infestatio, que post obitum Iude inquietavit filios Israel, significat quod ablatis bonis doctoribus dispendium non minimum fideles sentiunt auditores, cum et heretici, et pagani persecutionibus Ecclesiam Dei fatigant.
marg.| Unde Apostolus ait Act. 20.f. Scio quod post discessionem meam intrabunt, etc. Inde accidit quod ingruente fame verbi quidam tormentis coacti, quidam suasionibus illecti tradunt se gerentibus, vitiis, et demonibus, qui in amicos veri illudentes Iuda vindictam exercent. Quia autem Iude defuncto succedit Ionathas, hoc est, quod primis Ecclesie Doctoribus per martyrium obeuntibus successores eorum in loco eorum substituuntur. Sed sicut prioribus, ita et sequentibus doctoribus bella truculenta ab infidelibus, atque hereticis oriuntur, sed exardescente hostium furore, Doctores sancti ad celeste desertum confugiunt precibus, et ad aquam lacus Asphar resident, quia in compunctionis lacrymis ad implorandum Dei adiutorium commorantur. Θ Bacchides vero die sabbatorum venit contra eos trans Iordanem, quia persecutores quieti Ecclesie invidentes, baptismi sacramentum, et fidei statum subvertere, et conturbare disponunt. Quibus Nabuthei, id est Heretici prophetantes mendacia ad perpetrandum malitiam subiunguntur.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,moraliter 
marg.| Moraliter. {n} Et factum est post obitum] etc. bono prelato obeunte mali eriguntur, Iud. 8.g. Mortuo Gedeone, filii Israel fornicati sunt in Baalim. Item mortuo Iuda, id est consuetudine confitendi neglecta, vitia oriuntur, Lam. 1.a. Migravit Iudas, etc. et ideo omnes persecutores eius apprehenderunt eam. Et ex hoc sequitur necessario fames, id est consolationis interne defectus. Unde sequitur. Vie Sion lugent eo, quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Item mortuo bono prelato sequitur fames verbi Dei.
marg.| {o} Et elegit Bacchides viros impios] quia in conventu diaboli ; id est in conventu malignantium, quanto quis deterior, tanto eligi dignior. Unde ubi perficiuntur impii, signum est, quod Bacchides, id est diabolus eorum dilectionem impetraverit.
marg.| {p} Elegimus te] quia mortua confessione per peccatum vel gratiarum actiones, et voce laudis per acidiam, ad solum Ionathan, id est Spiritus sancti gratiam est recursus, quo suspiciente regnum cordis, irascitur Bacchides, 1 diabolus. Sed fugiendum est in desertum penitentie iuxta lacum Asphar, ad profluvium lachrymarum, Apc. 12.d. Persequente dracone fugit mulier in * desertum. {a}   Et die sabbatorum] In otio in festis diabolus magis infestat, ideo Dominus magis predicabat in sabbatis.
marg.| Unde Mt. cap. 24.b. Orate ne fiat fuga vestra in hyeme. Vel, id est in tristitia inordinata vel letitia inepta.
marg.| {c} Et rogavit Nabutheos] Ioannes petiturus descensum ad amicos etiam sapientes divertit, nam Nabuthei prophetantes interpretantur, periit, sic frequenter quos Ionathas, id est Spiritus sanctus ad desertum claustri vult ducere, pereunt per consilia amicorum.
marg.| Vel secundum aliam lecturam Nabuthei prophetantes sapientes {5. 242vb} sunt huius mundi, qui et amici dicuntur Bacchidis, id est diaboli.
marg.| Hi demonibus, vel malis hominibus Christum in membris suis persequi volentibus, apparatum suum commendant, scilicet, consilia, auxilia, protectiones, exempla.
marg.| {e} Et exierunt filii Iambri] Glossa Voluptuosos significant qui ex Madaba, id est ex nativitate per concupiscentiam exeunt, et Ioannem, id est aliquem de filiis ecclesie comprehendunt alliciendo, et occidunt ad peccatum trahendo. Sed interdum dum iidem filii prosperitatis nuptias celebrant, voluptatibus vacant, Spiritus sanctus per sanctos doctores spiritualiter interficit, et nuptias carnis delicias in penitentie lamenta convertit, Iob. 30.d. Versa est in luctum cithara mea, etc. Reliqui autem in montem superbie fugiunt.
marg.| {h} Et converse] etc. sic erit in die mortis, Eccl. 11.b. Malitia hore oblivionem, etc. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, etc. Sic erit in die Iudicii, Lc. 17.f. Sicut factum est in diebus Noe, etc.
marg.| {i} Et reversi sunt] hoc est, quod dicit Dominus Luce. 17.c. Cum omnia bona feceritis dicite, servi inutiles sumus, id est revertimini ad ripam humilitatis.
marg.| {k} Et audivit Bacchides] secundum Glossam Cum persecutores ecclesie fideles spirituale sabbatum agere vident, et invident eos conturbare contendunt. Sed Ionathas suos per spirituale certamen, id est per patientiam edocet superare.
marg.| Unde Mt. 4.f. Si quis te percusserit in unam maxillam, etc. Rm. 12.d. Si esurierit inimicus tuus, etc. hoc enim faciens carbones ignis, etc. Hoc est quod hic sequitur, quod Bacchides in fine cum Ionatha post victoriam pacem fecit.
marg.| {n} Et extendit Ionathas manum] Quando undique tentationes insurgunt, bonis operibus est insistendum. Unde in noctibus extollite manus vestras in sancta, quia extendente iusto manum ad opera, divertit ab eo Bacchides, id est diabolus tentare desistit.
marg.| Qui tunc omnino confunditur, quando homo aquis tribulationum se sponte committit, non solum ad transfretandum, vel transvadandum, sed ad transnatandum in navi.
marg.| In transvadando pedes affectus aquis immerguntur, sed non corpus, sed qui transnatat, et corpore, et pedibus totus immergitur, id est corpore, et animo interius exteriusque affligitur.
marg.| {x} Mense secundo] id est Maio frequenter destruitur murus bonorum operum, per Alcimum, scilicet, id est per mundi vanitates, qui in quadragesima fuerat inchoatus.
marg.| {y} In illo tempore] secundum Glossam, dum Alcimus, id est heretici, opera prophetarum, id est munimenta fidei destruere nituntur, Dominus repente dissipat universa labia dolosa, et linguam magniloquam, ita ut nec de domo sua id est sequenti conversatione liceat ordinare, sed cum magno tormento corporaliter pariter, et eternaliter moriuntur.
marg.| {d} Et cogitaverunt] Isti iniqui significant homines suggerentes, vel consiliarios iniquos qui paci Ecclesie vel profectui bonorum invidentes, diversa adinveniunt genera persecutionum, quemadmodum Alcimo mortuo, id est dissipatis Hereticis, falsorum fratrum deceptio subintret, quod significant ille Epistole Bacchidis occulte misse sociis qui erant in Iudea. Sed non prevalent, quia agit hoc industria boni doctoris ut plebs subdita precavere noverit astutiam perversorum. Fugit Ionathas in desertum in Bethbesse, quod interpretatur domus oris florentis, cum doctor predicare non valens, ad secretum confugit orationis, sicut ipse Iesus, Io. 11.g. Iam non in palam ambulabat, etc.
marg.| {k} Et reliquit Ionathas] Glossa. Quid est quod Ionathas Simonem intus reliquit, et ipse foras contra adversarios exiit, nisi quod sancti Doctores interius operam dant virtutibus, et tamen foris cum fidei scuto, et gladio spiritus contra hostes dimicare non cessant ? Et tunc maxime Bacchides, id est diabolus affligitur, et fugatur, ita ut pace reddita, doctores ipsi in {5. 243rb} plebibus amissa recuperent, de perdita restaurent. Resideant in Machmas, quod interpretatur vile tributum vel decretum, et Ecclesiam significat, ubi instanter quotidie iuste servitutis tributum Deo exhibetur, et iuxta legis decreta Dei iusta iudicia per doctores fidelium exercentur, atque sic pravorum nequitia a vero Israel exterminatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_9)

Notes :