<52.3715> Prologus ‘Residuum eruce’
prol.|
{5.229ra}
In Postillam super libros Machabeorum prologus Hugonis de Sancto Charo. - Residuum eruce comedit Locusta, et residuum Locuste comedit Bruchus, et residuum Bruchi comedit Rubigo, Ioel. 2.a. Per hec quatuor verba Ioelis, significantur quatuor regna que Iudeos per diversa tempora afflixerunt. Per Erucam Assyrii : qui per Nabuchodonosor civitatem succenderunt, et populum captivaverunt. Et de hoc habetur in libris Regum et Paralipomenon et Tobie. per Locustam, Medi, et Perse, qui Iudeos in captivitate tenuerunt, et afflixerunt, sicut habetur in Iudith, et Esther. Per Bruchum, regnum Grecorum, qui per Antiochum ad instar Bruchi populum Iudaicum depaverunt, de quo agitur in hoc libro. Rubigo vero que omnia consumit Romanos significat : qui totam Iudeam irreparabiliter destruxerunt. Sed de hoc non habemus in canone Biblie, nisi quod Prophete super hoc predixerunt. Hec sunt quatuor cornua que vidit Zacharias cum quatuor fabris, Za. 1.d. Et quatuor quadrige quas vidit idem Propheta cum quatuor generibus equorum, Za. 6.a. Hec sunt quatuor metalla, aurum, argentum, es, et ferrum in statua Nabuchodonosor, Dn. 2.e. Et quatuor bestie quas vidit Daniel : leena, ursus, pardus, et aper, ut quidam volunt, Dn. 7.a. Hec autem iugis, et varia Iudeorum afflictio quid aliud significat, nisi quia militia est vita hominis super terram ? Et quia omnes veri Iudei qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur.
prol.|
Et nota quod solus Antiochus, inter ceteros Iudeos ad idololatriam legitur compulisse : et ideo plus nocuit : sic ergo patet materia huius libri : in quo agitur de bellis, et victoriis, et laudibus victoriarum, ad litteram, per que bella spiritualia, et victorie designantur. Auctor libri ignoratur. Est enim liber iste apocryphus, non quia de veritate dubitetur : sed quia auctor ignoratur. Nec est de canone sacre Scripture apud Hebreos, est tamen scriptus apud eos primus liber saltem, sicut dicit Hieronymus in prologo super librum Regum. Secundus magis Grecam eloquentiam redolet, ut ibidem dicitur. Intentio est, ut ex priorum sanctorum devotione concepta, ad spiritualium certaminum, et etiam corporalium si opus fuerit, animemur. Finis ut per victoriam perveniamus ad coronam.
prol.|
Modus agendi per divisionem libri patebit. Est enim liber historialis et planus, licet brevibus, longas historias comprehendat. <Explicit Prologus Auctoris>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Prologus ‘Residuum eruce’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 24/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_Prol.3715)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Mcc. Prologus ‘Residuum eruce’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 24/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=52&chapitre=52_Prol.3715)
Notes :