Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset  1,1 
marg.| Apocalypsis a   Iesu Christi] Liber iste in duas partes dividitur. In prima quedam communia toti operi, et generalia premittit, et quidem in hoc primo c. In secunda specialiter ad visiones et revelationes accedit. Et hec pars incipit inf. 2.c. ibi   [et Angelo Ephesi Ecclesie] et durat usque in finem libri. Prima pars, sive primum cap. dividitur in tres partes. In prima opus suum commendat. In secunda salutationem ponit determinans quos salutet, et quam salutem eis opter, et a quo. Ubi etiam Christum commendat primo ab his, que fecit in primo adventu : secundo ab his, que faciet in secundo : Et hec pars incipit, ibi   [Ioannes septem Ecclesiis] etc. In tertia ponit quasi subiectum commune totius libri, scilicet tribulationem Ecclesiarum quam significant septem candelabra : et earum consolationem, quam significat hoc, quod inter candelabra vidit similem filio hominis ibi :   [Ego Ioannes frater vester] etc.
a Apocalysis] reverendissimi in Christo Patris et D. D. Hugonis Cardinalis etc. Postilla super Apocalypsim Β. Ioannis Apostoli incipit praem. Edd.
marg.| Opus igitur suum commendat primo a profunditate cum dicit [Apocalypsis] Secundo ab auctoritate quadruplici. Primo mittentis, cum dicit   [Iesu Christi] Secundo dantis, scilicet Dei patris, cum dicit,   [Quam dedit] etc. Tertio deferentis, quia Angeli, unde dicit,   [Per Angelum] Quarto recipientis, quia Ioannis Apostoli, unde dicit.
marg.| [Servo suo Ioanni] Quinto commendat opus a necessitate cum dicit,   [Oportet fieri] Sexto ab utilitate cum dicit,   [Beatus qui legit] etc. Dicit ergo :
marg.| {b} Apocalypsis] id est revelatio
marg.| {c} Iesu Christi] que, scilicet a Trinitate revelatur Iesu Christo homini Δ. { 366ra } Vel quam ipse Christus revelavit Ioanni supple hec est. Et in hoc verbo reddit auditores benevolos, et attentos Apocalypsis dico.
marg.| {a} Quam Deus] pater dicit Glossa
marg.| {b} Dedit illi] Christo. Ergo hoc habuit Christus a patre et non a filio, nec a Spiritu sancto. Contraria videtur alia Glossa dicens. Secundum hominem accepit a patre, et a verbo sibi counito, et Spiritu sancto. Solutio : Et si pater dedit, sicut dicit prima Glossa tamen non excluditur nec filius, nec Spiritus sanctus : hoc vero dicitur ut notetur residere auctoritas penes patrem.
marg.| Sed queritur cui facta est revelatio, sive secundum quam naturam facta est Christo : quia non secundum naturam Dei quia revelationem precedit ignorantia, que nulla fuit in Christo : Deo non si secundum naturam hominis, adhuc non videtur, quia Christus in quantum homo scit omnia, que pater, que Deus, et a primo instanti sue creationis, anima eius scivit omnia, ergo in ipsa numquam fuit obscuritas, ergo nec revelatio, quia nec velamen. Solutio : Christo homini facta est, et verum est, quia omnia scivit que pater, sed non ita limpide. Unde fuit in Christo homine ignorantia secundum naturam nulla tamen secundum gratiam. Dedit dico. Et ad quid ?
marg.| {c} Palam facere] id est ut palam faceret. Contra. Hec revelatio adhuc occulta est latens sub figuris. Solutio : palam fecit Deus, etsi non omnibus, tamen servis suis, quia dicit Sir. 41.c. Scientia invisa, et thesaurus absconditus, que utilitas in utrisque ? Nulla. Quod patet per servum pigrum, qui talentum abscondit. Mt. 25.e.
marg.| {d} Servis suis] In servo duo notantur, opus scilicet et humilitas.   [Servis] ergo operariis, id est humilibus. Mt. 1.d. « Confitebor tibi pater Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et revelasti ea parvulis » ; Glossa non Iudeis, non Philosophis. Sed contra Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. Solutio : Omnibus predicavit, sed non omnibus palam fecit. Vel ut fiat vis in littera, ut notentur oves illi omnes, qui ex ignorantia, vel infirmitate peccaverunt, et non illi qui ex malitia.
marg.| {e} Que oportet fieri] Hic commendat opus a necessitate. Glossa Quasi inevitabile quin fiat, quia Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Hoc est verum, quia non est purgatio, nisi per ignem tribulationis, et nos omnes nascimur filii ire Eph. 2.a. et ideo omnes indigemus purgatione. Sir. 22.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis.
marg.| {f} Cito] Quia breve est quicquid fine clauditur, ut dicit Gregorius 23.e. Iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Et hoc dicit ne sit grave pati : cito enim finiendi sunt labores, et premia danda 1Pt. 1.b. In quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus.
marg.| {g} Et significavit] id est per signa precepit ostendi. Vel   [significavit] Deus pater filio, et filius Ioanni sub sigillo id est sub scripto ut dicit Glossa Sed videtur contrarium ei quod dixit,   [Palam facere] etc. Solutio : Sub signis posuit ut malis clauderetur, ut fideles per exercitium consequantur, sic dicit et solvit eadem Glossa
marg.| {h} Mittens per Angelum suum] id est Christum, qui est magni consilii Angelus. Is. 9.b. secundum Septuag. Vel   [Per Angelum suum] id est qui aliquando in persona Christi, aliquando in persona sua loquitur. Unde   [per Angelum] per naturam,   [suum] quia sui assumit personam.
marg.| {i} Servo suo Ioanni] humili, scilicet et gratioso. Quia Lc. 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
Numérotation du verset  1,1 
allegorice
marg.| Apocalypsis interpretatur revelatio, hec est sacre Scripture intelligentiab et cognitio que a Deo patre debet peti fideliter, et in nomine Iesu Christi, non confidendo in propriis meritis, vel in subtilitate ingenii, sed in gratuita bonitate Dei. Hec quatuor tanguntur breviter cum dicit,   [Apocalypsis] Ecce duo nempe quod fideliter et in nomine Iesu Christi, de primo, Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia postulet in fide nihil hesitans de secundo Io. 16.e. Si quid petieritis a patre in nomine meo, dabo vobis.
b intelligentia] Λpraem. Ed1703
marg.| {a} Quam dedit illi Deus] pater a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a patre luminum. Iac. 1.c.
marg.| {b} Dedit] gratis non pro meritis, non per subtilitatem ingenii sine Deo accepit. Mt. 10.a. Gratis accepistis gratis date, 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis.
marg.| {c} Item notatur ad quid datur quia ut aliis aperiatur per doctrinam, unde dicit Palam facere servis suis] non ut abscondatur per invidiam. Sap. 7.b. Sine fictione didici, et sine invidia communico. Item ut non abscondatur per intentionem terrenam, sicut fecit servus piger qui talentum receptum abscondit in terra Mt. 25.c.
marg.| {e} Item notatur quid debeat predicari quia premia bonorum, et supplicia malorum, prima ut appetantur, secunda ut fugiantur. Unde dicit Que oportet] fieri cito per quem ? Per ministrum, per predicatorem et expositorem Scripture, vel magistrum qui dicitur Angelus. Mal. 2.b. Angelus enim Domini exercituum est.
marg.| Item notatur cui datur quia, id est Ioanni ei, scilicet in quo est gratia qui per penitentiam iam mundus est a culpa, et servus est Dei ; servando eius mandata ; qui etiam testimonium perhibet Verbo Dei, id est filio corde credendo in eum et ore confitendo eum : quia dicitur Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam ; ore autem confessio fit ad salutem. Item qui testimonium perhibet Iesu Christi opera imitando. [Hec Apocalypsis] est multis ignota, qui tamen litterati estimantur, et putantur scire multa. Unde Hieronymus in Prologo Biblie quinto capitulo. Quanti putant hodie se scire litteras tenent librum signatum, nec aperire possunt, nisi ille reseraverit « qui habet clavem David, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit »1. Isti sunt, qui habent clausos et excecatos oculos mentis, propter quod non fit eis revelatio, vel Apocalypsis : unde necesse haberent dicere cum Ps. 118. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
1 Apc. 3, 7.
marg.| Notandum est autem quod multa sunt que oculos mentis excecant vel claudunt ne intelligatur lex divina. Unum est perversa expositio Scripturarum ;unde in Gn. 4.d. Quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem meum, septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Lamech interpretatur percutiens, et significat hereticos Scripturam prave exponentes qui, dum alios occidunt et percutiunt, seipsos excecant : Unde dicuntc Iudei quod Lamech tunc erat cecus.
c dicunt] corr., dicut Ed1703
marg.| Item carnalis affectio : unde Iud. 16.e. Philistei apprehendentes Samsonem deceptum a Dalila, ei oculus eruerunt. Samson interpretatur sol eorum, vel oculos eorum, et significat illum qui debet alios illuminare. Dalila interpretatur situla, et significat carnem vel affectionem carnalem que semper est in siti continua. Philistei interpretantur accipientes, et recentes, et significant nepotes et cognatos qui totum Prelatum accipiendo exhauriunt, et ad accipiendum semper sunt recentes, unde cecum reddunt, quia oculos mentis ei eruunt.
marg.| Tertium est superbia, 1Rg. 3.a. Heli erat octoginta annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. Heli interpretatur ascendens, hic est superbus qui super se, et super alios vult ascendere contra illud Ps. 130. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Huius excecationis causa fuit, quia Deum abiecit, 1Rg. 2.f. Quare calce abiecistis victimam meam, et munera mea.
marg.| Item quartum est multiplex cura, et sollicitudo temporalium. Unde Sedecias excecatus est in Reblatha que interpretatur multa, et significat divitias.
marg.| Item quintum est torpor, et ignavia, inf. 3.c. Neque { 366va } frigidus es, neque calidus : postea sequitur. Tu dicis, quia dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu miser es per nature fragilitatem, et miserabilis per eiusdem nature vulnerationem, et pauper per operum carentiam et cecus per ignorantiam, et nudus per virtutum absentiam.
marg.| Item sextum est acceptio munerum. Gn. 20.d. Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum tuorum.
marg.| Item septimum est carnalis census, Δ 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea que Spiritus Dei sunt Iob. 15.e. Operuit faciem eius crassitudo, id est carnalis sensus eum excecavit, sicut equus habens caput pingue excecatur. Signum autem est vehementissimum, quod non habet revelationem divinam, vel Sacre Scripture veram scientiam qui seipsum non circumcidit et in corde cogitationibus superfluis et noxiis, et in ore a locutionibus inutilibus otiosis, et in manu ab operibus perversis. Legitur enim quod Iosue generalem circumcisionem fecit in Galgalis quod interpretatur revelatio. Qui enim divinam revelationem haberet, seipsum generaliter ex omni parte circumcideret. Hoc maxime exigitur a clericis. In cuius signum ipsi sunt in capillis ex omni parte circumcisi et superius rasi.
Numérotation du verset  1,2 
marg.| {k} Qui testimonium perhibuit Verbo Dei] id est filio testans de eius divinitate, et humanitate. Io. a. In principio erat Verbum, etc. Et in eodem b. Et Verbum caro factum est. Et Io. 21.g. Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his, etc. Et hic patet quod Io. Apostolus librum hunc scripsit. Sed hoc quod dicitur hic videtur esse falsum, quia hoc opus prius scriptum est quam Evangelium. Solutio : Verbo Dei perhibuit testimonium predicando, et sicut predicaverat ita scripsit.
marg.| {l} Verbo Dei] Ecce divinitas filii, qui dicit verbum quia per eum manifestatus est nobis. Io. 1.b. { 366rb } Unigenitus qui est in sinu patris ipse nobis enarravit illum.
marg.| {m} Et testimonium] etc. Ecce humanitas, quasi diceret, Non solum testificatus est de divinitate filii, sed et testimonium perhibuit de humanitate Iesu Christi, 1Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in celo, id est de divinitate Christi celata in carne et tres sunt qui testimonium dant in terra, id est de Christi humanitate, cuius corpus formatum est de terra, id est de Virgine, et in Virgine Maria : de qua terra. Ps. 48. dicit, Et terra nostra dedit fructum suum, id est beata Maria Christum. Perhibuit dico testimonium in his.
marg.| {n} Quecumque vidit] vel oculis corporis, ut passum et huiusmodi, vel oculis mentis, ut Deum eternum.
Numérotation du verset  1,3 
marg.| Δ {a} Beatus qui legit] Hic commendat opus ab utilitate, quia quod dicitur hic, utile est et audientibus et legentibus si tamen servent. Continuatio. Hec est revelatio Iesu Christi, id est quam Christus dedit. (Beatus) ergo qui eam acceperit.
marg.| Vel sic ; quia hoc oportet fieri cito. Beatus qui legit aliis narrando, eosque docendo, ut sapientes : unde Sir. 24.c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt.
marg.| {b} Et qui audit] addiscendo, ut simplices Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. Et ibid. 6.d. Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam, et si dilexeris audire, sapiens eris, in multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientie eorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
marg.| {c} Verba prophetie huius] Vere   beatus , dicit Glossa, quia nec longa laboris mora, et premia vicina 2Cor. 4.d. Id quod momentaneum est, et leve tribulationis nostre, super modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis que videntur, sed que non videntur. Et non solum beatus est qui legit vel audit : imo.
marg.| {d} Et servat ea que in ea scripta sunt] quia Rm. 2.c. Non auditores verbi, sed factores iusti sunt apud Deum : Iac. 1.d. Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
marg.| Unde Glossa Beati illi, qui audiunt ut mente recondant, ut opere compleant, ut vitam eternam possideant Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Quare autem hec servanda sunt subdit causam.
marg.| {e} Tempus enim prope est] Retributionis bonorum hoc observantium. Lc. 11.f. Scitote quoniam prope est regnum Dei. Item tempus punitionis malorum negligentium, et contemnentium. Unde Ez. 30.a. Appropinquat dies Domini, dies nubis tempus gentium erit. Ier. 48.c. Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis, Ioel. 3.a. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Unde Phil. 4.a. Dominus prope est.
Numérotation du verset  1,3 
allegorice
marg.| {c} Verba prophetie huius, et servat ea] in corde abscondendo. Nota, quod verbum Dei debet in corde abscondit. Primo ut homo non peccet. Ps. 118. In corde meo abscondi eloquia tua, etc. quia dicit Glossa super illud verbum Ps. 13. Lex Dei eius in corde ipsius. Lex Dei custodit a laqueis. Secundo, ut Diabolus a corde moveatur, et excludatur. Io. 3. Qui male agit, odit lucem : unde Diabolus non accedit libenter ad cor, ubi est verbum Domini, quod est lux. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Et Samaritani recepta lege Moysi, scilicet pentateucho, liberati sunt a morsibus leonum, qui eos prius devorabant, 4Rg. 17.e. Item tertio ut fructum faciat sicut frumentum non fructificat nisi prius absconsum sit in terra Io. 12.d. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Quarto ut postea effundatur : sicut frumentum primo absconditur {7. 366vb} in horreis, ut tandem indigentibus effundatur, sicut fecit Ioseph. Gn. 41.g. Aperuitque Ioseph universa horrea vendebatque Egyptiis.
Numérotation du verset  1,4 
marg.| {f} Ioannes septem Ecclesiis] Secunda pars huius capituli que dividitur in duas partes. Primo enim ponit salutationem, et determinat quibus scribat. Secundo commendat Christum, ibi (Qui est testis, etc.) Dicit ergo :   [Ioannes septem Ecclesiis] etc. Sed hic queritur, quare nomen suum posuit in principio huius libri, et non Evangelii. Solutio : propter tria. Primo ut daret auctoritatem huic operi qua non indigebat Evangelium, quia et iam et predicatum erat, et a Domino auctoritatem habebat, et propter hoc in Evangelio non apposuit nomen suum. Secundo, quia huius operis et auctor fuit, et scriptor : Evangelii vero solummodo scriptor : hac etiam ratione alii Evangeliste sua nomina non apposuerunt suis libris. Tertio, ne alterius opus esse crederetur, quia hunc librum scripsit in exilio, et propter hoc de facili posset credi fuisse alterius : Evangelium autem scripsit inter fratres iam ab exilio revocatus. Dicit ergo :   [Ioannes] Apostolus.
marg.| {f} Septem Ecclesiis, que sunt in Asia] specialiter. Vel generaliter   [septem Ecclesiis, que sunt in Asia] id est universis que sunt in toto mundo, qui per Asiam designatur. Huius Asie metropolis est Ephesus, cui Ioannes presedit : scribit scilicet, et quid.
marg.| {g} Gratia vobis] sit in presenti patiendi tribulationes.
marg.| {h} Et pax] eterna in futuro. Is. 26.c. Domine dabis pacem.
marg.| Vel [Gratia] remissio peccatorum :   [Pax] reconciliatio ad Deum.
marg.| Vel gratia in multiplicando bona :   [Pax] in declinando { 367ra } Δ mala.
marg.| {a} Ab eo, qui est] eternaliter, quamvis natus est corporaliter de Maria : Hbr. 13.b. Iesus Christus heri, et hodie, ipse est et in secula.
marg.| Vel [qui est] vere, et ex se : Ex. 3.d. Qui est misit me ad vos.
marg.| {b} Et qui erat] olim mutabilis secundum humanitatem, modo iam immutabilis. Inf. 2.c. Qui fuit mortuus et vivit. Vel (Et qui erat) ab eterno. Prv. 8.c. Ab eterno ordinata sum.
marg.| {c} Et qui venturus est] ad iudicium, etsi modo non apparet. Habac. 2.a. Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Aliter.
marg.| {a} Qui est] contra Iudeos, qui dicunt eum mortuum.
marg.| {b} Qui erat] contra Arrianos, qui dicunt ipsum fuisse puram creaturam.
marg.| {c} Qui venturus est] contra eos, qui dicunt iudicium iam factum. De quibus 2Pt. 3.a. Ubi est promissio aut adventus eius ? Ex quo Patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creature.
marg.| {d} Et a septem Spiritibus] id est Angelis de quibus. Tb. 12.c. Ego sum Raphael Angelus unus de septem, qui astamus ante Deum. Contra Dn. 7.c. Et decies centena millia assistebant ei : non igitur septem. Solutio : A septem, id est ab universis Angelis.
marg.| {e} Qui in conspectu throni eius sunt] id est qui astant ante sedem Dei. Simile Lc. 1.b. Sum Gabriel, qui asto ante Deum. Vel.
marg.| {d} A septem Spiritibus] id est a Spiritu Sancto unico in natura multiplici in effectibus : Sap. 8.c. Spiritus intelligentie multiplex, unicus. (Qui sunt in conspectu throni eius,) id est in Christo cuius humanitas divinitatis est quasi sedes, et thronus, Hbr. 1.c. Thronus tuus Deus in seculum seculi. Za. 3.d. Super lapidem unum, id est Christum, septem oculi sunt, id est dona septem Spiritus Sancti Vel thronus eius dicitur Ecclesia, vel viri sancti in quibus sedet Dominus eos iudicando in presenti, ne iudicet in futuro. (In conspectu throni eius sunt septem Spiritus) quia septem donorum divisionem Ecclesia recipit in suis diversis fidelibus. Unde Inf. 5.b. Ecce Agnum tamquam occisum habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei missi in omnem terram. Glossa Personam patris pretermittit, quia nemo hereticorum de Deo creatore male intellexit : ponit personam Spiritus, et filii de quibus omnes hereses nascuntur in Ecclesiis.
marg.| Sed hoc videtur falsum, quia quidam dicunt patrem passum, et Arrius dixit patrem maiorem filio.
marg.| Solutio : Sic dicit Glossa De Deo creatore nullus male intellexit secundum illam notionem que est innascibilitas ; unde nullus negavit ipsum esse creatorem etsi de eo multi aliter male intellexerunt, et sic intelligitur Glossa
Numérotation du verset  1,4 
moraliter
marg.| {f} Ioannes septem Ecclesiis] etc. Moraliter. Quilibet iustus Ecclesia potest dici, 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Non una tantum, sed septem, propter septem virtutes quibus debet pollere, tribus theologicis et quatuor cardinalibus. He sunt septem lucerne quas vidit Zacharias super candelabrum aureum : Za. 4.a. Ubi etiam erant, septem dona Spiritus sancti. Hec Ecclesia debet esse in   [Asia] que interpretatur gradiens : sic iustus debet semper procedere, numquam stare vel tepere, ut eat de virtute in virtutem. Am. 7.c. Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda. Hoc est contra tepidos, et otiosos. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri, et per vineam viri stulti transivi, et ecce totum repleverant urtice. Item interpretatur relevans et significat iustum qui debet se erigere ad superna et oblivisci infima Phil. 3.c. Que quidem retro sunt obliviscens ad anteriora me extendo : contra mundi amatores, qui non elevantur, sed deorsum descendunt Iob. 21.b. In puncto ad inferna descendunt. Et quare. Quia posuerunt oculos suos declinare in terram, item interpretatur auferens, in quo significatur fervor iustorum, qui per instantiam ardentium orationum debent quasi vi auferre regnum celorum : Mt. 11.b. Regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Hoc est contra tepescentes, et acidiosos, quibus dicitur inf. 3.d. Suadeo tibi emere aurum ignitum, ut locuplex fias. Item interpretatur sustollens Dominum, sic iustus debet magnificare Dominum, et laudando ore, et imitando opere, et ad idem alios exemplo provocare, ut dicat cum Ps. 33. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum. Hoc est contra eos qui Dominum sunt obliti. Ier. 2.g. Populus autem meus oblitus est mei diebus innumeris. Quibus dicit Is. 46.c. Redire prevaricatores ad cor. Debet igitur iustus semper esse in (Asia,) ut semper gradiatur, et procedat per profectum virtutum. Item ut magis ac magis elevetur per desiderium supernorum. Item ut se mundo auferat, et Diabolo, et carni et sic regnum celorum rapiat per fervorem, et instantiam orationum.
marg.| Item ut sustollat Dominum semper per gratiarum actionem. Et his septem Ecclesiis scribit Ioannes, id est gratia Dei que perficit et multiplicat et consumat virtutes. Multi tamen e converso faciunt, et relictis quatuor predictis interpretationibus huius nominis (Asia,) tantum unam sibi assumunt, que interpretatur, elatio, Elati enim sunt, et cupidi, voluptatum magis amatores, quam Dei. 2Tim. 3.a. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Unde, et pereunt tales in afflictione maxima, quia Is. 2.c. Dies Domini super omnem superbum et arrogantem et humiliabitur. Dicitur ergo.
marg.| {f} Ioannes septem Ecclesiis que sunt in Asia, gratia vobis] quam non habent ingrati : Sap. 16.d. Ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.
marg.| {h} Et pax] quam non habent litigatores, scismatici et discordes, et invidi. Non enim est pax impiis dicit Dominus : Is. 48.d. et 47.d.
marg.| {a} * Ab eo qui erat] ante omnia, omnium tam visibilium quam invisibilium creator.
marg.| {b} Qui est] omnium tam secretorum, quam publicorum limpidissimus prospector.
marg.| {c} Qui venturus est] omnium hominum et districtissimus et iustissimus iudicator. Quia ergo creator est, ipsi debemus totis viribus adherere. Item quia videt omnia, debemus peccata erubescere, et ab eis declinare.
marg.| Item quia iudicabit, debemus hic opera nostra examinare Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti. Et nosipsos diiudicare ne ab ipso iudicemur, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
Numérotation du verset  1,5 
marg.| {f} Et a Iesu Christo] Quia multa dicturus est de Christo secundum humanitatem, propterea repetit hic.
marg.| {g} Qui est testis fidelis] id est Martyr. Ps. 88. Et testis in celo fidelis.
marg.| Vel (testis) sui ipsius et patris, et nostrorum operum in die iudicii, Ier. 29.f. Ego sum Iudex et testis.
marg.| {h} Primogenitus mortuorum] Contra illos, qui desperabant de resurrectione 1Cor. 15.b. Si Christus resurrexit, et nos resurgemus, Sir. 24.a. Primogenita ante omnem creaturam.
marg.| {i} Et princeps regum terre] Contra illos qui dicunt quod inferiora non curat Iob. 22.b. Circa cardines celi perambulat nubes latibulum eius ; nec nostra considerat inf. 17.d. et 19.c. Rex regum et Dominus dominantium.
marg.| {k} Qui dilexit nos] Hic commendat Christum ab his que fecit in nobis in primo adventu dicens, (Qui dilexit nos) Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, Ier. 31.a. Caritate perpetua dilexi te.
marg.| {l} Et lavit nos a peccatis nostris] id est sola dilectione nos lavit a peccatis originalibus et actualibus, et hoc.
marg.| {m} In sanguine suo] quem pro nobis effudit : ut nos lavaret crimine, manavit unda et sanguine. Secundum quod fuerat predictum a Iacob, Gn. 49.b. Lavabit in vino stolam suam et pallium suum in sanguine uve. Sed quomodo in sanguine nos lavit. Solutio : (In sanguine) id est fide sanguinis eius, et { 367rb} passionis. Unde Inf. 7.d. Laverunt stolas suas in sanguine Agni, id est in fide passionis Christi.
Numérotation du verset  1,6 
marg.| {n} Et fecit nos regnum et sacerdotes] id est regale sacerdotium, 1Pt. 2.b. vos estis genus electum regale sacerdotium : Ibi satis dictum est de hoc. Unde Lc. 17.e. Regnum Dei intra vos est. De sacerdotibus Is. 61.b. Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis. Et propter hoc sequitur hic.
marg.| {o} Deo] non idolo, non mundo, non Diabolo, sed (Deo) excelso, qui est colendus timendus, et honorandus.
marg.| {p} Et patri] Qui est diligendus, et ideo.
marg.| {q} Ipsi gloria] ut a nobis laudetur, et gloriosus annuntietur et magnificetur.
marg.| {r} Et imperium] ut ei obediamus, et ei obtemperemus, ut sic cum eo in eternum vivamus, Hbr. 12.c. Quanto magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus in secula seculorum, id est in eternum. Amen.
Numérotation du verset  1,7 
marg.| {s} Ecce venit] Hic commendat Christum ab his, que faciet in secundo adventu dicens,   [Ecce venit] quia iam paratus est venire. Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.
marg.| {i} Cum nubibus] ad litteram, quia Act. 1.b. Quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum, ita veniet : quasi dicat Gloriosus apparebit in iudicio, qui in cruce fuit ignominiosus. Et sumptum est de Dn. 7.d. Aspiciebam in visu noctis, et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat, Mt. 20.f. A modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus celi. Vel (Cum nubibus,) id est cum sanctis. In Canonica Iud. Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, Dt. 33.a. Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.
marg.| {u} Et videbit eum omnis oculus] et bonorum et malorum. De bonis patet Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Sed de malis non videtur, quia Is. 26. Tollatur impius ne videat Gloriam Dei, Iob. 13. Non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Solutio : Omnes videbunt eum in humanitate, sed boni benignum et mitem ; mali vero ferum, et terribilem, Gregorius Idem terribilis apparebit malis, blandus iustis. Preterea boni videbunt eum in divinitate, et gaudebit cor eorum, et gaudium eorum nemo tollet ab eis. Io. 16.e.
marg.| {x} Et qui eum pupugerunt] Io. 19.g. Videbunt in quem transfixerunt. Et sumptum est de Za. 12.c. Et aspicient ad me quem confixerunt. Et hoc erit eis magna pena. Unde dicit Glossa Ut magis crucientur. Unde Prv. 22.d. Configet eos, qui confixerunt animam eius.
marg.| {y} Et plangent se super eum] Non dicit eum, sed super eum id est propter eum, id est quia eum crucifixerunt.
marg.| {z} Omnes tribus terre] Mt. 24.c. Tunc apparebit signum filii hominis in celo, et tunc plangent omnes tribus terre. Et sumptum est de Za. 12.d. Et planget terra, familie et familie seorsum. Quis autem erit hic planctus : dicit liber Sap. 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam, etc. Vel (plangent se super eum,) ut dicit Glossa id est dolebunt respiciendo eos, qui fundati sunt super eum, quia non tam dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali vere consortio.
marg.| {a} Etiam, Amen] idem est, quod Amen Amen : quasi dicat, ita fiet.
marg.| Hanc confirmationem predictorum format in duplici lingua, Latina et Hebrea, ut ad iudicium omnes venire ostendat, 2Cor. 5.b. Omnes stabimus ante tribunal Christi.
Numérotation du verset  1,8 
marg.| { 367va } {a} Ego sum] Hic Ioannes Christum loquentem introducit, ut firmiorem auctoritatem habeant ea que premisit. Unde dicit :   [Ego sum alpha et omega] Simile inf. 22.c.
marg.| {b} Principium et finis] Is. 41.b. Ego primus et novissimus. Quod vero dicit   [Alpha et omega] tangit cognitionem quasi dicat, Omnia cognosco ; omnium scientiam habeo. Quod dicit   [Principium et finis] tangit Esse.
marg.| Sed queritur quare se comparat litteris et quare illis ? Item et tunc queritur quare tantum vocalibus, quare Grecis et non Hebreis ? Solutio : Litteris se comparat quia ipse est sapientia, que litteratos facit, 1Cor. 1.c. Dei virtus et sapientia.
marg.| Item [alpha] interpretatur petere. Unde et huic se littere comparat, ut sic doceat, quod ab ipso est petenda sapientia, Iac. 1.a. Qui indiget sapientia postulet in fide nihil hesitans. Item vocalibus, quia ipse venit vocare nos ad regnum. Item ipse quia est Verbum in cuius libro non decet esse mutas, vel liquidas litteras. Per duo autem maxime nos vocat, scilicet per considerationem principii vite nostre, et per memoriam finis, et propter hoc etiam comparat se illis duabus litteris, que sunt extreme, et finales secundum Grecos. Item Grecis, et non Hebreis, quia ad litteram, sapientia incepit in Grecis et a Grecis. Item ut sciremus quia non solum scientia divinarum scripturarum est a Deo, sed etiam scientia Philosophorum, Eccl. 1.a. Omnis sapientia Domino Deo est.
marg.| {c} Dicit Dominus Deus omnipotens] cui nihil resistere potest.
marg.| {d} Qui est, et Qui erat, et Qui venturus est] ut prius.
Numérotation du verset  1,9 
marg.| {e} Ego Ioannes] Tertia pars capituli in qua ponit quasi commune subiectum totius libri, scilicet tribulationum Ecclesiarum, et earundem consolationem. Et dividitur in tres partes. Primo enim precipitur ei, ut scribat, que vidit, ibi   [Quod tu vides] etc. Secundo ostenduntur ei septem candelabra, inter que erat quasi filius hominis, consolans Ecclesias et protegens, quarum tribulatio per candelabra designatur, et hoc subiectum est totius visionis sequentis, ibi   [Et conversus sum] Et quantum ad hoc est illud quasi commune subiectum totius, quod sequitur. Tertio ostendit quomodo se habuit in hac visione, quia cum vidit, cecidit ad pedes ostendentis ibi :   [Et cum vidissem eum] Sed ante hec omnia commendat se, ut opus suum auctoritatem habeat, et primo a persona, et nomine.   [Ego Ioannes] qui interpretatur in quo est gratia, quasi diceret, Ego a Spiritu sancto loquor cuius gratia sum repletus. Simile dixit Paulus 1Cor. 7.g. Puto autem quod ego Spiritum Dei habeam. Sed ne videretur hoc facere ad laudem humanam, subdit quod est humilitatis dicens.
marg.| {f} Frater vester] secundum illud, Mt. 23.a. Omnes enim vos fratres estis,   [Frater] in fidei unitate ; propter quam etiam tribulatus. Unde sequitur.
marg.| {g} Et particeps] vel socius   [in tribulatione] Unde commendat se a patientia, que est negotiatio bonorum, propter quam invenitur thesaurus in agro absconditus, Mt. 13.f. Unde sequitur.
marg.| {h} Et regno] Et hoc iustum est, ut qui est particeps in negotiatione, participet in lucro. Hec negotiatio est tolerantia tribulationum, de qua Dominus Lc. 19.b. Negotiamini dum venio. Lucrum vero est regnum celorum. Unde 2Cor. 1.b. Sicut socii estis tribulationum ; sic eritis, et consolationum. Et 2Tim. 2.b. Si compatimur, et conregnabimus. Et scilicet particeps in patientia que opus perfectum habet, ut dicit Iac. 1.a. et sic commendatur a perfectione, Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam cognoscitur, patientia, dico, quam habui, non sicut fur patiens pro peccatis, sed.
marg.| {i} In Christo Iesu] id est ad eius honorem, 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur tamquam homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor, sed ut Christianus non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. Ego inquam Ioannes.
marg.| {k} Fui in insula, que appellatur Patmos] ad litteram, in exilium deportatus.
marg.| { 367vb } {l} Propter verbum Dei] quod predicaveram.
marg.| {m} Et testimonium Iesu Christi] quod de humanitate, et divinitate eius ei perhibueram. Ego inquam.
Numérotation du verset  1,9 
allegorice
marg.| {k} Fui in insula] etc. Ecclesia dicitur insula Mundus mare, Is. 42.b. Laudem eius in insulis nuntiabunt,Λ id est in particularibus Ecclesiis. De mundo Ps. 103. Hoc mare magnum, et spatiosum manibus, etc. Sicut ergo insula fluctibus maris tunditur ; sic Ecclesia mundanorum persecutionibus lacessitur, sed in his omnibus stabilis et firma permanens, ut pote quia supra firmam petram id est Christum fundata, Mt. 7.d. In hac insula scilicet Ecclesia fidelis in quo est gratia dum tribulatur, eruditur per sanctam Apocalypsim, id est multas Dei consolationes et dulcedines occultas, et internas recipere meretur. Unde Ier. 6.b. Secundum aliam litteram. Per omne flagellum erudieris Ierusalem. Et Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui.
Numérotation du verset  1,9 
moraliter
marg.| {k} Fui in insula] Anima iusti dicitur insula que posita est in hac vita in salo amaritudinum, in conflictu tentationum.
marg.| Unde Iob. 39.a. Tabernaculum eius in terra salsuginis, quia iustus in amaritudine positus, dulcem aquam fontis vite desiderat et sitit, Ps. 41. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, etc.
marg.| Item hec insula dicitur [Patmos] propter fremitum, et fervorem exteriorum persecutionum et angustiarum, per quas in iustis terrenitas absorbetur, Iob. 29.d. dicitur de equo, id est iusto in insidiis et persecutionibus malorum posito. Fremens et fervens sorbet terram. Et hoc in Patmos, quod interpretatur fretum.
marg.| Item debet iustus esse separatus a societate adversantium unde et [Patmos] secundum Remigium interpretatur separatio palpantium de onagro.
marg.| Et hoc est quod dicitur Iob. 31.a. Cui dedi in solitudine domum, etc.
marg.| Et post, Contemnit multitudinem civitatis, id est malorum consortia qui sunt multi Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus et in solitudinem cordis se recipit, ut familiariter ibi cum Deo loquatur Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius, Sir. 38.c. Sapientia Scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, inveniet sapientiam. Item debet esse separatus a timore hostium, ne eos timeat qui occidunt corpus, Mt. 10.c. Unde et [Patmos] secundum eumdem Remigium interpretatur separatio hostium. Et talis est iustus.
marg.| Unde Iob. 39.c. Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Qui ergo positus est in amaritudine, et conflictu tentationum interiorum, et in fervore, et fremitu persecutionum exteriorum, et est separatus a consortio malorum ; non timet minas, vel terrores adversantium. Et hec omnia.
marg.| {l} Propter verbum Dei] id est propter filium Dei, ut ei testimonium perhibeat doctrine, et operis, vacans in seipso ab operibus terrenis.
marg.| Et hoc est esse [in spiritu in Dominica die] Hic meretur audire,   [vocem magnam] id est inopinatam et inenarrabilem dulcedinem divine consolationis. Et hoc est quod dicitur Lc. 6.d. Beati eritis cum vos oderint homines, etc. Et hoc pretereundum non est, quod vox ista magna dici non precipitur sed scribi, et hoc ideo, quia affectio divine dulcedinis, et consolationis sentiri potest in mente, et quodammodo retineri, que nullatenus potest effari, 2Cor. 12.a. Audivit arcana verba, que non licet homini loqui. Potest etiam exponi aliter, et Moraliter : ut per   [verbum] intelligatur non Verbum increatum, scilicet filius Dei, sed verbum creatum, scilicet sacra Scriptura. Et propter hoc verbum intelligendum et cognoscendum, multi hodie Scholares sunt in fremitu, et labore, studii sollicitudine, qui tamen sine fructu laborant quia deficiunt ab eo, quod sequitur,   [Et propter testimonium Iesu Christi] Neque enim addiscunt, ut testimonium perhibeant Christo in paupertate, et utilitate, sed potius, ut ditentur, honorentur, et exaltentur, et cornua assumant in fortitudine sua. Et de talibus dicitur * Iob. 39.c. Frustra laboravit nullo timore, Dei scilicet, cogente, sed potius cupiditate vel vanitate.
marg.| Et quid sequitur ? Privavit eam Deus sapientia, et non dedit ei intelligentiam. Et quare ? Quia cum fuerit tempus, in altum alas erigit. Tales ergo vocem magnam non audiunt : sed qui propter Deum, Sacram Scripturam legeret ille audiret magnam vocem, et non solum ibi audiret, sed post se cum magno impetu venientem videret mente conversus.
marg.| Hec vox magna est mors, que de prope post tergum nos insequitur. Unde Ier. 6.f. Vox eius quasi mare sonabit. Et Is. 17.d. Sonabunt populi, sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et procul fugiet, id est fugere appetet homo mortem. Sed quid sequitur ? Et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate in tempore vespere, id est in die mortis. Et multo forte propinquior est nobis mors, quam credamus. Unde 1Rg. 20.g. Clamavit Ionathas post tergum pueri, ecce ibi non est sagitta, porro ultra est : quasi dicat, Tua mors que est sicut sagitta vulnerans propinquior est quam tu estimes. Unde et sequitur, Clamavitque iterum Ionathas post tergum pueri dicens, Festina velociter, ne steteris. Ad litteram, mors post nos festinat velociter nec nos cessat persequi. Unde Seneca : Quidquid vite nostre transactum est, mors tenet. Unde Sap. 5.c. Nos nati continuo desinimus esse. Quid enim aliud est vivere, quam de vita transire, ut dicit Gregorius Multum surdus est, qui hanc vocem non vult audire. Unde talis esset exorcizandus, sicut puer parvulus nondum baptizatus, ut ei diceretur, Ephphetha, quod est, adaperire, sicut cuidam surdo dixit Dominus, Mc. 7.d. Sed scitis, qui sint isti surdi ; Illi maxime, qui hanc vocem deberent aliis clamare. Unde Sir. 12.b. Obsurdescent omnes filie carminis. Et talibus dicit Dominus Is. 42.c. Surdi audite. Et post pauca : Qui apertas habes aures ad audiendam, scilicet vana, nonne audies, utilia scilicet cogitabis de morte tua.
marg.| Hec vox scribenda est, non solum dicenda, ut semper habeatur in memoria, Eccl. 7.d. Fili memorare novissima tua, et in eternum non peccabis.
marg.| { 368rb } Et quare non peccabis ? Quia terrenis que separant a Deo non adherebis. Unde Hieronymus : Facile contemnit omnia, quia se semper cogitat esse moriturum. Et quod amor terrenorum separet a Deo, dicit Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur.
Numérotation du verset  1,10 
marg.| {n} Fui in spiritu] id est in mentis excessu.
marg.| {o} In Dominica die] 2Cor. 5.c. Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.   [In Dominica die] Hoc dicit ideo, quia tunc est tempus contemplationi congruum quando scilicet fit memoria Dominice resurrectionis, qua credita firmiter speramus nos resurrecturos. Quatuor tangit hic, sicut dicit Glossa Personam cum dicit   [Ego Ioannes] Locum, cum dicit   [in Patmos] Causam, cum dicit   [Propter verbum Dei] Tempus, cum dicit   [In Dominica die] Que omnia valent ad confirmationem ipsius revelationis.
marg.| Et notandum, quod dicit hic Glossa Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervore fidei, Angelum in meridie vidit Gn. 18.a. Per hoc signabatur fervor sue fidei, et caritatis. Lot in subversione Sodome, in vespere. Gn. 19.e. Adam post meridiem audivit vocem Domini, Gn. 3.b. id est postquam verum meridiem reliquerat per peccatum. Salomon non servaturus sapientiam nocte suscepit, 3Rg. 3.b.
marg.| {p} Et audivi] id est cognovi post me. Simile Is. 30.e. Aures tue audient verbum post tergum monentis. Sed contra, Za. 2.a. dicitur quod Angelus egrediebatur, et alius Angelus egrediebatur in occursum eius. Unde ergo hec diversitas ? {7. 368ra} Δ Solutio : Propter duo dicitur hoc, tum quia ab arce contemplationis ad curam subditorum revocatur, ut dicit Glossa et sic quasi retrahitur, tum quia ea que dicturus est hic, a lege et a Prophetis predicta esse intelligit. Hec eadem a Domino predicta audivit, Mt. 18.a. Necesse est, ut veniant scandala.
marg.| {a} Vocem magnam] quia de futuris, et de magnis rebus, et occultis nobis, etsi ei et manifestatis, et revelatis.
marg.| {b} Tamquam tube] Hoc dicit, quia sicut tuba invitabat antiquitus ad bella ; sic vox ista invitat ad sustinenda tribulationum certamina. Tube dico.
Numérotation du verset  1,11 
marg.| {c} Dicentis, quod vides] etc. vel visurus es, dicit Glossa sub dubio relinquens.
marg.| {d} Scribe in libro] cordis reconde, Prv. 3.a. Describe in tabulis cordis tui.
marg.| Vel ad litteram, [Scribe] et hoc dicit, quia voce transeunte scriptum manet. In quo intelligitur retinendum, et non solum dicendum.
marg.| {e} Et mitte septem Ecclesiis] ad litteram,   [que sunt in Asia Epheso, et Smyrne, et Pergamo, et Thyatire, et Sardis et Philadelphie, et Laodicee] Quidam libri habent hec omnia nomina Ecclesiarum in accusativo casu sic, Ephesum et Smyrnam, etc.
Numérotation du verset  1,11 
allegorice.
marg.| {e} Mitte septem Ecclesiis] etc. id est universali Ecclesie que per septenarium designatur, propter septem dona Spiritus sancti que in ea dantur.
marg.| Item propter septem virtutes, tres theologicas, et quatuor cardinales que in ea exhibentur.
marg.| Item propter septem sacramenta que in ea conferuntur.
marg.| Item propter membra eius, ad que pertinet septenarius : quaternarius ad corpus propter quatuor elementa et quatuor humores ; ternarius ad rationalem creaturam : id est ad animam propter tres vires, rationabilem, concupiscibilem, et irascibilem.
marg.| Item propter septem status Ecclesie universalis, vel primitive scilicet vel etiam succedentis, quos habitura est usque in finem seculi qui per septem nomina Ecclesiarum Asie designantur. Per Ephesum que interpretatur consilium meum aut voluntas mea in ea, significatur status Ecclesie primitive ante Spiritus sancti missionem, que fuit in Apostolis ante passionem quando omnes ei obediebant : sed in passione fuit lapsus profundus : hec est alia interpretatio, quando omnes eum dereliquerunt : sed post resurrectionem fuit consilium meum, quando in unum collecti sunt propter metum Iudeorum.
marg.| Item per [Smyrnam] que interpretatur canticum status Ecclesie post Spiritus sancti receptionem, quando cantabant cantica Domini, proponentes cum letitia, et audacia verbum Dei, Act. 4.d. Non possumus que vidimus, et audivimus non loqui.
marg.| Et pro hac letitia quam habebant, reputabantur ebrii. Act. 2.b. Alii deridebant eos, dicentes, quia musto pleni sunt. Per [Pergamum] que interpretatur divisio cornuum, status Ecclesie, quando per universum Orbem ad predicandum verbum Dei Apostoli missi sunt, et divisi.
marg.| Per [Thyatiram] status Ecclesie significatur postquam iam fuerunt inter Gentes recepti, et per gratiam Dei, et predicationem eorum fuerunt Gentes illuminati. Thyatira enim interpretatur illuminata.
marg.| Per [Sardis] status ille quo cepit dilatari amplius fides Dei, et gratia. Tunc enim apparuit Ecclesie pulchritudo, quia Sardis interpretatur princeps vel principatus pulchritudinis.
marg.| Per [Philadelphiam] status ille quo etsi omnes non erant presentes Apostoli, tamen per Epistolas Ecclesiam conservabant : Philadelphia enim interpretatur servans adhesionem Domini, et ipsi Apostoli per epistolas et monita sanctam servabant illos, qui per fidem Domino adherebant, ne per hereticos corrumperentur. Sed tandem fuit   [Laodicea] que interpretatur tribus amata a Domino, vel tribus amabilis Domini. Hoc fuit in illo statu, quando iam receptis ceteris Apostolis in celum, Evangelio per universum Orbem predicato, solus adhuc Ioannes vivebat in mundo. Possunt et universaliter septem status Ecclesie, quos habitura est usque in finem mundi, per has septem Ecclesias designari. Per   [Ephesum] status primitive Ecclesie in tempore Apostolorum.
marg.| Per [Smyrnam] status ipsius tempore Martyrum qui in passionibus cantabant cantica letitie, quando leti et gaudentes ad Martyrium veniebant. Per   [Pergamum] status ipsius tempore hereticorum, ubi fuerunt divisa cornua timore hereticorum, id est Prelati, et Predicatores latentes pre hereticis, vel etiam in errore eorum seducti, et sic a Deo divisi. Per   [Thyatiram] status ipsius tempore Confessorum, et Expositorum sacre Scripture, qui eam illuminaverunt et meritis, et exemplis, et documentis veritatis. Per   [Sardis] status ipsius tempore simplicium sanctorum qui post illos venerunt, et tunc dignitates, et temporales divitie in appetitu fuerunt. Unde interpretatur principatus pulchritudinis, et tunc fuerunt exemptiones Ecclesiarum impetrate.
marg.| Per [Philadelphiam] status modernorum, qui seipsos diligunt carnaliter magis, quam spiritualiter Deum. Unde iam sunt tempora periculosa.
marg.| Per [Laodiceam] status ipsius tempore Antichristi, ubi illi qui stabunt, erunt vere tribus amabilis Domini. Ipsi enim erunt viri robustissimi, et perfectissimi, forsitan tantum quantum Martyres fuerunt, vel Apostoli. Dicit ergo Ioanni,   [Mitte septem Ecclesiis que sunt in Asia] etc. Omnem enim Ecclesiam, et in omni statu suo, in hoc opusculo Ioannes instruxit, et docuit.
Numérotation du verset  1,12 
marg.| { 368va } {a} Et conversus sum] etc. Secunda pars tertie partis capituli ubi ostenduntur ei septem candelabra, et in medio filius hominis. Unde dicit   [Et conversus sum] etc. voce scilicet audita ad cure pastoralis memoriam, id est ad cogitandum de subditis me converti.
marg.| {b} Ut viderem vocem] id est intelligerem. Simile Ex. 20.c. alia littera. Cunctus populus videbat voces. Sed quomodo videtur, cum vox audiatur proprie, et non videatur ? Quia cum oculus habeat in cognoscendo principatum, propter hoc visus pro omni sensu ponitur.
Numérotation du verset  1,12 
moraliter
marg.| Vox predicatoris talis debet esse que videatur, quod fit quando quod dicit ore, ostendit opere. Et tunc talis vox multum est efficax, nec vacua revertetur. Seneca, Longum iter est per verba, breve et efficax per exempla. Vocem dico.
marg.| {c} Que loquebatur mecum] Bene dicit   [mecum] Vox enim Dei loquitur cordi, etsi homo loquatur auri.
marg.| {d} Et conversus etc.  Et] id est quia.
marg.| {e} Conversus vidi] etc. Bene dicit conversus, aversus enim videre non potest. Unde Io. 20.d. Maria non videbat Dominum, nisi quando vocavit eam dicens, Maria. Sequitur statim, Conversa illa dicit ei. Rabboni, quod dicitur magister. Unde Ex. 14.e. conqueritur Dominus de quibusdam dicens, Columna nubis priora dimittens post tergum stetit, Soph. 1.b. Avertuntur de post tergum Domini. Unde et talibus Dominus dicit Ioel. 2.c. Convertimini ad me in ieiunio, et fletu, etc. Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor.
marg.| {f} Vidi septem candelabra aurea] Ergo visio eius fuit imaginaria ? Solutio : Non, sed aliter vidit ad sciendum, aliter ad scribendum. Unde 1Cor. 3.a. Et ego fratres non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
marg.| Per candelabra aurea significatur status Ecclesie, que illuminat et accendit. In candelabro igitur lux, in auro fervor caritatis et sapientie designatur. Et hoc ponitur quasi subiectum totius libri : unde et hoc est de antecedentibus ad librum.
Numérotation du verset  1,13 
marg.| {g} Et in medio septem candelabrorum aureorum, similem filio hominis] Angelum scilicet. Et propter hoc dicit.   [Similem filio et non filium hominis] Revera enim erat Angelus. Vel si dicatur,   [similem filio hominis] id est Christum : tunc dicitur similis filio hominis, quia post resurrectionem iam erat immortalis ; ante vero mortalis, quo cognoscitur ab homine, cuius filius erat.
marg.| {h} In medio] quia omnibus se offert, omnibus presto est. Ecce quantum Dominus diligit medium. Ipse enim qui erat ab eterno media persona in Trinitate, in medio temporum incarnatus est, Sap. 18.c. Dum quietum silentium tenerent omnia, (ubi nos habemus quietum) et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens Sermo tuus Domine exiliens de celo a regalibus sedibus venit. Item media nocte natus est, et hoc ei bene competit, quia venerat, ut noctem peccati illuminaret. Unde in eius nativitate legitur prophetia, Is. 9.a. Populus Gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Item in medio mundi passus est, scilicet in Ierusalem, ostendens quod omnibus moreretur, et quod etiam de omnibus mundi partibus sanctos ad se vocaret, Mt. 8.b. Dico autem vobis quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno celorum. Item in medio duorum latronum suspensus, significans quod omnibus, et bonis, et malis sua bona largitur, Mt. 5.g. Qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Item in medio elemento passus, scilicet in aere inter celum, et terram, in hoc significans quod et homines salvare venerat qui vivunt in terra, et Angelorum ruinam restaurare, qui sunt in celo. Item in medio Discipulorum stetit post resurrectionem, ut sic omnes Discipulos et singulos in fide confirmaret, Io. 20.e. Stetit Iesus in medio Discipulorum suorum et dixit eis, Pax vobis. Item in medio candelabrorum aureorum post ascensionem visus est a Ioanne, in hoc significans se paratum esse omnibus in suis tribulationibus subvenire, Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Propter { 368vb } hoc dicitur Mt. 18.c. Ubi duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo in medio eorum sum.
marg.| {i} Vestitum podere] id est veste, vel tunica hyacinthina de qua Ex. 39.d. fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hiacynthinam. A decem autem describit eum. Primo a vestimento dicens   [Vestitum podere] etc. que his versibus continentur. « Vestis, zona, caput, pili, ex oculis, pede, voce. Stella manus, gladius oris, faciesque velut sol »2.
2 Versus
marg.| Et hec plana sunt secundum litteram, quia huiusmodi stature, et dispositionis videbatur esse Angelus qui ei apparuit in persona filii Dei.
Numérotation du verset  1,13 
allegorice.
marg.| {i} Vestitum podere] id est carne, quam pro nobis obtulit in cruce. Hec fuit vestis hiacynthina ex triplici filo contexta, quia Christus paupertatis habuit omnes virtutes. In hac fuit descriptus totus Orbis, quia ipse est magister vilitatis et humilitatis, ad cuius exemplar vivunt omnes iusti, Io. 1.b. De plenitudine eius nos omnes accepimus, Sap. 18.d. In veste enim poderis quam habebat Aaron descriptus erat totus orbis terrarum. Et sicut legitur Ex. 28.f. In illa tunica deorsum dependebant mala punica parum a terra, et tintinnabula. Per mala punica exemplum bone conversationis ; per tintinnabula sonus predicationis exprimitur.
marg.| {k} Et precinctum ad mamillas zona aurea { 369ra }   ] Δ Hec fuit iustitia qua ipse Christus indutus est, sicut lorica. Is. 59.d. Iob. 39.c. et Is. 11.a. Et erit iustitia cingulum lumborum eius. Sir. 45.a. Circumcinxit eum zona iustitie.
Numérotation du verset  1,13 
moraliter
marg.| {f} Septem candelabra] sunt septem opera quibus debet pollere Prelatus amplius pre ceteris ovibus gregis sui. Lumen fidei, ut semper sit paratus satisfacere omni poscenti rationem de ea, que in eo est, fide et spe, 1Pt. 3.c. Hoc est lumen, quod debet habere respectu Dei. Sed tria alia debet habere respectu proximi, lumen verbi et doctrine in lingua, ut lucide doceat et aperte, quia 1Cor. 14.b. Si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum scilicet contra vitia ; sic et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur.
marg.| Item lumen boni operis debet habere in vita, ut in quo alios docet, ipse irreprehensibilis appareat : quia Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum. Ne dicatur ei illud, Rm. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris. Item lumen exterioris ornatus, sensuum, ut non tangat quod non decet non respiciat quod non licet. Quia, ut dicit Gregorius Non licet intueri, quod non licet concupisci. Non audiat vana, non loquatur perversa, et sic de aliis sensibus, ut sic verum sit in eo illud Augustini in regula. In omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusquam offendat aspectum. Item debet habere triplex lumen. Primum est quotidiane circunspectionis in conscientia, ne in eam aliquod reptile immundum subrepat. Item lumen beneficiorum Dei, quod debet portare in memoria, ut semper Deo gratias referat. Item lumen celestis patrie, quod debet habere in desiderio, ne per otium torpescat, ut dicat cum Ps. 37. Domine ante te omne desiderium meum.
marg.| Et post, Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Hec candelabra debent esse aurea, ut ex radice caritatis procedant, que comparatur auro propter fulgorem, et pretiositatem. [In medio candelabrorum] debet esse Prelatus, qui debet esse   [similis filio hominis] id est Christo, ut sicut in potestate est culminis, sic sit in ministerio humilitatis, Io. 13.b. Vos vocatis me Magister, et Domine. Sic enim debet preesse, vel dominari vitiis, ut fratribus sit equalis, Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Quia ut dicit Gregorius Summus locus tunc bene regitur, cum is qui preest, non personis, sed vitiis dominatur.
marg.| Vel quilibet bonus debet esse similis filio hominis in amore paupertatis, in sustinentia tribulationis, in extollentia sue crucis, ut sit tandem similis in gloria immortalitatis, Rm. 6.a. Si complantati fuerimus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et 1Io. 2.a. Carissimi, nunc filii Dei sumus, sed nondum apparet quid erimus : scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus. Hic debet esse [in medio septem candelabrorum aureorum] id est septem virtutum, quibus beatitudo premittitur, Mt. 5.a. Beati pauperes : beati mites ; beati qui lugent ; beati misericordes ; beati mundo corde ; beati qui esuriunt et sitiunt ; beati pacifici.
marg.| {i} Vestitum podere] In hoc perseverantia designatur, que sola coronabitur, ut dicit beatus Bernardus Poderis autem est vestis usque ad pedes descendens : unde sic dicitur a ποὺς quod est pes, Mt. 10.c. et 24.b. qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Finis enim, non pugna coronat.
marg.| {k} Precinctum ad mamillas zona aurea] Hec est castitas mentis,* quam necesse est ab omnibus tam prelatis quam subditis observari. 1Pt. 1.c. Propter quod succincti lumbos mentis vestre sperate in eam que vobis offertur, gratiam. Et in eadem d. Castificantes animas vestras. Et Is. 32.c. Accingite lumbos vestros super ubera. Et quare ? quia fortitudo eius in lumbis eius, sicut dicitur de Behemoth. Iob. 40.b. Dn. 10.a. Vidi precinctum ad renes.
marg.| Et hoc est, quia sicut indicitur castitas mentis, sic et { 369rb } castitas corporis aut omnimoda, aut saltem coniugalis. Sed hunc cingulum proiecerunt hodie multi de quibus conqueritur Dominus Hier. 2.f. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fascie pectoralis sue ? populus autem meus oblitus est mei.
marg.| Vel [Precinctum] dicit modo   [ad mamillas] ut sic excludatur multitudo inutilium cogitationum. Dn. Ad renes, dixit quia lex prohibet manum et non animum.
Numérotation du verset  1,14 
marg.| {a} Caput autem eius] id est ipse Christus, qui est caput Ecclesie. Eph. 1.d. Ut sit constructio intransitiva.
marg.| {b} Et capilli] scilicet Sancti firmiter adherentes ei.
marg.| {c} Erant candidi velut lana alba] que est ad calefaciendum.
marg.| {d} Et tamquam nix] que est ad refrigerium. Conversatio enim Christi et Sanctorum a nobis aufert frigus desperationis, et estum refrigerat presumptionis. Unde et Dominus septem verba dixit in cruce, quorum tria sunt contra desperationem : hec scilicet, Pater dimitte illis quia nesciunt quid faciunt. Lc. 25.e. Item, hodie mecum eris in Paradiso. Ibid. f. Item, Mulier ecce filius tuus, et Ecce mater tua. Io. 19.e. Alia sunt contra presumptionem : hec, scilicet Eli, lammasabathani. Mt. 27.f. Item, Sitio. Io. 19.f. Item, In manus tuas commendo spiritum meum. Lc. 23.f. Septimum verbum secutum est omnia, scilicet Consummatum est. Io. 19.f. Et hoc fuit signum quod quicumque a predictis duobus peccatis cavent et abstinent, perfecte iam consummati sunt in gratia et virtute, sed tandem consummabuntur in gloria duplicis stole. Et tunc Dominus reddidit spiritum. Mt. 27.f. et Lc. 23.g. Quia qui talis est per obedientiam offert se totum Domino, ut dicat illud Mt. 26.d. Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Vel per lanam significatur caritas Christi quam habuit in vita presenti. Per nivem candor vite immortalis, quia iam fulget in patria celesti.
marg.| {e} Et oculi eius velut flamma ignis] id est dona Spiritus sancti, quibus ipse Christus repletus non ad mensuram, flamma caritatis ardebat ; et quibus Ecclesiam et accendit et illuminavit, Za. d. Super lapidem unum septem oculi sunt, id est universitas donorum et virtutum super Christum.
Numérotation du verset  1,14 
moraliter
marg.| {a} Caput eius] Hec est intentio pura, que debet esse principium in omnibus operibus nostris. Intentio enim nomen imponit operi, ut dicit Hier. Et de talibus dicitur Ct. 5.c. Caput eius aurum optimum. Sed e converso dicitur de malis, qui bona etiam faciunt mala intentione. Is. 19.c. Non erit opus Egypto quod faciat caput.
marg.| {b} Capilli] sunt cogitationes, que adherent menti, id est bone intentioni : qui, id est que cogitationes tunc sunt candide   [tamquam lana] quando homo se preparat ad omnis tribulationis patientiam. Lana enim alba apta est ad suscipiendos omnes colores, ut dicit cum Apostolo Phil. 4.c. Ubique et in omnibus institutus sum, scio etiam abundare et satiari et esurire, omnia possum in eo, qui me confortat.
marg.| Et hec omnia facit, ut fugiat algorem gehenne, que per nivem significatur. Unde Iob. 16.c. Qui timet pruinam, irruet super eum nix. Vel [capilli] sunt Sancti adherentes Christo, qui est caput Ecclesie. Ct. 4.a. Capilli tui sicut grex caprarum que ascenderunt de monte Galaad : hi sunt martyres, quia Galaad interpretatur testes, qui sicut lana alba sunt, quia laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni : Infra 7.d. Venerunt enim ex magna tribulatione, usque ad nivem scilicet eterne glorie, que sequitur tribulationes presentis vite. Ps. 50. Et super nivem dealbabor : verum est per tribulationes, Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut alba erunt. De hac nive, scilicet gloria eterna dicitur Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis ?
marg.| {e} Et oculi eius velut flamma ignis] Oculi Ecclesie sunt Prelati et Clerici : de quibus Ct. 7.b. Oculi tui sicut piscine in Hesebon, que sunt in porta filie multitudinis. Quatuor dicit que exiguntur in prelatis, ut scilicet sint oculi per discretionem ; piscine per compassionem : in Hesebon, per caritatis servorem, quia Hesebon interpretatur ignis in eis, et hoc est quod dicitur hic. (Oculi eius velut flamma ignis) Item debent esse in porta filie multitudinis, ut omnibus sint communes, et ad omnes parati. Sed hodie isti oculi aut excecati sunt pulvere terrenorum, aut defluunt sanie deliciarum, sicut de Lia legitur Gn. 29.d. Lia lippis erat oculis. Unde per Ps. 37. Conqueritur Dominus dicens. Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Adhuc enim Heli cecus est, de quo legitur 1Rg. 3.a. Oculi eius caligaverant, et videre non poterat lucernam Dei antequam extingueretur.
Numérotation du verset  1,15 
marg.| {f} Et pedes eius] id est humanitas Christi, de qua Ps. 109. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
marg.| {g} Similes aurichalco] καλκος Grece, es Latine : quasi dicat, Ipse Iesus fuit aureus per patientiam, quia non murmuravit in flagellis, sicut aurum non crepat sub malleis. Item fuit eneus per clarum sonitum predicationis aperte.
marg.| {h} Sicut in camino ardenti] quia totum fecit Dominus Iesus ex ardenti servore caritatis. Tamen sicut dicit Glossa per pedes, fideles minores significantur, sicut per capillos, maiores. infra 2.e. Et pedes eius similes aurichalco. Illi ergo dicuntur similes aurichalco, quia ipsum perfecte imitari non possunt, sicut maiores, qui iam sunt perfecti, et significantur per aurum. Proficientes vero significantur per aurichalcum : et isti qui sunt insipientes, dicuntur similes illis : et dicuntur esse in camino ardenti, quia etsi minores, tribulationes quasi proficientes vel perfecti ferre possunt, magis tamen gravantur, quia minorem vel minus radicatam habent caritatem.
marg.| Vel per capillos Sancti designantur qui in primitiva Ecclesia Christo firmiter adheserunt : per pedes, fideles qui erunt tempore Antichristi : qui comparantur eri, propter abiectionem, et tamen erunt similes auro, quia fortes in patientia, et tribulationibus erunt similes primis Patribus, et equales.
marg.| Vel aurichalco comparantur Apostoli, quia fuerunt lucidi per miracula, ecce aurum ; sed sonori per predicationis verba, ecce es. Isti vero erunt similes aurichalco, quia licet non facient mirabilia, nec eorum predicatio erit audita, maxime tempore Antichristi, tamen similes erunt primis in virtute et patientia.
marg.| {i} Et vox illius] id est Christi.
marg.| {k} Tamquam vox aquarum multarum] In hoc notatur duplex effectus predicationis Christi. Primus, quia ad eius predicationis vocem multi populi conversi sunt vel per se, vel per Apostolos, qui comparantur aquis, infra 17.d. Secundus, quia in eius predicatione { 369va } Δ flumina gratiarum effudit, que similiter aquis comparantur Is. 41.e. Aperiam in supremis collibus flumina, et in medio camporum fontes. Hoc dicit illa Glossa Quam vocem recipiunt, etc.
Numérotation du verset  1,15 
moraliter
marg.| {f} Pedes eius similes aurichalco] id est eri. Pedes sunt moderni Doctores Ecclesie, qui sunt eri similes : sed Apostoli primi rectores Ecclesie qui quasi caput fuerunt, auro comparantur.
marg.| Es minus ponderosum est quam aurum, minus valens, minus fulgens, minus pretiosum, minus ductile : sed e converso magis sonorum, magis rigidum, magis durum, magis corrosivum, magis copiosum : et plura vasa facta sunt in templo de ere quam de auro. 3Rg. 7. Horum multi sunt in camino ardenti.
marg.| Et bene dicit [Sicut] quia videntur esse inflammati et accensi caritate, qui tamen sunt frigidi, de quibus 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens. Multi tamen adhuc per Dei gratiam sunt in camino ardenti, ut legatur,   [sicut] expressivum veritatis : unde puriores exibunt, sicut tres pueri de camino ignis. Dn. 3.b. Hi sunt de quibus dicit Is. 48.b. Imo per eum Dominus. Elegi te in camino paupertatis
marg.| {i} Et vox illius] id est Christi, id est predicatoris.
marg.| {k} Tamquam vox aquarum multarum] id est talis. Hec vox fuit Ioannis Baptiste. Io. 1.c. Ego vox clamantis in deserto qui ad litteram baptizavit in aqua. Io. 3.c. Erat autem Ioannes baptizans in Ennon iuxta Salim, quia aque multe erant illic. Ps. 28. Vox Domini super aquas. Item vox Ecclesie est oratio, que in terris unanimiter facta, ad Deum ascendit. Unde Dn. 10.b. Vox sermonum illius sicut sonus multitudinis. Et hoc dicit, quia hoc sonitu et Demones terrentur, et boni animantur. De primo 1Rg. 4.b. Audierunt Philistei vocem clamoris dixeruntque, Quenam est hec vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et post pauca. Timueruntque Philistei dicentes* : Ve nobis. Infra ult. Qui audit, dicat :Veni.
Numérotation du verset  1,16 
marg.| {a} Et habebat in dextera sua septem stellas] id est septem Ecclesias, quas etsi tribulationibus exponit in presenti ; tamen protegit eas et custodit, ut eas collocet in dextera sua in die iudicii, quando statuet oves quidem a dextris, hedos autem a sinistris, ut dicit ipse, Mt. 25.c. Et in hoc significatur protectio Ecclesiarum.
marg.| {b} Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat] Hic gladius est sententia iudicis contra malos, qui Ecclesiam hic opprimunt, que scindet eos in corpore et in anima. Et in hoc nihilominus exprimitur infrenatio persecutorum, ut tantum non possint nocere in Ecclesiis quantum velint.
marg.| {e} Et facies eius] id est Christi.
marg.| {d} Sicut Sol lucet in virtute sua] id est in meridie, ubi non obtenebratur nubium caligine. Et in hoc significatur, quod in tribulatione purgatur Ecclesia, ita quod inde exibit lucens et clara. Et sic per faciem Christi significantur electi, qui tunc lucebunt sicut Sol, quando erunt in virtute, id est in eterna beatitudine. Et per hoc significantur quatuor dotes. Tunc enim Sol in virtute quando est in meridie, ubi habet et plenitudinem lucis et flammam caloris ; per que designantur agilitas et claritas. Item tunc est in virtute, quando nubes penetrat et dissolvit : et in hoc subtilitas designatur. Per hoc quod dicit Glossa quod fixus erit in eternum, significatur impassibilitas. Vel aliter :   [Sol] fuit Christus in nativitate, quando sine peccato natus est, quando illuminavit pastores. Lc. 2. Et claritas Dei circunfulsit illos. Quando etiam stella previa adduxit Magos Mt. 2.b. Sed lucens fuit in progressu vite, quando miracula fecit. Sed in virtute sua fuit in passione, ubi et Diabolum vicit, et Iudeos excecari permisit. Unde Sir. 43.a. Tripliciter Sol exurens montes radios igneos exsufflans   [in sua nativitate, ut dictum est] et refulgens radiis suis (in miraculorum operatione) excecat oculos (Iudeorum scilicet in sua passione, vel etiam Apostolorum, qui tunc eum reliquerunt.) Sic ergo patet quomodo commendavit Christum et descripsit. Primo a vestimentis cum dixit.   [Vestitum] etc. Secundo a forma et specie corporis cum dixit.   [Caput autem eius] etc. Tertio a potestate cum dixit.   [Et vox illius] etc. Et in hoc posita est consolatio Ecclesiarum. Que potestas Christi in quatuor consistit. In efficaci predicatione, et larga donorum Spiritus sancti effusione : unde dixit   [Et vox illius] etc. Secundo in suorum fidelium consolatione : unde dixit   [Et habebat in dextera] etc. Tertio in adversariorum depressione : unde dixit   [Et gladius] etc. Quarto in suorum electorum glorificatione : unde dixit   [Et facies eius] etc.
Numérotation du verset  1,16 
moraliter
marg.| {a} Et habebat in dextera sua septem stellas] etc. Stelle sunt episcopi, et alii prelati qui debent esse minimi omnium, humilitate et sui reputatione ut stelle quantitate. Eccles. 4.c. Quanto magnus es, humilia te. Et maximi potestate in vitiorum eradicatione. Hier. 1.b. Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, peccata scilicet non res, non possessiones.
Item debent esse stelle, ut sint ignei per caritatis fervorem, in alto positi per contemplationis suspensionem, coruscantes et rutilantes per excellentis vite conversationem, fixi per boni operis continuationem, effectum habentes vel aspectum in terra per pauperum supportationem. Hi debent esse in dextera Domini, ut omnia faciant pro bonis dextre non sinistre, id est pro eternis, non pro terrenis divitiis. Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitie et gloria.
Item Religiosi sunt stelle propter continuum motum stellarum. Ipsi enim debent moveri de virtute in virtutem, de opere in opus, de lecto in ecclesiam, de ecclesia ad capitulum, de capitulo ad lectionem vel ad studium, et tandem ad orationem et ad sui circumspectionem, ad confessionem, ad contemplationis otium, et tandem ad refectorium.
marg.| Caritas enim aut proficit aut deficit, ut dicit Augustinus. Et Bernardus : In via Dei non progredi est retrogredi.
marg.| { 369vb } Idem propter modicam apparitionem, magnam tamen existentiam secundum veritatem. Unde Iob. 11.b. Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Item propter ordinis dispositionem. Iudicum 5.c. Stelle manentes in ordine suo adversus Sisaram pugnaverunt. Item propter obedientie promptitudinem. Bar. 3.d. Stelle dederunt lumen in custodiis suis et letate sunt : vocate sunt et dixerunt, adsumus : et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas.
marg.| Iste tamen stelle licet sint in dextera Dei, debent tamen timere : quia sicut dicit Ps. 90.a. Cadent a latere tuo mille, et decem millia, etc.
marg.| {b} Et de ore eius] id est predicatoris.
marg.| {c} Gladius exibat] id est Verbum Dei.
marg.| {d} Ex utraque parte acutus] ut et carnalia et spiritualia vitia comprehendat et abscindat : quia ad Ephesios 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum scilicet, sed adversus Principes et Potestates, adversus mundi Rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie in celestibus.
marg.| Et bene dicit, [exibat] quia predicator semper debet esse in motu. 2Th. 3. De cetero fratres orate pro nobis, ut sermo Dei currat.
marg.| Vel dicit [exibat] id est usque ad manum, non remanebat in ore.
marg.| Multi enim multa predicant et pauca faciunt. Unde et dicit Ps. 58. Et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit. E converso legitur, quod Abraham vadens ad immolandum filium, portabat in manibus ignem et gladium. Gn. 22.b. Vel [Gladius] dicitur sententia Iudicis.   [Acutus ex utraque parte] quia modo scindit bonos, qui se hic puniunt timore iudicii, ne ibi puniantur ; secundum consilium Ecclesiast. 18.c. Ante iudicium para iustitiam. Et paulo post, Ante languorem adhibe medicinam : et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
marg.| Sed ex altera parte scindet malos in futuro, a bonis transiens, sed permanens in malis. Is. 30.g. Et erit transitus virge fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum : transibit enim a bonis et requiescet in malis. Unde Is. 28.c. Flagellum inundans cum transierit [bonos scilicet  ] eritis ei in conculcationem   [vos mali] quandocumque pertransierit   [a bonis] tollet vos.
marg.| {e} Et] tunc   [facies eius] id est boni qui huic fuerunt in merore, erunt.
marg.| {f} Sicut sol lucens in virtute sua] Mt. 13.f. Fulgebunt iusti sicut sol. Et tunc erit Sol in virtute sua, quando redibit ad primum statum creationis sue. Is. 30.f. Erit lux Lune sicut lux Solis : et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum : et hoc erit in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plage eius sanaverit, sicut ibid. sequitur.
marg.| Quando auferet Dominus Deus omnem lacrimam ab omni facie, sicut dicitur Is. 25.c. Et infra 21.a. Absterget. Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum ; sicut mater facit filio. De quo verbo dicit beatus Bernardus : Felices lacrime quas manus conditoris absterget. Propter hoc dicebat Ieremias 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, ut scilicet a manu Domini mei abstergantur ?
Numérotation du verset  1,17 
marg.| {g} Et cum vidissem eum] Tertia pars tertie partis capituli, in qua ostendit quomodo se habuit Ioannes in hac visione, in qua scilicet, cum vidit, cecidit ad pedes ostendentis sibi.
marg.| Dicit ergo : [Et cum vidissem eum] id est similem filio hominis, vel potius filio Dei.
marg.| {h} Cecidi ad pedes eius] Quid ergo si filium Dei vidisset imo quid si Deum ipsum ? per hoc quod dicitur   [cecidi] intelligitur magna humane nature declinatio, quia iste qui tantus erat, imo qui etiam virgo, stare non potuit.
marg.| In hoc etiam intelligitur humilitas Ioannis et certitudo revelationis, ut in qua Spiritus sanctus loqueretur ; quia iste humiliatus non superbit, et ita Iesum non solvit : quia 1Io.ann. 4.a. Omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est.
marg.| {i} Tamquam mortuus] Simile Dn. 10.b. Vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me et emarcui, nec habui quicquam virium.
marg.| {a} Et posuit dexteram suam super me] Ecce consolatio. Per hoc patet quod bonus fuit spiritus, quia malus non consolatur, sed terret. Simile Dn. 10.b. Iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus herebat terre ; et ecce manus tetigit me et erexit me. Posuit dico :
marg.| {b} Dicens, Noli timere] Glossa Pati pro me tribulationes. Duo itaque respondet duobus. Quia enim ceciderat, posuit dexteram ; et quia pre timore tamquam mortuus factus fuerat, propter hoc ei dixit,   [Noli timere] Duas autem causas assignat, quare non debet timere pro Christo pati. Una est quia si Christus qui tantus est, cum non indiguerit, mortuus est et vivit : ergo ipse qui respectu eius minimus est, non debet timere pro Christo pati. Secunda causa est quia potens est benignus, nec patietur ultra vires tentari, ibi   [Et habeo claves] Dicit ergo :
marg.| {c} Ego sum primus] per naturam, a quo omnia.
marg.| {d} Et novissimus] ad quem omnia. Vel   [Primus] omnium excellentissimus.   [Et] tamen   [novissimus] id est omnium despectissimus. Unde Is. 53.a. desideravimus eum despectum et novissimum virorum.
Numérotation du verset  1,17 
moraliter
marg.| Vel moraliter. [Mortuus] mundo, omnia temporalia abiiciendo ; vivens Deo ipsi firmiter adherendo, nudus nudum sequendo. Iob. 24.b. Non habentes velamen   [temporalium scilicet  ] amplexantur lapides, Christum scilicet et alios sanctos imitantur. { 370ra } Vel   [Tamquam mortuus] saltem abiiciendo que superfluitatis sunt, et retinendo que necessitatis. Talem oportet esse illum qui vult habere visionem Dei.
marg.| {c} Primus et novissimus] debet esse Prelatus :   Primus ad Capitulum ;   novissimus ad refectorium, id est primus ad laborem, novissimus ad refectionem. In capitulo enim est labor et disciplina.
Numérotation du verset  1,18 
marg.| {e} Et vivus] scilicet essentialiter ex me qui sum vita, et alios vivifico.
marg.| {f} Et fui mortuus] propter vos secundum carnem, ut meo sanguine peccata vestra lavarem.
marg.| {g} Et ecce sum vivens] quasi dicat, Resurrexi non ultra moriturus. Rm. 6.b. Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur. Hoc est quod ibid. 4.d. dicitur, Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et cum supra dixerit,   [Sum vivus]  ; et modo dicit,   [Ecce sum vivens] non superfluit, quia supra loquitur de vita quam habuit, et habet ab eterno in quantum Deus, modo de vita corporali, per quam assumpsit mortem ex tempore, sed iam habet immortalem ex resurrectione. Et quia adhuc aliquis posset dicere, Si fuisti mortuus ; et similitur Lazarus fuit mortuus qui postea vixit ? Verum est : sed ille resuscitatus est moriturus ; ego autem non ultra moriturus. Unde dicit.
marg.| {h} Sum vivens in secula seculorum] qui vitam habeo immortalem, et talem dabo patientibus pro me.
marg.| {i} Et habeo] Secunda ratio quare non debet homo timere pati pro Domino, quia non patietur tentari ultra id quod possit. Unde quia posset aliquis dicere, Fragiles sumus, et ideo te sequi non possumus. Respondet, Verum est, ex vobis, sed me auxiliante potestis sequi, quia   [habeo claves mortis] id est Diaboli, a quo occasionaliter mors. Sap. 2.d. Invidia diaboli mors intravit in Orbem terrarum : quasi dicat, Potestatem habeo refrenandi Diabolum ne seviat quantum velit.
marg.| {k} Et inferni] quasi dicat, Si me non vis sequi, possum te punire in penis inferni. Phil. 2.b. In nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum. Nec solum claves mortis et inferni habet Dominus, sed claves regni celorum : infra 3.b.3 : « Qui habet clavem David, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit ».
3 Apc. 3, 7.
Numérotation du verset  1,18 
moraliter
marg.| {e} Et vivus sum] etc. Hoc potest esse verbum alicuius penitentis :   [Vivus sum] modo per gratiam, qui prius fui mortuus, per culpam.
marg.| {g} Et ecce sum vivens] per istam vitam gratie vel per firmam spem quod obtinebo eternam   in secula seculorum gloriam. Et hoc est quod dicebat Apostolus 1Tim. 1.c. Qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam Dei consecutus sum. Ecce duo prima. De tertio. 2Cor. 5.a. Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habeamus domum non manu factam, sed eternam in celis.
marg.| {i} Et habeo claves mortis et inferni] Hoc similiter est verbum penitentis, qui non solum habet clavem qua clauditur Infernus, sed etiam habet illam qua aperitur Paradisus. Hec est penitentia. Mt. 3.a. Agite penitentiam : appropinquabit enim regnum celorum. Propter hoc dicit Dominus de penitente. Is. 22. Dabo clavem David super humerum eius. Vel hoc verbum est cuiuslibet hominis et boni et mali, qui habet clavem mortis et inferni, que eadem est clavis mortis et Paradisi, scilicet liberum arbitrium, sive libertas peccandi, vel bene agendi. Unde Sir. 15.d. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi.
Numérotation du verset  1,19 
marg.| {l} Scribe ergo] quasi dicat, Quia ingratis infernum aperio, bonis celum,   [Ergo scribe que vidisti] passionem scilicet meam, et resurrectionem, et cetera Ecclesie mysteria, que iam sunt in me completa.
marg.| {m} Et que sunt] tribulationes scilicet presentes et consolationes, quas modo Ecclesie.
marg.| {n} Et que oportet fieri cito] in novissimo tempore Antichristo regnante. Vel   [cito] post hoc tempus in bonorum et malorum retributione. Per hec verba notatur divisio huius libri a secundo capitulo usque ad finem : quasi dicat, Propter hoc volo te scribere ista, ut visa persecutione fidelium, qui erunt tempore Antichristi, et eorum patientia animentur ipsi ad tribulationes presentes sustinendas. Et quia posset dicere Ioannes quid scribam ? Propter hoc respondet ostendens quid scripturus sit, videlicet.
Numérotation du verset  1,19 
moraliter
marg.| {l} Scribe ergo que vidisti] vel que videre potuisti, scilicet precedentium exempla ut emuleris bonos. Hbr. 13.b. Mementote Propositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Et fugias malos : quia. Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Prv. 19.d. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus, Que sunt presentia, scilicet adversantia simul et blandientia ; que omnia timenda sunt. Seneca, Etsi omnis fortuna timenda est, magis tamen prospera quam adversa : quia illa blandiendo seducit ; hec seviendo erudit.
marg.| {n} Et que oportet fieri cito] scilicet tui corporis dissolutionem, et secundum merita retributionem, sive in gloria sive in pena. Vel   [Que oportet fieri cito] id est que cito erunt.
marg.| {l} Scribe] id est diligenter recogita et in mente revolve, scilicet mortis imminentis acerbitatem, iudicii severitatem : iudicantis equitatem, iustam meritorum retributionem. Propter hoc dicit Petrus. 1Pt. 4. Estote prudentes. Est enim prudentia, ut dicit Philosophus, ad rationis normam que cogitat, queque agit homo, omnia dirigere, et nihil preter rectum velle facere, humanisque actibus tamquam divinis arbitriis providere. Habet autem sex species ; quarum due respiciunt preterita ; scilicet ratio que bona preterita discutit et ad imitandum eligit ; et intellectus qui mala preterita intelligit et videt ad fugiendum. Item due ad presentia, docilitas ad faciendum bona, et circunspectio ad declinandum mala. Item due ad futura, providentia in bonis et cautela in malis. Hec sunt que hic dicuntur. Que vidisti scribe.
Numérotation du verset  1,20 
marg.| {o} Sacramentum] [ vel   mysterium] quod est, ubi aliud dicitur, et aliud intelligitur.
marg.| Hoc inquam scribe [sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea] quasi dicat, Sensum latentem sub his figuris expone.
marg.| { 370rb } {p} Et Septem candelabra aurea] scribe vel expone, vel quid significent, vide. Et quia posset ipse dicere, quomodo possum que non intelligo, exponere vel scribere : propterea exponit mysterium hoc dicens,
marg.| {q} Septem stelle] septem   [Angeli sunt] id est Episcopi.
marg.| {r} Septem Ecclesiarum] Asie : vel universi Prelati totius Ecclesie.   [Et candelabra septem Ecclesie sunt] Per hoc ergo quod hic exponit mystice ipse Angelus innuit quod omnia que sequuntur, non ad litteram debent exponi sed mystice. Unde Glossa Allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_1)

Notes :