Hugo de Sancto Caro

<74.2 Hugonis de Sancto Caro expositio in praefationem in Actus Apostolorum>

prol.| Lucas natione Syrus, cuius laus in evangelio canitur, apud Antiochiam medicine artis egregius et apostolorum Christi discipulus, postea usque ad confessionem Paulum secutusa sine crimine in virginitate permanens, Deob maluit servirec quid octoginta et quatuor annos etatis agense in Bithynia obiit plenus Spiritu sanctof. Hic Spiritu sancto instigante in Achaie partibus evangelium scribens, grecis fidelibus incarnationem Domini fideli narratione ostendit, eumdemque ex stirpe David descendisse monstravit. Cui non immerito potestas scribendi Actus Apostolorumg in ministerio datur, ut Deo in Deum pleno et filio perditionis extincto, oratione ab apostolis facta, dominiceh electionis numerus compleretur, sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret quem diu contra stimulum calcitrantem Dominus elegisset, quodi legentibus etj requirentibusk brevi voluil potiusm ostendere sermone quam prolixius aliquid fastidientibus prodidissen, quem ita divina subsecuta est gratia ut non solum corporibus sed etiam animabuso eius proficeret medicina.p
a Codd. : ΩM (298ra) (non contuli) ; Rusch Ed1703 (Hugo de Sancto Caro Postille in Bibliam) Bruyne | secutus] + Apostolus Bruyne
b Deo] Domino Bruyne
c servire] inservire Bruyne
d qui] quo Ed1703
e annos etatis agens] agens etatis annos Ed1703
f obiit... sancto] de saeculo noscitur emigrasse Ed1703 Bruyne
g potestas scribendi Actus Apostolorum] scribendorum apostolorum actuum (ap. act. Ed1703) potestas Bruyne
h dominice Rusch Ed1703] sorte praem. Bruyne Ed1703, Domini Bruyne
i quod Rusch Bruyne] quo et Ed1703
j et] ac Ed1703
k requirentibus] + Deum Ed1703 Bruyne, Dominum Bruyne (T)
l volui Rusch Bruyne] voluit Weber (V c s), voluit Bruyne (T)
m potius] om. Bruyne
n prodidisse] + sciens quod operantem agricolam oportet et de suis fructibus edere Rusch Bruyne
o animabus Rusch Ed1703] animarum Bruyne
p Codd. : Rusch Ed1703 De Bruyne, Préfaces (Act.), p. 209, n°1
marg.| Lucas Antiochensis] etc. Nota quod Prologus iste dividitur in quatuor partes. In prima dicitur de causa efficiente, vel auctore huius libri. In secunda, quod non immerito, sed convenienter agit de actibus. In tertia subditur causa, quare agit de actibus. In quarta tangit brevitatem agendi. Prima incipit ibi : [Lucas] etc. Secunda, ibi : [Hic spiritu] vel ibi : [Cui non immerito] etc. Secundum diversum modum legendi hoc quod dico. Non immerito legitur, cui, respective, vel absolute si respective, incipit ibi : Hic spiritu. Si absolute. [Non cui immerito] Tertia, ibi [Ut Deo] etc. Quarta, ibi : {7. 278va}   [Quod legentibus] Item queritur, cur hic dicitur, qui obiit octoginta quatuor annorum, et in Prologo super Evangelium quod septuaginta quatuor tantum, uterque Prologus est Hieronymi. Respondeo, quod fuit error Scriptorum, vel quod hic loquitur de annis generationis, ibi, de annis regenerationis eius.
marg.| Item in Prima Glossa 1 que sic incipit. Lucas medicus, dicitur quod Lucas hunc librum Rome composuit. In sequenti que incipit. De loco quidem, dicitur quod greco sermone scripti sunt actus. Et ponuntur in ipsa Glossa tres rationes quare hoc ? Solutio Lucas sequebatur Paulum, et secundum quod Grecis predicabat, scribebat grece ad ultimum venit Romam et predicavit, ibique complevit actus Romana lingua. Et exponitur illo Glossa Rome composuit, id est complevit. Vel potest dici ; quod prius grece scripsit, postea latine illud idem.
1 Glossa ordinaria.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_Prol.2 Hugonis de Sancto Caro expositio in praefationem in Actus Apostolorum)

Notes :