Hugo de Sancto Caro

<52.551b> Prologi ‘Machabeorum libri duo’ expositio

marg.| {5.229va} Machabeorum] etc. Hic est prologus Hieronymi : qui transtulit librum istum. In quo tangit rationem nominis libri, quia a Iuda Machabeo dictus est liber Machabeorum. Tangit etiam materiam libri quantum ad quedam : duo scilicet generalia, videlicet, quomodo gens Hebreorum a Persis superata est, et afflicta, et e converso, quomodo ipsi Perse a Machabeis sunt superati. Et in his conprehenditur in summa materia totius libri. Tangit etiam duo specialia, scilicet pugnam Sabbatorum, que habetur, inf. cap. 2. Et mortem septem fratrum de quo habetur secundi libri capitulo septimo.
marg.| {h} Persarum] id est Grecorum apud quos erat iam monarchia. Ergo Perse venerunt cum Grecis contra Iudeos. Vel hoc dicit, quia post Alexandrum, {5.229vb}regnum divisum est in quatuor, et unus eorum regnum obtinuit Orientis.
marg.| {i} Sabbatorum] id est sabbatis factam contra Iudeos non repugnantes, Inf. capitulo 2. vel in sabbatis factam a Iudeis contra Nicanorem, Inf. 2. cap. 15.
marg.| {k} Exercitus] genitivi casus, scilicet, triumphos exercitus Iude Machabei. Quidam libri non habent, exercitus. <Explicit Expositio Prologi S. Hieronymi. Postilla super primum librum Machabeorum incipit>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Prologi ‘Machabeorum libri duo’ expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_Prol.)

Notes :