Capitulum 3
Numérotation du verset
2Mcc. 3,1
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Onie pontificis pietatem et animos odio habentes mala
Numérotation du verset
2Mcc. 3,2
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus illustrarent
Numérotation du verset
2Mcc. 3,3
ita ut Seleucus Asie rex de reditibus suis prestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
Numérotation du verset
2Mcc. 3,4
Simon autem de tribu Beniamin prepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri
Numérotation du verset
2Mcc. 3,5
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharsee filium qui illo tempore erat dux Celesyrie et Phenicis
Numérotation du verset
2Mcc. 3,6
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias immensas esse que non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
Numérotation du verset
2Mcc. 3,7
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis que delate erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut predictam pecuniam transportaret
Numérotation du verset
2Mcc. 3,8
statimque Heliodorus iter aggressus specie quidem quasi per Celesyriam et Phenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus
Numérotation du verset
2Mcc. 3,9
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hec ita essent
Numérotation du verset
2Mcc. 3,10
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hec et victualia viduarum ac pupillorum
Numérotation du verset
2Mcc. 3,11
quedam vero esse Hyrcani Tobie viri valde eminentis in his que detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
Numérotation du verset
2Mcc. 3,12
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate impossibile omnino esse
Numérotation du verset
2Mcc. 3,13
at ille pro his que habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regie deferenda
Numérotation du verset
2Mcc. 3,14
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
Numérotation du verset
2Mcc. 3,15
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de celo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret
Numérotation du verset
2Mcc. 3,16
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem
Numérotation du verset
2Mcc. 3,17
circumfusa enim erat viro mestitia quedam et horror corporis per que manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
Numérotation du verset
2Mcc. 3,18
alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus
Numérotation du verset
2Mcc. 3,19
accincteque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines que concluse erant procurrebant ad Onian alie autem ad muros quedam vero per fenestras aspiciebant
Numérotation du verset
2Mcc. 3,20
universe autem protendentes manus in celum deprecabantur
Numérotation du verset
2Mcc. 3,21
erat enim misera commixte multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio
Numérotation du verset
2Mcc. 3,22
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Numérotation du verset
2Mcc. 3,23
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium presens
Numérotation du verset
2Mcc. 3,24
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit sue ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur
Numérotation du verset
2Mcc. 3,25
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
Numérotation du verset
2Mcc. 3,26
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
Numérotation du verset
2Mcc. 3,27
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 3,28
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus predictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
Numérotation du verset
2Mcc. 3,29
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
Numérotation du verset
2Mcc. 3,30
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et letitia impletum est
Numérotation du verset
2Mcc. 3,31
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
Numérotation du verset
2Mcc. 3,32
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem
Numérotation du verset
2Mcc. 3,33
cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti asstantes Heliodoro dixerunt Onie sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
Numérotation du verset
2Mcc. 3,34
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non comparuerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 3,35
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Onie gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
Numérotation du verset
2Mcc. 3,36
testabatur autem omnibus ea que sub oculis suis viderat opera magni Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 3,37
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
Numérotation du verset
2Mcc. 3,38
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quedam virtus
Numérotation du verset
2Mcc. 3,39
nam ipse qui habet in celis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
Numérotation du verset
2Mcc. 3,40
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Mcc. 3,1
marg.|
Igitur cum sancta civitas]
etc. In hoc capitulo agitur de proditione Simonis, que facta est sub Seleuco.
marg.|
In sequenti agetur de sceleribus Iasonis, et Menelai, et suorum complicium, que sub Antiocho Epiphane apparuerunt.
marg.|
Et in hoc capitulo primo agitur de honore templi exhibito a regibus et maxime a Seleuco, et Antiocho magno, ut dicit Iosephus. Incipit autem a prosperis, ut postmodum adversa appareant graviora.
marg.|
Secundo, agit de proditione Simonis, et delatione pecuniarum, et templi ad Apollonium, ibi : [
Simon autem,
marg.|
Tertio, de missione Heliodori, et ingressu eius in templum, et dolore Onie, et oratione populi, ibi : [
Cumque retulisset,
marg.|
Quarto, de percussione Heliodori, et exultatione populi, ibi : [
Sed Spiritus omnipotentis,
marg.|
Quinto, de sanatione Heliodori ad orationem Onie, et de his, que regi retulit de gloria templi, ibi : [
Tunc vero ex amicis]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{i}
Igitur cum sancta civitas habitaretur]
etc. Hierusalem.
marg.|
{k}
Propter Onie pontificis]
etc. Ponit hic Glossa Catalogum summorum
{5.
253vb} Pontificum, qui fuerunt ab institutione templi sub Salomone.
marg.|
Primus fuit Sadoch, secundus, Achimaas, tertius, Ioram, quartus, Auxieramus, quintus, Nideas, sextus, Sudeas, septimus, Hilus, octavus, Ioathan, nonus Urias, decimus, Nerias, undecimus, Odeas, duodecimus, Sellum, tertiusdecimus, Elchias, quartusdecimus, Zaria, quintusdecimus, Iosedech, sextusdecimus, Iesus, qui templum reedificavit, decimus septimus, Ioachim, decimus octavus, Ioannes, decimus nonus, Iaddus, vicesimus, Onias, vicesimus primus, Simon iustus, vicesimus secundus, Eleazarus frater eius qui Septuaginta Interpretes misit Ptolemeo, vicesimus tertius, Manasses avunculus eius, vicesimus quartus, Onias Simonis iusti filius, vicesimus quintus, Simon sub quo Iesus filius Sirach Ecclesiasticum composuit, vicesimus sextus, Onias filius eius, iste, scilicet de quo hic agitur.
marg.|
{l}
Dispositionem]
quoad subditos, scilicet.
marg.|
{m}
Pietatem]
in se, et ad Deum.
marg.|
{n}
Odio habentes]
quoad malos.
marg.|
Primum pertinet ad scientiam, secundum ad vitam, tertium ad zelum.
marg.|
{o}
Seleucus]
Antiochi magni filius, et frater Epiphanis.
marg.|
{p}
Prepositus]
id est rerum exteriorum, quia nec summus sacerdos esse, nec ea, que erant in templo tractare potuit, cum esset de tribu Beniamin, Nm. 3.
marg.|
{q}
Apollonium]
illum forte quem interficit Iudas supra 1. lib. 3.b.
marg.|
{r}
Communes]
id est communiter ibi a populo depositas.
marg.|
Vel Communes, id est Deo sanctificatas.
marg.|
{s}
Possibile]
facile.
marg.|
{t}
Ad regem]
Seleucum.
marg.|
{u}
Delate]
falso a Simone accusate.
marg.|
{x}
Specie]
simulatione.
marg.|
{y}
Sacerdote]
Onia.
marg.|
{z}
De dato iudicio]
qualiter, scilicet Simon iudicaverat tantas ibi esse pecunias.
marg.|
Sed contra Nehemie 13.b. ubi Nehemias eiecit vasa Tobie, que vasa posuit in Gazophylacio domus Domini, ergo et ista erant abiicienda.
marg.|
Solutio. Ille Eliasibus. Tobie dupliciter peccavit, et quia in loco deputato ad vasa domus Dei sibi Gazophylacium fecerat, et quia sibi soli Thesaurum ibi fecerat, iste autem Onias res fidelium posuerat in loco ad hoc deputato.
marg.|
Et est argumentum, quod tempore hostilitatis licet ponere res in Ecclesia, et Ecclesiastica, et huiusmodi.
marg.|
{b}
Credidissent]
id est commendassent. Sic sumitur. Scio cui credidi, 2Tim. 1.
marg.|
{c}
Impossibile omnino esse]
ostendit.
marg.|
{d}
Omni genere]
omnibus modis. {e}
Legem posuit]
Ex. 22.a. Si quis commendaverit amico pecuniam, etc.
marg.|
{f}
Concluse]
in parentum domibus custodite, Sir. 26.b. In filia non advertente se firma custodiam ne inventa occasione abutatur se.
marg.|
{g}
Dissolutionem]
tremorem membrorum.
marg.|
{h}
Adornatus]
vel adornatum, vera littera secundum Cantuariensem et secundum Glossam .
marg.|
{i}
Isque]
equus.
marg.|
{l}
Elisit, vel illisit]
id est percussit Heliodorum cum anteriori parte pedum suorum.
marg.|
Vel {k}
Priores calces]
ipsius Heliodori, id est anteriores partes pedum eius.
marg.|
Calcis enim prima pars plante est, secundum Papiam, inde dicitur calcitrare, calcare calcaneo eius.
marg.|
{m}
Qui autem ei]
equo.
marg.|
{n}
Qui circumsteterunt eum]
Heliodorum, vel secundum Glossam Oniam.
marg.|
{o}
Eiecerunt]
de templo satellites sui, scilicet.
marg.|
{p}
Spe, et salute]
id est omni spe salutis.
marg.|
{q}
Apparente]
in tali visione.
marg.|
{r}
Donaret]
Dominus sua potestate vel Onias sua intercessione.
marg.|
{s}
Repedabat]
revertebatur.
Numérotation du verset
2Mcc. 3,mystice
marg.|
Mystice. Glossa Hec historia secundum tropologiam
{5.
254rb} significat, quod omnes, qui superbia, aut avaritia instigati sanctificationem Domini indigne tractare presumpserint, celesti iudicio sunt puniendi.
marg.|
Quia dicit, Ps. 92. Domum tuam Domine decet sanctitudo. Nec licet ibi aliquid gerere, vel condere, nisi solus Dei laudibus, et orationibus vacare, Io. 2.c. et Mt. 21.b. Eiecit vendentes, et ementes, etc.
marg.|
Allegorice
]
Onias Christum, Heliodorus Paganos, Iudeos, et hereticos significat, qui Dei cultum evertere nituntur, sed orantibus membris Christi succurrit ipse caput Ecclesie Christus, de quo Apc. 19.b. Vidi, et ecce equus albus, etc. Equus eius albus, et vestis cruenta, quia dilectus candidus in nativitate, rubicundus in Passione. Hic erat optimis operimentis ornatus, id est omnium virtutum splendore clarissimus. Cuius arma aurea, id est opera eius mirifica.
marg.|
Huius equus Heliodoro priores calces elisit, quia sacramentum incarnationis eius omnes hostes prosternit.
marg.|
Duo iuvenes qui circumsteterunt Oniam utriusque testamenti doctores significant, qui virtute fidei, et bonorum operum decori gloria miraculorum optimi, sapientie et scientie amictu speciosi variis temporibus existentes, suis predicationibus, verberant pravorum insensibilitatem, et a terra discedere compellunt.
marg.|
Quod autem Onias ipsum oratione salvavit, significat quod misericordia redemptoris ingratis sepe confert beneficium conversionis, quatenus a cecitate, et potestate Satane liberati, gratias Deo referant, et laudes eius annuntient in universa terra.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_3)
Notes :