Capitulum 10
Numérotation du verset
10,1
marg.|
{
7.396ra
}
Et vidi alium Angelum]
Secunda pars illius partis, in qua agitur de sexti Angeli tuba canente in qua agitur de consolatione fidelium tempore Antichristi. Et hec pars usque ad illud ubi loquitur de septimo Angelo : Inf. 11.c. Et septimus Angelus, etc. Dividitur autem hec pars in quatuor secundum quatuor consolationes, que fiunt Ecclesie. Primo enim consolatur fideles ex affirmatione pene malorum. Secundo ex promissione vite eterne, et immutabilis, ibi
[Et Angelus quem vidi]
etc. Tertio ex eo, quod precipitur Ioanni, ut prenuntiet, que vidit ut previsa melius caveantur.
marg.|
Quarta consolatio est in hoc, quod Enoch, et Elias promittunt fidelibus, qui bonos consolabuntur perhibendo Christo testimonium eosque constantia sue passionis confirmabunt, Inf. 11.a. ibi
[Et datus est mihi calamus]
etc. Secundum hoc iam patet, quod hoc capitulum habet tres partes secundum tres consolationes, ibi factas fidelibus, Quarum prima est de assumptione pene malorum. In qua sic procedit. Primo commendat Christum et a novem conditionibus ipsum describit. Secundo ipsius Christi testimonio penam malorum futuram ostendit, ibi
[Et clamavit]
Tertio hoc idem probat per testimonium predicatorum idem predicantium, ibi
[Et ego scripturus]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Et vidi alium Angelum]
scilicet Christum, qui Angelus magni consilii Is. 9.b. Et Deus totius consolationis. 2Cor. 1.a.
marg.|
{b}
Alium]
imo contrarium Angelo abyssi quoad effectum. Item
[Alium]
in natura, quia hic creator, ille creatura.
marg.|
{c}
Fortem]
quia Dei virtus 1Cor. 1.d. Ps. 23. Dominus fortis, et potens ; Dominus potens in prelio, scilicet crucis. Sed contra Habac. 3.a. Ibi abscondita est fortitudo eius. Solutio : Abscondita est in hoc quod mortuus est ; sed manifestata in hoc, quod mortem moriendo destruxit, Unde. Iob. 9.b. Si fortitudo queritur, robustissimus est, Ergo potest recipere comparationem, verum est quoad manifestationem ; sed non quantum ad substantiam. Unde fortis fuit resistendo tentationibus in deserto, Demones eiiciendo fortior ; sed fortissimus in cruce demones devincendo.
marg.|
{d}
Descendentem de celo]
id est de cognitione Angelorum venientem ad cognitionem hominum.
marg.|
Panis enim hominum factus est, qui prius erat panis Angelorum Ps. 77. Panem Angelorum manducavit homo. Vel
[Descendentem]
id est per incarnationem humiliatum exeuntem.
marg.|
{e}
De celo]
id est de parte. Ps. 18. A summo celo egressio eius. Io. 16.f. Exivi a patre. Io. 16.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi.
marg.|
{f}
Amictum nube]
id est vestitum carne. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem. 3Rg. 8.b. Dixit Dominus {7.
396rb} ut habitaret in nebula. Nubes ergo fuit in incarnatione quando veritas de terra orta est, ut nubes de aqua. 3Rg. 18.g. Ecce nubes parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari : id est Christus puer parvulus de virgine nascebatur. Item nubes fuit in passione ubi toti humano generi refrigerium dedit. Ps. 17. Dominus firmamentum meum, et refugium, etc. Item nubes levis est ; et talis fuit ipse in resurrectione, siquidem omni mortalitate deposita resurrexit. Sir. 24.a. Thronus meus in columna nubis.
marg.|
{g}
Et iris]
id est vis, et potentia reconciliandi, et propitiandi.
marg.|
{h}
In capite eius]
in divinitate ; quia non esset pretium sufficiens nisi esset Deus : quia 2Cor. 5.d. Deus erat in Christo, mundum sibi reconcilians.
marg.|
{i}
Et facies eius erat ut sol]
id est omnia nostre redemptionis mysteria que pro nobis fecit, lucide et clare sunt in ipso completa. Unde Qo. 1.a. Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Vel
[Facies eius ut sol]
id est ea, que presentialiter nobiscum conversatus in mundo fecit Christus, sine omni tenebra erroris fuerunt : quia Mc. 7.d. Bene omnia fecit.
marg.|
Vel
[facies eius]
id est superior natura.
marg.|
{k}
Ut sol]
clara : Lucem enim habitat inaccessibilem 1Tim. 6.c. sup. 1.d. Et facies eius sicut sol in virtute sua lucet. Vel, id est
[Facies eius ut sol]
quia quisquis in eum vera fide credit, non solum eum hominem, sed Deum eum esse cognoscit.
marg.|
{l}
Et pedes eius]
id est Apostoli.
marg.|
{m}
Tamquam columna ignis]
Hoc fuit, quando Spiritu Sancto fuerunt accensi. Is. c. 52.b. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, et predicantis pacem, annuntiantis bonum, predicantis salutem. Pedes ergo fuerunt Apostoli nomen Domini portantes per mundum. Act. c. 9.c. Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram Regibus, et Principibus, et filiis Israel. Sed columne, imbecillia membra Christi sustentando. Rm. c. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Gal. 2.b. Iacobus, et Cephas, et Ioannes qui videbantur columne esse.
marg.|
{n}
Ignis]
ardentes fervore caritatis, et lucem habentes divine cogitationis. Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens.
marg.|
{o}
Et habebat in manu sua libellum apertum]
Hoc dicit, quia ipse in seipso Scripturam implevit, ea que de ipso per Prophetas predicta fuerant aperiendo et solvendo scilicet nativitatem in mundo, conversationem, eruditionem, miraculorum operationem,
marg.|
Δ patientiam
Numérotation du verset
10, moraliter
marg.|
{l}
Et pedes eius]
etc. Pes est caritas Christi, que nos debet accendere ad amorem, ut sic nos faciat columnas ignis illius, de quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Pes dexter est amor Dei, qui debet omnem adversitatem conculcare, et sic erit
[supra mare]
ut sicut Christus pro nobis patienter, et equanimiter sustinuit, sic et nos pro ipso. Unde Bernardus , Audi luctam : sustinuit te dilectus ; sustine tu dilectum : non illum vicerunt peccata tua ; te quoque illius flagella non superent.
marg.|
Hic est pes optimus, quo quidquid tangimus Deuteron. 11.c. Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Pes sinister est amor proximi, pro quo omnia terrena debemus conculcare : hoc enim iustum est. Unde Proverbiorum 2.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est : iter autem impiorum decipiet eos. In hac serie littere commendavit Christum in novem conditionibus, que ibi posite sunt, quarum tres pertinent ad mittentem eum, sex ad missum. Per hoc enim quod dixit.
marg.|
Vidi Angelum]
qui interpretatur nuntius, intelligitur a quo missus. Item per hoc quod dicit.
marg.|
Fortem]
intelligitur ad quid missus, quia ut contra fortem pugnaret. Item per hoc quod dicit.
marg.|
Descendentem]
intelligitur modus mittendi ; quia tunc se fecit visibilem. Ecce tres conditiones ex parte mittentis. Alie sex attenduntur ex parte missi : due ex parte ipsius in se ; alie quatuor sunt effectus ipsius. Per hoc quod dicit,
[Amictus]
intelligitur natura humana. Per hoc quod dicit.
[Iris]
intelligitur natura divina. Has duas Christus in se habuit. Item quatuor, que sequuntur sunt effectus eius. Aut scilicet ipsius in se, unde dicit,
[Et facies]
per quam intelliguntur opera nostre redemptionis, que ipse solos fecit ; et in seipso clare et lucide manifestavit. Aut ipse in Apostolis, unde dicit,
[Et pedes eius]
etc. Per hoc intelligitur confirmatio Apostolorum per Spiritum Sanctum missum eis de celo in specie ignis. Act. 2.a. Aut ipsius, et in se, et per Apostolos ; unde et hec duo sunt, scilicet Scripture apertio, quam ipse Apostolis aperuit et Apostoli aliis. Unde dicit,
[Et habebat in manu]
ad dandum cui vellet. Item Gentium conversio, quam ipse per Apostolos fecit, et occule
prol.|
* inspirans
marg.|
{7.
396va} Δ patientiam, tribulationem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Hec omnia que in Scripturis de ipso predicta latebant, in se aperuit, et per Apostolos manifestavit.
marg.|
Sed quare hic dicit libellum, et non librum. Solutio : Quia status presentis Ecclesie libellus est diminutive ; status vero future liber magnus, Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum, maior est Ioanne.
marg.|
{a}
Et posuit pedem suum dextrum]
id est firmiores Predicatores, ut dicit Glossa
marg.|
{b}
Supra mare]
id est super maximos peccatores, quia ad eos misit Predicatores maximos ; sicut Petrus et Paulus missi sunt Romam, ubi maxime vigebat ritus Gentilium et cultus idolorum.
marg.|
{c}
Sinistrum autem super terram]
id est minores Predicatores. Vel.
marg.|
{a}
Pedem dextrum posuit supra mare]
id est firmiores contra magis rebelles misit Predicatores. Et.
marg.|
{c}
Sinistrum]
id est imperfectiores Predicatores.
marg.|
{d}
Super terram]
id est iam correctores, et per bona opera fructificantes. Vel.
marg.|
{b}
Supra mare]
id est Reprobos, ut eorum damnationem eis annuntient.
marg.|
{d}
Et super terram]
id est Electos, ut eos ad meliora provocent. Vel.
marg.|
{b}
Supra mare posuit pedem dextrum]
quia Gentilitatem illuminans ad beatitudinem convertit, et unius Dei cultum, Is. 9.a. Populus Gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : secundum quod prophetatum fuerat a Iacob Gn. 49.b. Et ipse erit expectatio Gentium. Et Lc. 2.e. Lumen ad revelationem Gentium.
marg.|
{c}
Sinistrum autem super terram]
quia Iudeos qui fuerant terra culta per legem, et Prophetas, propter sua scelera excecari permisit, Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret. Et de omnibus his dicit sup quia omnia sunt subiecta Christo etsi nondum appareat eorum omnium subiectio, Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius.
prol.|
* inspirans cordibus eorum, quod Apostoli aperte et manifeste predicabant. Unde dicit.
marg.|
{a}
Et posuit]
etc. Bene autem hic numerus convenit Christo, qui non habet aliquotas nisi unitatem, et ternarium ; et plenaria Christi possessio est fruitio Unitatis, et Trinitatis. Et propter hoc forte non sunt nisi novem Ordines Angelorum, quia ipsi semper contemplantur et vident Deum Trinum et Unum. Vel per novem conditiones describitur hic Christus, ut per hoc significetur, quod ipse est super novem Ordines Angelorum. Quia ut dicit Ps. 8. Elevata est magnificentia tua super celos Deus. Unde Chrysostomus Revera magnum est et mirabile, et stupore plenum est carnem nostram sursum sedere et adorari ab Angelis. Hoc sepius ego versans in mente, excessum patior, magna de genere humano imaginans.
marg.|
{e}
Et clamavit]
Hic probat aperto testimonio Christi, et suorum Predicatorum penam malorum esse futuram dicens,
[Et clamavit]
Christus, idest, intelligibiliter locutus est vocando homines ad penitentiam, Io. 7.d. Clamabat ergo Iesus in templo docens. Sed.
marg.|
{f}
Voce magna]
comminando, Is. 52.b. Vociferabitur, et clamabit, super inimicos suos confortabitur Mt. 11.c. Dico vobis, Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
marg.|
{g}
Quemadmodum cum leo rugit]
Os. 11.d. Quasi leo rugiet quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris Prv. 10.a. Sicut rugitus leonis, ita et terror Regis ; qui provocat eum, peccat in animam suam.
marg.|
{h}
Et cum clamasset]
Hic testimonio Predicatorum aperto ostendit penam malorum dicens
[Et cum clamasset]
id est penam malorum futuram insinuasset.
marg.|
{i}
Locuta sunt septem tonitrua voces suas]
id est universi Predicatores Evangelii septiformis Spiritus gratia repleti predicaverunt hec eadem, que ab ipso audierunt, Mt. 10.c. Quod in aure auditis, predicate super tecta. Sed quare Christum dicit, clamare, et predicatores loqui.
marg.|
{7.
396vb} Solutio Quia eius est comminari, cuius est punire, unde Christus clamat comminando, sed Predicatorum non est comminari, sed rationabiliter, et cum modestia nuntiare. Item cum sup. 8.a. dixerit eos esse Angelos habentes tubas : quare hic appellat tonitrua ? Solutio Quia hic loquitur de pena malorum ; quam rationabiliter predicatores testantur, et annuntiant, propter quod tonitrua vocantur, Sup. a. hortabantur ad bellum, quia de consolatione Ecclesie posite in tribulationibus loquebantur ; unde vocavit eos tubas.
marg.|
{k}
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, et ego scripturus eram]
Hic adhuc tertio testimonio, sed occulto penam malorum ostendit. Et loquitur hic Ioannes in persona Predicatorum Christi occultorum, qui erunt tempore Antichristi, qui penam malorum intelligent sed eis inhibebitur ne eam manifestent malis, quia non est fas sanctum dare canibus, sed ut quidam predicent occulte, que communiter sigillabunt.
marg.|
{l}
Et audivi]
id est illi quorum personam ego gero, scilicet Predicatores Christi, occulti in tempore Antichristi audierunt, id est audient.
marg.|
{m}
Vocem de celo]
id est inspirationem missam sibi a Deo.
marg.|
{n}
Dicentem mihi signa]
id est claude ea que locuta sunt septem tonitrua, ut amicis pateant et clausa sint inimicis, Is. 8.c. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
marg.|
{o}
Et noli ea scribere]
id est manifestare, quia tunc erit tempus cum sanam doctrinam non accipient, sed coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 2Tim. 4.a.
marg.|
{p}
Et angelus quem vidi]
etc. Hec est secunda pars huius capituli, in qua consolatio datur alia, que est in hoc, quod eis promittitur vita immarcescibilis, et eterna a Christo, qui hoc et per se, et per patrem confirmat : unde dicit
[Et Angelus quem vidi stantem]
etc. id est modum iurantis assumpsit.
marg.|
{q}
Et iuravit per viventem in secula seculorum]
id est per patrem, vel per se Deum, non per carnem que aliquando fuit mortua, immobiliter statuit, fideliter et veraciter affirmavit. Hoc est contra hereticos qui dicunt, quod non licet iurare.
marg.|
{r}
Qui creavit]
quasi. Ita promisit, et potens est promissa complere, quia maiora fecit,
[Qui]
id est quia ipse (creavit celum) et terram. Argumentum contra Manicheos, qui dicunt quod Diabolus visibilia creavit Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum, et terram. (Qui creavit celum) empyreum.
marg.|
{s}
Et ea que in illo sunt]
scilicet, Angelo. Vel (Celum) sidereum.
[Et ea que in illo sunt]
scilicet stellas. Vel (Celum) aereum, (Et ea que in illo sunt) scilicet volucres, Mt. 13.d. Volucres celi. Vel (Celum) morale, id est animam hominis : (Et ea que in illo sunt,) id est tres vires, quibus eam ornavit. Vel ingenium, memoriam, intelligentiam, etc. bona naturalia, que ei tribuit. Vel virtutes, et bona opera, que sunt bona gratuita id est gratum facientia, que Spiritum Sanctum dando in cor hominis emisit, Ps. 103. Emitte spiritum tuum, et creabuntur.
marg.|
{t}
Et terram]
ad litteram.
marg.|
{u}
Et ea que in ea sunt]
scilicet animalia gressibilia, et repentia, tam mitia, quam immitia.
marg.|
Vel.
marg.|
{t} Vel :
Terram]
id est Ecclesiam.
marg.|
{u}
Et ea que in ea sunt]
scilicet bona temporalia data ei ad sustentationem. Item dona gratiarum, distinctiones personarum, distributiones officiorum, de quibus sup. 4.
marg.|
{x}
Et mare]
ad litteram.
marg.|
{y}
Et ea que in eo sunt]
scilicet pisces.
marg.|
Vel.
marg.|
{x} Vel :
Mare]
id est tribulationes.
marg.|
{y}
Et ea que in eo sunt]
id est tentationum utilitates. Hoc est quod dicit Ps. 8 : Omnia subiecisti sub pedibus eius : oves et boves universas, insuper et pecora campi ; volucres celi, et pisces maris, etc. Hoc inquam iuravit.
marg.|
{z}
Quia tempus]
id est mutabilitas vite.
marg.|
{a}
Non erit amplius]
Contra Ps. 80. Et erit tempus eorum in secula. Solutio : Tempus prout est mensura motus primi mobilis, id est firmamenti, non erit, quia Sol et Luna stabunt in habitaculo suo, id est in loco in quo creata sunt a principio. Sed secundum quod tempus est mora motus rerum mutabilium, sic erit tempus, et hoc solum quoad malos. Unde verbum premissum Psalmographi intelligitur de malis.
marg.|
{7.
397ra} Et hoc quod hic dicitur, intelligendum est de glorificatione iustorum, ubi omnia erunt nova, Rm. 8.d. Omnis creatura vanitati subiecta est, id est mutabilitati, sed liberabitur in libertatem filiorum Dei.
marg.|
Unde et expectatio creature revelationem filiorum Dei expectat. Omnis creatura vocatur ab Apostolo, rerum visibilium materialium, irrationabilium vita, que liberabitur a mutabilitate, quando filii Dei glorificabuntur et in novitate permanebunt. Triplex est autem vanitas sive mutabilitas, Prima mortalitatis, et hec est in homine. Secunda mutabilitatis, que est in his que facta sunt propter hominem. Tertia curiositatis, que est in his que fiunt ab homine. Et quia homo omnium causa est, propter hoc bene dicit, Ps. 38. Universa vanitas, omnis homo vivens. Et Qo. 1.a. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
marg.|
{a}
Sed in diebus vocis septimi Angeli cum ceperit tuba canere]
id est in diebus ultimorum Predicatorum, post tempus Antichristi, cum ceperint predicare, id est in ipso initio predicationis eorum.
marg.|
{b}
Consummabitur mysterium Dei]
id est secrete promissionis facte sanctis de remuneratione eterna, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit : quam preparavit diligentibus se 1Cor. c. 2.c.
marg.|
{c}
Sicut Evangelizavit]
id est nuntiavit, Deus scilicet.
marg.|
{d}
Per servos suos Prophetas]
erit, scilicet consummandum in novissimo tempore Ier. 23. In novissimis diebus intelligetis consilium eius, Ier. c. 30.d. In novissimo dierum intelligetis ea.
marg.|
{e}
Et audivi vocem de celo]
etc. Tertia pars capituli in qua datur fidelibus consolatio ex eo, quod Ioanni dicitur, ut ea que vidit, annuntiet, ut mala previsa minus ledant, et ut ex promissione habeant consolationem in tribulatione futura. Hec pars dividitur in quatuor.
marg.|
Prima enim dicitur ei ut accipiat librum : Secundo accipit librum, ibi
[Et accepi librum]
Tertio dicitur ei quod oportet eum predicare Gentibus, et populis, ibi
[Oportet iterum]
Quarto ostenditur ei modus predicandi, ibi
[Et datus est mihi]
inf. 11.a. Dicit ergo :
[Et vocem quam audivi]
Sic construe :
[Et (vox
scilicet
quam) audivi vocem iterum de celo loquentem mecum et dicentem, Vade et accipe librum apertum de manu Angeli]
etc. Fuit hec
[Vade]
etc. Sed queritur : quid est quod dicit
[Iterum ?]
Contra, dictum non potest amplius sumi : ergo vocem iterum non potest audire. Item quid est quod dicit
[loquentem]
quia non vox sed homo loquitur.
marg.|
Solutio Vocem vocat hic Angelum qui ei ostendat mysteria, quia et vox dicitur et Angelus. Vox cordi imprimendo, Angelus denuntiando : sed in spiritu dixit vocem et non Angelum. Et Glossatur sic : Quam audivi, id est qualem, scilicet similem et Angelus sicut est imprimens cordi, et sic suo modo loquens. Ad aliud dicimus quod vox sive spiritus denuntiando quodammodo loquitur, secundum quod suum significatum ostendit.
marg.|
{f}
Vade et accipe librum apertum]
Liber est firmitas promissionum, cuius apertio est adimpletio promissorum.
[Librum igitur apertum]
id est adimpletionem omnium mysteriorum. Sed quomodo dicitur ei quod accipiat illud, quod iam acceperat ? Solutio Hoc dicitur in persona futurorum Predicatorum qui nondum acceperant, sed accepturi erant. Vel
[Accipe]
ex precepto, ad aliorum utilitatem et liberam denuntiationem, qui iam accepisti in te per cognitionem.
marg.|
Vel
[accipe]
id est accipies et libere in terra tua et diecesi predicabis.
marg.|
Unde hic predicitur ei reditus de exilio, et libera potestas predicandi promissiones impletas.
prol.|
$ moraliter
marg.|
{e}
Et audivi vocem]
Moraliter. Sepe nobis vox de celo proponitur, nec tamen audimus, Is. 43.c. Quis surdus nisi ad quem nuntios meos misi. Hi sunt Clerici, quorum omnia de celo deberent esse sed e contrario fere omnia cadunt in terram Is. c. 29.a. De terra loqueris, et de humo mussitabit eloquium tuum.
marg.|
Hec vox fit
[iterum]
ergo primo et secundo. Verum est quia primo fit in presenti, Mt. c. 3.a. Agite penitentiam, etc.
marg.|
Sed secundo fiet in die iudicii : Mt. 25.c. Venite benedicti patris mei, etc.
marg.|
Vel prima vox est invitatio ad fidem : secunda ad operationem.
marg.|
Accipe librum]
Hoc dicitur cuilibet Christiano. Liber enim est vita Christi, Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat. Scriptus est autem hic liber grossis et legibilibus litteris. Eius enim vita vel humilitas, una magna est littera, sicut etiam eius patientia, eius paupertas, eius utilitas, eius ignominia, eius innocentia et benignitas, Habac. a. Scribe librum et explana illum super tabulas, ut percurrat qui legerit, Is. 8.a. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis, id est intelligibiliter. Vel ad litteram stylo hominis fuit scriptum in eo, quando fuit ipse clavis affixus cruci, et quando unus militum lancea latus eius aperuit, Io. 19.f. Secundum autem quod ipse scripsit in seipso, iudicabuntur alii nisi easdem litteras vel similes ipsi scripserint in seipsis. Vel vocem audiunt Clerici, quando in sortem Domini eliguntur et fiunt eis corone : et postmodum debent accipere librum, id est Sacram Scripturam legere et audire, et hoc
[De manu Angeli]
id est boni Theologi, quem vident facere ea que dicit : quia etiam nuntius est Dei servum inutilem se reputando et non Dominum.
marg.|
{h}
Stantis supra mare]
id est qui scilicet non timeat adversa, et amet prospera, quia qui talis est, non emolliet Scripturam, sed veritatem dicet, unde talis esset querendus magister, et tali credendum est. Sed multi de ore volunt accipere librum, qui scilicet volunt audire placentia. Et Propheta respondet statim. Imo loquimini nobis errores, quasi dicat. In hoc quod queritis vobis placentia, idem est ac si dicatis, inducite nos in errores.
marg.|
Item multi accipiunt a pede sicut illi, qui propter hoc audiunt Theologiam, ut propter hoc procedant ulterius, id est in dignitatibus terrenis pedem ponant. Alii accipiunt a dorso sive a posteriori, illi scilicet qui lucrativas scientias audiunt, quia he non possunt esse nisi propter posteriora que diligunt et querunt.
marg.|
Hi sunt de genere Agar Egyptiace ancille Sarai, que dicit Gn. 16.d. Profecto hic vidi posteriora videntis me : propterea appellavit puteum illum, Viventis et Videntis me. Sic faciunt isti qui cum inveniunt locum notabilem, qui ad causas et lucra valet, bene signant, ac si dicant. Hic vidi posteriora, et tunc appellant scientiam suam, puteum Videntis, et Viventis, et quasi per hanc habeant vitam, sic diligunt eam. Et quid valet tantum respicere posteriora, id est Iustiniani instituta que post se curiosis hominibus legenda reliquit ? Procul dubio parum, quia sine his posset cena duci.
marg.|
{i}
Et abii ad Angelum]
Post preceptum statim obedire paratus, ad Angelum accedit, in hoc nobis relinquens exemplum obedientie, et ostendens et docens quod sapientiam debemus a Deo postulare, Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia ; postulet a Deo nihil hesitans. Dicit ergo,
[Et abii]
id est a carne et mundo recessi, Ps. 54. Ecce elongavi fugiens, et sic veni.
marg.|
{k}
Ad Angelum dicens ei, ut daret mihi librum]
id est gratiam intelligendi. Et loquitur hic Ioannes in persona Predicatorum in postremo tempore futurorum, qui forsitan Doctores veritatis non habebunt nisi Angelum, et Spiritum Sanctum.
marg.|
{l}
Et dixit mihi, Accipe librum]
id est intellige quid debeas facere in tribulatione positus, et hoc Spiritu revelante, Mt. 10.b. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini : non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
marg.|
{m}
Et devora illum]
Non dicit, Mastica exponendo vel predicando sed devora includendo in corde, et memoriter retinendo : quia mysteria Ecclesie tunc malis non erunt predicanda, sed tamen erunt a bonis ne pereant, colligenda.
marg.|
{n} Et faciet amaricari
marg.|
Δ ventrem
marg.|
Vel de Ioanne litteraliter totum potest exponi.
marg.|
{l}
Accipe librum]
id est liberum predicandi usum, qui prius iam habebas in te affectum et intellectum.
marg.|
{m}
Et devora illum]
marg.|
Λ In hoc
Numérotation du verset
10, moraliter
marg.|
{i}
Et abii]
etc. Moraliter. Clericus de manu Angeli debet librum
prol.|
* accipere
marg.|
{7.
397va} Δ
ventrem tuum]
Hoc dicit, quia in corde suo et memoria que est venter anime, sacramenta et mysteria Ecclesie tunc eos oportebit celare, quod facient egre, libenter enim ea predicarent, si audiri ab aliquibus possent.
marg.|
{a}
Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel]
Dulcissimum enim videbitur esse, si veritatem quam habebunt in corde, possent exprimere sermone. Sed signabitur liber : sicut supra eodem dictum est, Signa que locuta sunt septem tonitrua. Dn. cap. 12.c. Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum.
marg.|
Hoc erit post mortem Antichristi, ubi libere postea predicabunt : sed tempore Antichristi non audientur, unde nec tunc predicabunt, Eccl. 3. 2.a. Ubi auditus non est non effundas sermonem.
marg.|
Λ In hoc notatur exitus Ioannis ab hac vita : qui etsi avide per desiderium mysteria Ecclesie incorporavit sibi non tamen per exteriorem effectum, quia per passionem de corpore non migravit, etsi eam in desiderio habuit.
marg.|
Et hoc est quod dicitur :
[Devora illum]
per desiderium :
[Et faciet amaricari ventrem tuum]
In hoc exprimitur compassio quam habuit de Christi passione, et tamen dulce erat ei passionem predicare. Unde dicit :
[Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel]
Vel os est ratio, quia in eo discernimus sapores, venter vero sensualitas secundum quam erat Ioanni amarum predicare adversitates futuras, sed tamen dulce secundum rationem.
prol.|
* accipere, non de manu Demonis quod facit qui Scripturam legit ut perverse exponat eam, et talis debet abire, id est a pristina conversatione mala longe recedere. Unde dicitur hic :
[Et abii ad Angelum]
Primo per detestationem peccati, secundo per contritionem, tertio per confessionem et propositionem non peccandi. Unde Ezec. 3.c. Spiritus quoque levavit me in contritione, et assumpsit in confessione, et abii amarus in indignatione spiritus mei, id est pristinam meam conversationem detestatus sum et abhorrui. Et tunc potest qui talis est, ab Angelo librum petere, id est internam consolationem Scripture vel occultorum Scripture intelligentiam et cognitionem.
marg.|
Hic est enim liquor optimus, qui non debet infundi nisi in vas mundum. Unde David, cum secreta et occulta sapientie sibi dixisset esse manifestata, Ps. 50. Incerta et occulta
[inquit]
sapientie tue manifestasti mihi. Subiungit post pauca Ibidem, Cor mundum crea in me Deus. Talis erat idem cum dicebat Ps. 118. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Et illud ibidem, Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Et Sap. cap. 9.a. Da mihi sedium tuarum assistricem Sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis : quoniam servus tuus sum ego, et filius ancille tue homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si abfuerit ab illo sapientia tua, in nihilum computabitur. Tali qui sic petit, dicitur ab Angelo :
[Accipe librum]
per intellectum :
[Et devora illum]
per affectum.
marg.|
Deus enim si quem paratum invenit, quod necessarium est, sponte offert, ut dicit Glossa sup. 3.d. Si quis mihi aperuerit, cenabo cum illo, et ipse mecum. Sed in devoratione venter amaricatur, quia abstinentia vel penitentia sensualitati vel corpori dura videtur. Unde Ier. 45. Hec dicit Dominus ad te, o Baruch : Dixisti ve misero mihi, quoniam addidit Dominus dolori meo laborem cum gemitu meo, et requiem non inveni. Sed tamen dulce est in ore, id est in cogitatione rationis vel intelligentia cordis. Unde Sir. 24.c. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Vel hoc dicitur de quibusdam Predicatoribus, quibus valde dulce est predicare, sed amarissimum facere, Mt.
marg.|
{c} . 23.a. Que dicunt, facite : que autem faciunt, nolite facere. Hoc etiam dicitur gulosis, quibus nimis delectabiliter sapiunt in ore cibaria, et propter hoc nimis se ingurgitant. Unde venter ad litteram gravatur pre crapula et ebrietate, et aliquando totum corpus oportet deficere, Sir. 37.d. In multis escis erit infirmitas, et {7.
397vb} aviditas appropinquabit usque ad choleram.
marg.|
Propter crapulam multi obierunt. Unde Sir. 31.d. Amaritudo anime, vinum multum potatum. Hoc etiam dicitur de illis qui temporalia bibunt quasi lac cum dulcedine sicut Sisara, Iud. 5.d. Et obdormiunt somniantque se esse in vera delectatione, sed cum evigilaverint in morte invenient se vacuos bonis, sed plenos amaritudine. Unde Is. cap. 29.c. Sicut somniat esuriens et comedit : cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius, et sicut somniat sitiens et bibit : et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit : sic erit multitudo omnium Gentium. Propter hoc dicitur Is. 14.b. Ingemuerunt omnes qui letabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus letantium, conticuit dulcedo cithare. Cum gaudio non bibent vinum : amara erit potio bibentium illam.
marg.|
Item hoc dicitur de illis, quibus peccatum dulce est, et illud abscondunt, et celant quia, in fide amaritudine et dolore implebuntur, Iob. 20.d. Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua, parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum, Ier. 23.c. Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.
marg.|
{b}
Et accepi librum]
Secunda pars ubi ostendit Ioannes quod ad mandatum Angeli statim librum accepit. Unde dicit :
[Et accepi]
quasi dicat, Quia ad Angelum gratias agendo veni, propter hoc accepi librum.
marg.|
{c}
De manu Angeli]
id est subsecutus sum doctrinam et operationem Christi.
marg.|
{d}
Et devoravi eum]
ut prius erat mihi operatum.
marg.|
{e}
Et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus]
Totum expositum est. Quomodo amaricatus ? Quia dicit Eccl. 1.d. Qui apponit scientiam, addit et dolorem. Sed illud est verum de scientia non faciente gratum, quia illa acquiritur cum dolore. Item de dono scientie etiam verum est, quia illa ostendit quomodo dolendum sit pro bonis omissis et malis commissis. Unde Ier. 4.e. dicitur bis, Ventrem meum, ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me.
marg.|
{f}
Et dixit mihi]
Tertia pars, ubi dicitur ei quod ad hoc liber ei datus est ut gentibus et populis predicet.
[Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et Regibus multis]
Hoc exponitur de Ioanne ad litteram, qui postquam de exilio rediit, libere predicavit. Sed quid est hoc quod dicit quod Regibus predicavit cum postea non exivit de Asia ? Solutio Scripto predicavit Regibus multis, et verbo gentibus et populis. Post reditum enim de exilio quia Asiam corruptam invenit, et multis heresibus et erroribus vitiatam, Evangelium scripsit ubi fere contra omnes hereses disputavit. Vel hoc secundum mysterium dicitur Predicatoribus extremi temporis, qui iterum, id est Antichristo occiso libere predicabunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_10)
Notes :